COnradum Graserum Franciae orientalis oppidum Ronigsberg protulit,
anno aerae Chridtianae millesimo, quingentesimo, quinquagesimo
septimo, die sexto Maii. Pater ei fuit Adamus, mater Elisabetha; e
familia Mollerorum: unde oriundus fuit et insignis ille Mathematicarum
disciplinarum instaurator Ioannes de regio monte: qui, familiae nomine
omisso, patriam nobilitavit. Intercesserunt autem, a natali illius
Ioannis Regiomontani, ad natalem huius Graseri usque, anni circiter
121. ab obitu autem centum triginta sex, ad obitum Graseri.
Primum in patria schola operam literis dedit, et inter ceteros
Praeceptores habuit Paulum Schedium Melissum, Poetam postea
celeberrimum. Fuit deinceps etiam alio ad trivialem scholam missus.
Tandem anno aetatis suae decimo quinto, qui fuit a nato Christo
millesimus, quingentesimus, septuagesimus secundus, Lipsensem in
Academiam se contulit; in qua difficultate victus compulsus, Advocato
cuidam operam suam, in describendis
actis et materiis litium Iuridicarum, addixit. Cum vero aliquando
illius Advocati quidam clientes in absentia patroni ab amanuensi
Grasero consilium, in sua causa difficili, et longo tempore in iudicio
pendente, exquisivissent, et exitum causae suae, qualiscumque ille
futurus, anxio animo exoptassent: Graserus tale iis consilium
suppeditavit; quod litibus illis finem cito imposuit. Id ubi
rescivisset Advocatus ille, domum reversus: coepit Grasero istam animi
sinceritatem et candorem exprobrare: Situ, inquit, ita agere, o bone!
causas perrexeris, non multum proficies, neque aureos montes lucrab
eris. Graserus perculsus hoc nobilissimae artis ad avaritiam et
[Gap desc: Greek word] abusi, ab Advocato bona gratia discessit; et
studio lurisprudentiae, in quo iam non contemnendos progressus
fecerat, seposito, Theologiae deinceps incumbere coepit. Cum vero sine
linguarum eruditarum, Hebraicae inprimis, deinde et Graecae cognitione
se Theologiae mysteria non posse perscrutari videret: has veluti
instrumentarias addiscere conatus fuit.
Profectus deinde Lipsia in Academiam Marchicam, Francofurtum ad
Oderam: ibi inter alios Theologos Christophoro Cornero familiariter
usus fuit. Versabatur tum temporis Sabbatharius quidam in eadem
Academia Matthias Helvius, Hebraeae linguae bene peritus. Huius opera
usus non modo in illa Academia: sed postea etiam Thorunii, in officio
ecclesiastico iam constitutus tantum in ea lingua profecit: ut cum
peritissimis eiusdem certare posset. Quo sane facto egregiam ab
omnibus [Gap desc: Greek word] laudem iniit Graserus. Nam et sancta
ea est lingua, et cuivis Theologiae studioso necessaria. Etsi enim
monumenta Apostolorum et Evangelistarum Graeca sunt: tamen phrasis est
Hebraica. Itaque recte dixerunt veteres: Hebraeos bibere ex fontibus:
Graecos ex rivulis: Latinos ex lacunis.
Postquam deinde Thorunii in novo oppido ex obitu Ioachimi
Gerstencorni, officium ecclesiasticum vacaret, itemque alius locus in
veteri oppido fidelem ministrum verbi et Sacramentorum desideraret:
Thoruniensis Rei pub. Senatus ad Rectorem et professores Academiae
Marchicae, ex qua, utpote Borussiae, inprimis vero Thoruniae maxime
vicina, ecclesiae scholarumve ministri plerumque vocari solebant;
literas dedit: quibus ad ecclesiae suae redintegrationem viros pios,
doctos, et moderatos expetivit. Ibi duo Thorunium missi fuerunt;
Schutzius et Graserus, quorum alter sine exploratione recipi voluit:
alter Graserus nimirum, suam contionem iudicio magistratus et
ecclesiae subiecit, atque ita fretus divino auxilio officium suscepit.
