EDitus est hanc in lucem Philippus Heilbrunnerus, Lauffae ducatus
Wurtembergici oppido, anno Christi millesimo, quingentesimo,
quadragesimo sexto, die ultimo Iunii. Patrem habuit Hieronymum, natum
anno vicesimo secundo, tunc illius oppidi pastorem: cui postea
Entzuailingam translato, Specialis, ut vocant, munus fuit demandatum.
Obiit is ibidem anno sexagesimo quarto, supra millesimum,
quingentesimum. Avus paternus nostro huic cognominis, praefuit
ecclesiae Auracensi: tandemque, emeritus Christi miles, rude donatus
est.
Parens igitur, cum animadverteret in filiolo nondum infantiam egresso
ingenium ad studia aptum: mature literarum primis imbuendum elementis
curavit, primum in patria schola Praeceptore Bartholomaeo Hetlero,
deinde Vahingae sub Simone Schladerero. Postea ne quid remorae puero
obiceretur, Stutgardiam illium ablegavit: ubi Praeceptore usus Ioanne
Wackero, eos in literis fecit progressus: ut iam tum quasi in flore
futurae doctrinae ac virtutis fruges apparerent.
Quamobrem in principis Wirtenbergici Christophori alumnorum numerum
adscriptus, primum Murharti sub magistro Ioanne Roslero vixit: exinde
Bebenhusium translatus eius monasterii tunc abbatem D. Eberhardum
Bidenbachium praeceptorem habuit, praeter Ioannem Resmannum, et
Wolfgangum Reinelium. Bebenhusio Tubingam venit anno sexagesimo
secundo, mense Februario: ubi in Philosophicis audivit Georgium
Liblerum, Samuelem Heilandum, Ioannem Mundlinum, Georgium Hitzlerum et
Martin. Crusium: in Theologicis Iacob. Andream, Iacob. Heerbrandum,
Theodoricum
Snepfium et Ioannem Brentium. His omnibus et singulis praeceptoribus
suis eam in discendo probavit diligentiam, vitaeque ac morum
elegantiam: ut omnes suo ipsum favore dignum iudicarent. Itaque anno
sexagesimo sexto publico ipsum Academiarum more, testimonio, quod
Philosophiae magisterium vocant, Tubingenses ornarunt: ornatoque
Repetentis munus demandarunt.
Hisce ergo iactis eruditae doctrinae, ac principum linguarum
fundamentis, animum ad studium S. Theologiae, ad quam natura
ferebatur, penitus applicavit, totumque isti studiorum generi sese
mancipavit. Et vero id rectissimo atque saluberrimo consilio fecit: ut
cuilibet certum vitae ac studiorum genus mature eligendum, et
constanter est persequendum.
Cum itaque non solum in quditoriis; sed et in contionibus assiduus
atque frequens esset; primamque contionem publice Eslingae, quo
Academia pestis causa secesserat, habuisset: post examen acre
ordinatus est diaconus Bitikhemii: unde anno vix exacto Lustnaviam
haud procul Tubinga, ttranslatus pastorque est constitutus. Eo loci
cum esset, atque Theologiae et Theologicorum doctorum desiderio
flagraret; solitus est e vicino pago Tubingam itare; lectionum et
disputationum Theologicarum causa: nec se vel viae incommoditate, vel
aeris inclementia ac tempestate ulla, a propofito retardari passus
est: adeo quidem, ut ipsimet Professores et inter eos Snepfius eum
fuerint dehortati: quibus ille respondit: se usurum octasione, quam
forte non semper esset habiturus. Et vere id, non solum ex monitis
sapientum, sed clarissimis exemplis Philosophorum veterum, inprimis
illius Euclidis, de quo res nota.
