04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 847, image: s877

ANDREAS BAUDISIUS.

ANdream Baudisium Vratislavia, Silesiorum caput, edidit honestissima
in familia natum patre cognomine, cive urbis illius, matre Anna
Neugebavera matrona piissima, anno Christi millesimo, quingentesimo,
quinquagesimo septimo, die tertio Iunii. Parentes isti, cum scirent
sundamentum [Note: * Plutarch.] omnis felicitatis esse rectam liberorum
institutionem, tenello filioli sui animo pietatem ac virtutem cum ipso
materno lacte instillarunt: et ut primum per aetatem potuit, in ludum
literarium miserunt: ubi indoles eius statim sese prodidit.
Tauta enim diligentia ad studia literarum incubuit, magistris viris
illis celeberrimis et iuventutis felicissimis informatoribus, Andrea
Wincklero et Petro Vincentio: ut anno millesimo, quingentesimo
septuagesimo quinto, de consilio Praeceptorum illorum; ad Academiam
Wittembergensem a patre missus fuerit; ubi non solum, ut restimonium
ab eo, quitum Rectoris fungebarur officio, Ioachimo a Beust, I. U. D.
perhibitum docet, disciplinis Philosophicis operam cum fructu navavit:
sed inprimis ad Theologiam animum totum applicavit. In quo studio


page 848, image: s878

ut felicius progredi posset, convictu Ioannis Avenarii Theolog. D.
statim simul ac eo venit, usus est. Et quamvis altero statim, quo in
scholam publicam venerat anno, parentem amiserit: tamen inchoatam
studiorum telam ipse minime abrupit. Literas enim perinde ut et alia,
qui semel vere amare ceperit: odisse deinde numquam aut reliquiste
potest.
Wittembergae ergo cum in studiis transmisisset tempus ad annum usque
millesimum quingentesimum septuagesimum octavum, inde discedens
praecipuas Germaniae Academias perlustravit: inque aliquibus earum ali
quot annos, augendae doctrinae gratia, substitit. Humiles enim animae
domi resident: divinior caelum imitatur, motuque gaudet. In literaria
ergo isthac peregrinatione ad clarissimorum tunc temporis Theologorum,
quo fine primario ipsi iter institutum; notitiam amicitiamque
sepenetravit: fuitque omnibus, qui virtutem et doctinam eius norant,
gratissimus; et iam ab hoc in convictum, iam ab alio ad respondentis
locum, in disputationibus Theologicis fuit invitatus; a non nemiine
suus Silesius appellatus; adeoque, ut ex amicis nonnulli retulere,
ultro ei duabus in Academiis Doctoratus Theologici honos fuit oblatus;
quem tamen suo consilio, modeste ipse recusavit. Nimirum ita est ut
optimus poeta [Note: * Claud in eomsulat. Manlii.] canit:
Ipsa quidem Virtus pretium sibi, solaque late
Fortunae secura nitet; necfascibus ullis
Erigitur: plausuve petit clarescere vulgi,
Nil opis externae cupiens, nil indiga laudis,
Divitiis animosa suis, immotaque cunctis
Casibus, ex alta mortalia despicit arce.
Attamen invitam blande vestigat: et ultro
Ambit honor: docuit toties arupe profectus
Lictor, et in mediis consul quaesitus aratris.
Iactis ergo feliciter studii Theologici fundamentis, in nevennali
Academica peregrinatione; in patriam, anno octogesimo tertio rediit.
Quo simul ac venit: singulari DEI providentia factum est; ut in ducatu
Lignicensi conditio ei ecclesiastica Nicolstadii, a magistratu
legitimo fuerit oblata: quam vocationem tamquam divinam agnovit. Cum
igitur eo ipso anno illud adiister officium a D. Leonhardo
Krentzhemio, insigni Theologo et Chronologo, ducatus Lignicensis tum
inspectore, sollenni manuum impositione inauguratus est: cum cuius
filia etiam simul Catharina, virgine lectissima, eodem tempore nuptias
celebravit: quam sibi superstitem viduam, ut dicemus, reliquit. Factum
id anno millesimo quingentesimo octuagesimo quarto ipsis Calendis
Maii. Eodem statim anno tribus mensibus post a senatu Lignicensi
Diaconatus ei officium ad D. Petri et Pauli oblatum est, cui ipsum
novennium praefuit: oves Christi fideliter