Ministerio ergo Evangelii initiatus in Academia Marchica,
abivit Thorunium: ubi suo in officio ita versatus fuit: ut exemplar
vivum veri Theologi esset. Cumque in visitatione aegrorum, et ad
emigrationem ex hac vita beatam praeparatione deprehendisset,
controversias illas Theologicas, quae scientiam quidem inftantem
pariunt, conscientias vero fluctuantes non sedant, quaeque hodie magna
animorum contentione agitantur, et magnos tumultus in Rebus pub.
excitant, nullum prorsus usum habere, quin im o conscientias
simpliciorum, non aliter ac olim in Paparu humana figmenta intricare;
coepit ab eis toto animo abhorrere: et in publicis contionibus tantum
ea proponere, quae ad fidem salvificam in Christum accenden dam, et ad
pietatem veram iuxta verbum Dei excrcendam, veramque consolationem in
vita et morte praestandam faciebant. Et quia Papatus subementita larva
Ecclesiae, subque asture excogitato Principatus, Primatus, vel
vicariatus figmento, quibusdam dictis per vim ex sacris literis
detortis simpliciorum animos effascinat, et ex fidelibus nonnullis
terrorem incutit: dum interdum non sine fatali succesu, quietas
Res pubturbat et evertit; ut piis sibique ipsi ex verbo Dei certam
firmamque consolationem afferret: Prophetiam Danielis et Apocalypsin
Ioannis Evangelistae et Apostoli enucleandas sibi proposuit, et inde
triplex scriptum in publicum diversis temporibus emisit: de quo
postea.
Non solum autem publice in templo officium fidelis dispensatoris
mysteriorum Dei obivit: sed etiam in Gymnasio, Thorunii, recens tunc,
auspiciis Henrici Strobandi scholarchae, et eius collegarum, a Senatu
illius rei pub, aperto erectove. In eo enim linguam sacram, et
historias professus, multos fidelissime, quantum per valetudinem
potuit, erudivit. Rei publ etiam operam eximiam, numquam tamen nisi
requisitus, praestitit: tum praesertim, cum regni proceres, afflicto
rei publ. tempore, patria laborante de recuperanda, et inposterum
stabilienda pace consultarent. Quin saepe in rebus dubiis consultus,
salutaria monita, quae eius fuit prudentia, et animi iudiciique
acumen, suggessit, felici plane successu et eventu.
Verum ut in aliis, ita et in ipso completum illud vatis Virgil. fuit:
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit: subeunt morbi tristisque senestus,
Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
Morbo enim arthritico obnoxius diu fuit: quem ille quidem censebat
huic ultimae mundi senectae fatalem: cum temperantia sua illum neque
pracavere, neque ab eo liberari posset. Sic enim iste morbus eum
impedivit: ut officio citra animi
molestiam fungi suo integrum ei non esset. De die vero in diem
incrementum sumpsit, donec tandem omnem et pedum et manuum usum ademit.
Interea nihilominus liberalissime a Senatu sustentatus fuit: uti
ipsius officia et diligens studium, hoc iam ante promeruerant.
Quotiescumque autem cibus, graviter iam corpusculo a podagricis
fluxionibus contracto, et quasi dissoluto, illi capiendus erat: e
lectulo fatali in sellam collocatus ad mensam deferebatur. Incedere
enim ipse, aut se loco movere non poterat. Cum paulo ante obitum pedes
imos intumuisse sibi videret; et ex interiori quodam amico quaereret,
an non hoc esset, hydropis principium? isque responderet; sibi prorsus
ita videri: ibi Graserus laetabundus in haec verba prorupit: Euge, DEO
sit laus et gloria! quod iam mea instet liberatio et horula
gratissima. Adeo pertaesus miserae vitae suae, et dolorum podagricorum
fuit; cupivitque cum Apostolo tandem dissolvi, et esse cum Christo,
Domino et Servatore suo. Huius sui voti tandem compos factus,
penultimo die anni millesimi, sexcentesimi, decimi tertii, stylo
Lyliano, ex hac lacrimarum valle et miseriarum Oceano, in caelestem
patriam emigravit, et placide abiit.