Lustnavia Bernhusium anno septuagesimo primo translatus dioeceseos
Stutgardianae: ubi ad gubernacula ecclesiastica adhibitus, pastorem
egit gnavum ac fidelem. Anno vero septuagesimo quarto permissu
Ludovici ducis Wirtembergici Lavingam commigravit: ubi ei a Philippo
Ludovico, comite Palatino Rheni, publica Theologiae in Lavingano
Gymnasio, professio est demandata. Hic quae ante et a doctoribus suis
hauserat, et privata diligentia ac industria comportarat, fideliter
aliis impertivit: et Spartam, quam nactus erat, pro virili exornavit:
tum sacra explicando, tum exercitationibus et disputationibus
Theologicis frequentandis: adeo ut multos praestantes viros reliquerit
suae quondam disciplinae alumnos. Qua ex re ipse Heilbrunnerus eximiam
cepit voluptatem: non secus ac hortulani arbores
aut plantas sua manu satas feliciterque fructum ferentes conspicati.
Cum autem omnes officii sui partes explere cuperet; non tantum
auditores voce viva in cathedra erudivit, et sacris disputationibus
exercuit: rudimentaque linguae Hebraeae perspicue tradidit: sed etiam
contra adversarios Pontificios et Calvinianos multa scripsit: quorum
quaedam in lucem edita, quaedam in pluteis librariae ipsius
delitescunt. Consultus insuper de controversis capitibus aliisque
negotiis, responsa non pauca dedit: et cum non Professor solum, sed et
scholarcha esset: eam in curam incubuit: ut discentes non literis modo
fideliter erudirentur: sed et disciplinae freno in officio acriter
retinerentur. Duabus enim istis salus Gymnasiorum nititur:
institutione et disciplina.
Ceterum cum hoc ordinario in schola docendi officio coniunctum fuit
extraordinarium quasi docendi munus in ecclesia: nec ipse tantum
contiones in primaria Lavingani oppidi aede habuit: sed etiam eas
contiones, quas publici auditores diebus festis in collegio de more
frequentant, elimavit atque expolivit. Praeterea totus in hoc fuit; ut
Bibliotheca, cui praefuit, apte digereretur, indidibus eiusdem
confestis: quod tandem non sine labore et opera profecit.
Ita cum Professorem Lavingae aliquot anis egisset; visum est, maioris
auctoritatis causa, Academicum petere doctrinae ac virtutis
testimonium. Anno igitur septugesimo septimo Tubingae, habita prius
accurata studiorum morumque inquisitione, publicaque disputatione,
sollenniter ei una cum fratre Iacobo Heilbrunnero, abbate coenobii
Anhausensis, et Ioanne Wesenbeccio, pastore Ulmensi, summum Doctoris
Theoligi [Gap desc: Greek word] sollenniter ac publice, promorore
Iacobo Heerbrando est collatum.
Lavingam reversus antiquum in studiorum adsiduitate, officiique cura
obtinuit: gratusquetum aliis, tum principi suo Philippo Ludovico fuit:
qui saepius eius consilio in religionis negotiis usus. Nam ano
octogesimo Bipontem ipsum misir, cum Tobia Zozero IC. ut Formulae
Concordiae subscriptionem ibi urgeret. Anno octogesimo quinto idem
princeps Dusseldorpium in Belgium ad Guilielmi ducis Iuliacensis, eius
familiae ultimi, nuptias eum adduxit, ut a contionibus aulicis sibi
esset. Quotannis etiam synodis et consultationibus Theologicis, quae
Neoburgi celebrari solent, iussu sui principis interfuit, etiam
antequam Superintendentis munere fungeretur; ut nihil dicamus de
anniversariis dioeceseos illius visitationibus
ecclesiarum. Anno sexcentesimoprimo colloquium Ratisbonae inter
Theologos Lutheranos et Pontificios institutum est. Ad id
Heilbrunnerus quoque venit; et cum antagonista Conrado Wettero,
Iesuiticae sectae monacho, coram quatuor principibus, et nonnullis
eorum consiliariis cominus pugnavit: strenuumque se Lutheranae
doctrinae defensorem praestitit, ut acta eius colloquii edita docent.