page 849, image: s879

pascendo, et pedo verbi divini salutariter regendo.
Anno deinde millesimo, quingentesimo, nonagesimo quarto a senatu
Trautenaviensi invitatus fuit, ad pastoris officium ibidem subeundum.
Sed cum paulo post et fere sub idem tempus ab illustrissimo principe
Petro Wockio Rosenbergico,, postremo eius familiae, Cromavium, oppidum
Bohemiae evocatus esset: ut ibidem Ecclesiam Augustanae confessionis,
in medio Papatu instauratet: et Evangelii lucem eo transferret: habita
deliberatione, vocationem priorem abnuit, et Cromaviensem, quae in
castris ad Presburgum data erat, secutus est. Itaque nihil remorante
itineris longitudine, admirabilem Dei agnoscens et amplectens
providentiam, eo cum familia commigravit. Divinae sunt etiamnum
vocationes ducendae: quae legitimo vocante magistratu, sine
[Gap desc: Greek word] , aut [Gap desc: Greek word] stimulante, aliisque
de causis, suscipiuntur.
Cromavii ergo, Deo labores eius fortunante, et in templo Evangelico
auditorium habuit frequentissimum: et in ludo egregie instituto
discentium multitudinem copiosam; quorum neutrum ibi unquam fuerat
ante conspectum: id quod ipse Baudisius inter praecipua, quae Deus suo
ministerio effecisset, grato animo agnovit, et memoria sermoneque
fnequenti praedicavit. Expertus est ibi non modo singularem ipsius
principis erga se favorem; sed etiam praecipuum quendam auditorum
amorem: qui sane ut olim Galatae erga Paulum: ita et ipsi erga
Baudisium fuerunt affecti: ut, si opus fuisset, oculos etiam ipsius
causa eruturi, ipsique daturi fuissent.
Sed quid fit? dum ita magno cum successu Evangelii praeconem agit:
anno millesimo, quingentesimo nonagesimo nono, a reverendissiiuxta et
illustrissimo principe Ioachimo Friderico, Duce Lignicensi et
Brigensi, Magdeburgensis Archiepiscopatus Praeposito, literis
honorifice scriptis revocatus; tandemque a principe Rosenbergico
impetratus est. In Silesiam igitur reversus Inspector generalis ab
ipso quidem principe ducatus Lignicensis ecclesiarum: a senatu vero
oppidano pastor ad D. Petri et Pauli constitutus est. Et sane hanc
etiam vocationem, ut inopinam ita divinam esse, ipse Baudisius ratus,
exemplo D. Iacobi Patriarchae sese consolatus est: quem etiam in
regionem a patria procul dissitam, in Mesopotamiam nempe, ire Deus
iussit; tandem vero in patriam, terram Cananaeam, reduxit: simul etiam
Deum serio invocavit: ut in munere tam arduo Spiritus sui sancti
gratia sibi adesset; ut doctrina salutari erudire suos auditores, et
disciplina ecclesiastica ita regere posset in terris: quo aliquando
cum iisdem in caelis aeternum viveret.
Eodem anno a principe Ioachimo Friderico ministerio totius