In vivis adhuc dum esset, testamento caverat, ne corpus suum exanime,
magna cum pompa funebri, aut cum aliquo splendore, sed simpliciter,
honeste tamen, et non in aliqua Basilica, loco videlicet olim ab
Idolis et Idololatris profanato, sed in communi coemiterio extra urbem
sepeliretur: quod minime in templis convenire existimaret mortuorum
cadavera collocari; in quibus vivos homines ad cultum Deo praestandum,
convenire tantum decet. Praeterea superstitione non caruit unquam illa
in Basilicis sepeliendi consuetudo. Itaque sepultus est in coemiterio
extra urbem ad aedem D Georgii publice, quod nuper ad imitationem
aliorum in Germania coemiteriorum exstructum. Cui epitaphium lapideum,
deauratis literis exornatum, spectabilis vir Ioannes Zimmerman,
Senator rei pub. Thoruniensis, cum aliis amicis, memoriae viri,
praeclare de ecclesia, schola, et repub. Christiana meriti, erexit.
Epitaphium est eiusmodi:
CONRADUS GRASER REGIOMONT. FRANCUS HIC IACET: MILES IESU CHRISTI
STRENUUS; ET IN EIUS ADVERSARIUM SPIRITU; ORE, ET CALAMO VIGILANTISS.
IS CURSU MILITIAE SUAE
FELICITER ABSOLUTO; GRAVIBUSQUE, QUI IN HOMINEM CHRISTIANUM CADERE
POSSUNT, EXANTLATIS LABORIBUS, TANDEM IN HOC CAMPO PLACIDE OCCUBUIT:
BRABEUM QUOD IUDEX ILLE GENERALIS, IN EXTREMO IUDICIO, SUIS
DISTRIBUET, EXSPECTANS: CUIUS MEMORIA SIT IN BENEDICTIONE, SORSQUE
ILLIUS INTER FILIOS DEI NUMERETUR: TANTUM DIC, VIATOR, ET ABI.
MILITARE DESIIT III. CALEND. IANUARII ANNO M. DC. XIII. AD VII.
VESPERTINAM; CUM VIXISSET ANNOS LVI. MENSES VII. D. XIV. MONUMENTUM
HOC EI P. P. A. A.
Vere fuit, ut monumentum perhibet, Christi miles strenuus in hostes
Evangelii: mitis autem pastor suae curae commissarum ovium, humanus,
[Gap desc: Greek word] , et officii sui satagens: id quod paucula
haec exempla declarant. Fuit pater quidam de Societate, uti vocant,
Iesu: is, ut erat impudens, et perfrictae frontis homo, ad Graserum
venit, collaturus cum ipso de Bibliorum textu He bratico, quem
depravatum esse nec authenticum posse haberi, contendebat. Graserus
libenter collationem illam amplexus, voluit audire; quidnam pomposus
pater in medium esset prolaturus; petentique Biblicum textum, porrexit
Biblia Hebraica non punctata, ut vocant. Pater ille codicem ita
accepit, et in evolutando occupatus fuit: ut summa imis commutaret,
inversamque scripturam Hebraicam, quia forte eius aut rudis, aut
leviter saltem peritus fuit a recta dignoscere non posset. Spectator
istius arrogantis impudentiae fuit quidam discipulus Graseri, qui
adhuc invivis: is rusum tenere non potuit, sicut et Graserus vix
suppressit Nobilis, quocum pater ille venerat, hoc animadverso, patrem
monuit, ut abiret. Videbat quippe eum ludibrio ob arrogantem
imperitiam Hebraicae linguae haberi. Ita appetitus est etiam ab iis,
qui inferiores ipso eruditione erant: expositus variis impotentum
hominum iniurus. Nam cum lineamenta faciei ipsius fefellistent
aliquando nobilem quendam Polonum, bene potum: obvio Grasero, dum
iudaeum putat, colaphum
impegit: quem Graserus quieto animo nec ullius vindictae cupido
accepit tulitque. Narravit praterea saepe, canonicum quempiam
Herbipolensem in Franconia adeo audacter et proterve suam suorumque
felicitatem iactasse; ut dixerit: Si Lutherus adhuc triginta circiter
annos emansisset, nos spirituales Domini eo rem deduxissemus; ut
rustici quidem coacti fuissent stramine et foeno vesci, et
spiritualibus non nisi capones in aedes afferre: nobiles autem et
proceres coacti fuissent ocreas nobis spiritualibius purgare et arvina
ungere. De nimiis Theologorum divitiis hoc sentiebat; eas bona ratione
non posse acquiri, nec boaea conscientia possideri: idque dixit tum
temporis cum ei quidam natrasset: non neminem Theologorum in Germania
triginta circiter milia florenorum reliquisse.