Postea anno sequenti mortuo M. Abrahamo Mannio, pastore Lavingano, et
ecclesiarum eius provinciae inspectore, ac scholarcha: Heilbrunnerus
eius in locum surrogatus, auditores et pro scholastica cathedra, et
pro sacro suggesto ita ex salutaribus Israelis fontibus, quod cognomen
eius monebat, pota vit: ut a lacunis commentorum humanorum, et
cisternis aqua carentibus, semper sedulo abduxerit. Hocque in officio
arduo et multiplici ad extremum usque vitae suae diem perseveravit.
Cum autem metam fere attigisset illam, quam vitae humanae in odaq [Note: * Psal. 90.]
sacra Moses praescribit: facile colligere potuit, et suam
[Gap desc: Greek word] haud procul abesle. Itaque qusi praesagiens
brevi sibi de statione muneris sui abeundum; indici, quem anno
sexcentesimo decimo sexto ineunte, confecit, haec dicta scripturae
praefixit: Dispone domuituae: quia morieris tu, et non vives: Non
moriar, sed vivam et narrabo opera Domini: sive vivimus, sive morimur,
Domini sumus. Nihil tamen ipse ah officii cura remisit, et tum ipso
Pascha, tum feria secunda, contionem in templo habuit: ubi inter alia
precatiunculam illam discipulorum Emauntem euntium explicavit: ac
deinde sexto Aprilis vicinam ecclesiam Morslingensem ratione sui
muneris, visiravit. Tantum die septimo Aprilis Gregoriani cum collegii
Lavingani progressiones sollennes et anniversariae haberentur, podagra
solita correptus, decumbere cepit: ad diem usque decimum septimum eius
mensis, qui Misericordia Domini indigitatur. Eo die mane cum haud ita
male habere viderctur, samilia ad audiendam contionem ire iussa,
suorum brachiis nixus in cenaculo dum obambulat: repente viribus
deficere cepit. Quare in lectulum reclinatus, quasi ad somnum se
composuit: quo et sensibus paulatim hebescentibus, placide obdormivit,
cum annum ferme explesset septuagesimum. Honorifige ibidem sepultus
est die vicesimo Aptilis in coemiterio communi, ad uxorem et liberos
praemislos, ut testamento caverat, funebri tamen contione in primario
eius urbis templo prius habita. Exstant et carmina lugubria in obitum
eius a viris claris et doctis scripta.
Fuit Theologus nostra memoria insignis: in docendo fidelis
et assiduus: in contionando et disputando sedatus et modeste severus:
in vitae comversatione sincerus, pacificus ac moderatus: aequi et
iusti tenax: frugalis atque hospitalis; in vere egenos prolixe
beneficus: erga collegas, senatum, ministros ac cives humanus: gravis
in congressibus ac comis: de conservanda Evangelii doctrina dies
noctesque sollicitus. In matrimonio vixit gemino: primo cum Agnete
Henrici Weickersreuteri Theol. D. et praesulis Hirsaugiensis filia,
annis tredecim: e qua filios suscepit quatuor: quorum tres reliquit
superstites: deinde cum Barbara Zebeliana Lavingana annis triginta
quinque, quae ei decem peperit liberos.
Libros autem ab ipso foras datos bibliothecae recensent; de quibus
sunt Iesaiae, Ieremiae, Ezechielis et Danielis vaticinia, in locos
communes Theologicos digesta, et quaestionibus methodi illustrata:
Item duodecim minorum prophetarum vaticinia, simili ratione
illustrata: Synopsis variorum huius temporis errorum circa doctrinam
de sacra cena et de peccato. Plura in elenchis librorum, ut et
[Gap desc: Greek word] in scriniis heredum.
Ioan Seizenius pastor Gundelfingensis in coneione funebri: Georg.
Cleminius IC. ac Lavingani gymnasii rector in oratione parentali: et
elenchi librorum.