page 850, image: s880

ducatus Lignicensis: et postea anno millesimo sexcontesiono, decimo
quarto, mense Martio, iussu illustrissimi Principis Georgii, Rudolphi,
Ducis Lignicensis ac Brigensis, etiam Wolaviensis ducatus ministris
Inspector datus est, publice oratione a praefectis et consiliariis
dicta. Hoc in munere ita versatus est: ut et fidem suam Deo ac
magistratui abunde probarit: industriam, studium, ac diligentiam ase
desiderari passus sit nusquam. Et quid quantumve Deus per hoc organum
in sacro ministerio effecerit; res ipsa hodieque loquitur. Nam ut alia
latere nunc patiamur, initiavit ipse sacro ministerio, dum Lignicii
egit, ducentos viginti duos; (inter quos et filius eius), candidatos
sacri ministerii: quorum multi in vicina regna ac sinitimas
provincias, Lusatiam dico, Moraviam, Poloniam, Boemiam et Ungariam
usque evocati emissique fuere. Ita nempe etiamnum Christus, sedens ad
dexteram patris, constituit suos Evangelistas, pastores et doctores,
ad aedificationem corporis sui mystici, quod est Ecclesia.
Cum ita Baudisius certamen bonum decertasset, cursumque suum
absolvisiet, anno sexcentesimo decimo quarto exeunte ante Cal.
Ianuarias febri corripitur, ad quam et pleuritis accessit. Nulla tamen
huius habita ratione, cum speraret brevi, ut antehac, discessurum
malum, comcionem ordinariam habuit, ea cum virium declinatione; ut non
tam viventi, quam morienti fuerit similis in suggestu conspectus. Cum
itaque facile, secum habitans, colligere posset: morbum supremum, imo
horam adesset mature sese precibus, tum publicis aliorum, tum privatis
suis ad beatum ex hac vita exitum paravit. Sequenti die cum morbus
ingravesceret, praesertim de nocte, preces ipsi praeivit coniux,
animadvertens [Gap desc: Greek word] iam instare ultimum. Precibus
finitis, iam satis est, inquit, cumque dicto se quasi ad somnum
componit, placideque exspirat, ceteris vix quicquam animadvertentibus
adstantibus: cum vixisset annos quinquaginta septem, unam et triginta
hebdomadas, n ministerio autem trigintaduos annos cum ecclesiae
incremento transimisisiet. Elatus est honorifico funere, convocatis
omnibus ducatus utriusque Lignicensis et Wolaviensis ministris,
sepultusque in templo, ubi contiones saepe efficacissimas habuerat,
die duodecimo mensis Ianuarii, addito ad tumulum epitaphio tali:
REVERENDA DIGNITATE CLAR. ET AMPLISS. VIRO ANDREAE BAUDISIO
VRATISLAVIENSI: THEOLOGO GRAVISS. ECCLESIAR. IN DUCAT.


page 851, image: s881

LIGNICENS. ET WOLAVIENS. ULTRA XV. ANNOS SUPERINTENDENTI B. M.
CONSIST. ILLUSTR. ADSESSORI PRIMARIO, VERITATIS ET PACIS ECCLESIAST.
ADSERTORI FELICISSIMO: QUI POSTQUAM NICOLSTAD. PRIMUM, POST LIGNICII,
INDE CROMLOV. ET RURSUM DENIQUE LIGNIC. ECCLESIAE MINISTERIO ET
GUBERNATIONE AD ANNUM USQUE XXXII. FIDELITER LAUDABILITERQUE FUISSET
PERFUNCTUS, HONORUM LABORUMQUE SATUR, IUCUNDA NOMINIS SUI MEMORIA
PUBLICE PRIVATIMQUE RELICTA, CUM FIDE AD CHRISTUM MIGRAVIT, ANNO
EIUSD. M DC XV. D. III. M. IAN. CUM VIXISSET ANN. LVII. M. VII.
CATHARINA KRENTZHEMIA MARITO, ET ROSINA, LEONHARTUS, ANDREAS, DANIEL,
GOTFRIDUS, DOROTHEA, LIBERI SUPERSTITES, PARENTI AMANTISS.
DESIDERATISS Q. EXTREM. PERSOLVENTES DEBIT. M. H. M. M. P. P.
Fuit Theologus eruditione, integritate vitae, humanitate, et fide
praestans: qui pacem ecclesiasticam salutariter pro virili asseruit:
quemque amore ac honore pii quique et boni viventem prosecuti sunt:
defunctum affectu desiderioque prosequuntur: nec immerito. Fuit enim
pastor Ecclesiae legitime vocatus; doctrinae suae certus:
[Gap desc: Greek word] ; qui tenuit [Gap desc: Greek words] , in fide et
charitate: officii sui sategit, ut fidelis oeconomus mysteriorum Dei.
In suprema senecta cum res ipsi non cum uno esset morbo, et a collegis
atque


page 852, image: s882

amicis, uti rationem valetudinis haberet, moneretur: faciam, inquit,
officium, dum potero; etiamsi mortem mihi contionando accelerem. Hoc
est: Imperatorem oportet stantem mori. Ita et evenit: quatriduo enim
ante emortualem diem contionem habuit funebrem.
Privata eius vita plena fuit exemplorum pietatis, sobrietatis,
concordiae, modestiae, patientiae, in morbis variis ac saepe
diuturnis. In coniugio vixit fecundo et tranquillo, unum et triginta
annos, relictis superstitibus filiis quatuor, filiabus binis, cum
matre vidua.
Ex contione funebri, habita a Simone Grunaeo, et ex carminibus
epicediis.