Scripta posteritati elucubravit profurura, ut sunt: Historia
Antichristi illius magni, quam amplissimo et proriis virtutibus non
minus, quam generis nobilitate conspicuo viro Henrico Strobando
seniori Rei pub. Thoruniensis proconsuli et Burggravio regio,
nuncupavit. Hic Strobandus Grasero ad studia Theologica accuratius
excolenda auctor fuerat, dum cunctanti institit, suaque exhortatione
acres stimulos addidit. Deinde, doctrinae quae eo in scripto
explicatur, tum quando in schola publice tradebatur, non solum
attentus auditor, sed argutus etiam censor fuerat, deque locis aliquot
non inutiliter ipsum monuerat. Praeterea ex suo penu literario ad haec
ipsa felicius perficienda, omnia ipsa liberaliter suppeditavit, quae
ad certiorem iudicii informationem momenti aliquid habitura
intelligebat. Deinde edidit et plagam regiam seu explicationem
Apocalypseos, in qua etiam transactam historiam propnit, et adhuc
magis horrenda, quae a paparu ecclesiae Christi eventura sunt, fata
praedicit. Quod scriptum Casparus Waserus Profestor sanctarum
linguarum in schola Tigurina conscio et volente auctore Iacobo Magnae
Britanniae, Franciae, Hiberniaeque regi, dedicavit. Quia vero Graserus
in eo scripto Papatus histroiam fundamentaliter proposuit, adeo, ut
nemo non videat, quod fatalis fuerit defectio Ecclesiae a veritate
caelesti ad Antichristi figmenta, et tyrannidem: doluit hoc Iesuitis:
proinde inventus fuit elumbis et enervatus quidam Sophista e blasphema
nigrorum Monachorum societate, qui splendido titulo refutationem
plagae regiae pollicitus, meras calumnias et nugaces bonorum virorum
insectationes congessit. Haec vero duo scripta revisa fuere et aucta
ab ipso auctore, et suo tempore lucem sunt visura, ut et alia. Exstat
praeterea scriptum, cui titulus Conradi Graseri ultima verba; in quo
ostendit Iesum Christum
filium Dei et Mariae virginis esse verum illum promissum Messiam, qui
iam venit, et officium suum pro mundi vita moriendo absolvit. Hoc
inscripsit tribus primariis regalis Borussiae civitatibus Thorunio,
Elbingae et Gedano. Edita est et oratio de lingua sancta addiscenda:
quam sub initum lectionum in Gymnasio Thoruniensi habuit. Scripsit et
alios tractatus, qui adhuc in pluteis Bibliothecae eius, quae
hereditario iure ad filium patri cognominem, Rectorem Gymnasii
Thoruniensis pervenit, continentur: Liber nimirum generationis Edom,
Hebraice et Latine: Item de principiis caecitatis Iudaicae tractatus:
et liber fundamentorum Rabbi Ioseph Bar Albonis, quem ex Hebraeo
latinitati donavit. Scripsit et refutationem Ioannis Uberi Iesuitae de
Ecclesia et verbo Dei: quae o mnia nondum piaelo sunt submissa,
poterunt autem suo tempore submitti. Contulit etiam super quibusdam
versionis Biblicae locis cum D. Ioanne Piscatore; qui libenter in
Graseri sententiam admoniris ab eo inclinavit.
Tantum de Graseroex narratione M. S. de vita et obitu eius, ab amicis
transmissa.