ANNO a Christo nato, millesimo, quingentesimo, sexagesimo primo, die
vicesimo quarto Augusti, qui Bartholomaeo sacer, natus est
Bartholomaeus Pitiscus in pago Schlauna, Grunbergae inferiorioris
Silesiae oppido, adlaterali, loco humili, atque innocentissimis
agriculturae reditibus fere contento: ut vel hoc exemplo firmetur
illud [Note: * Epist. 66.] Senecae: ex casa etiam virum magnum prodire posse.
Parentes ipsi fuere honesti; sed fortunae longe tenuioris: quam ut iis
adiutus filius videri possit; qui eo usque peevenerit. Verum
sapientior est aeterni Patris providentia: quam ut viis nobis
patentibus constringatur. Nec ipsius parentes, quod pietas piis
dictare folet, media, quibus in hlio, ad optima quaeque praeparando,
uti possent, negligebant. Docebat tum eo in loco evangelium Christi
Andreas Carchesius; vir ea pietate et erudiendi alios cupiditate: ut
rusticorum etiam filios instituere non dedignaretur, potiori loco
Christi gloria habita, quam molestiarum evitatione. Huic primum
Pitiscus fuit commissus: a quo et pietatis Christianae summam, et
literarum primordia ita feliciter accepit: ut singularem ingenii
promptitudinem magistro suo facile proderet.
Animadversa ergo ea pueri sollertia, vir optimus agendum sibi cogitavit
idem, quod in recens plantata arbore, ad ostensam frugum futurarum
spem, facere hortulani solent. Eam nempe non ipsi tantum industrie
colunt, sed et ad fructuosas eiusmodi operas eos invitant maxime,
quibus colendarum arborum rationes sciunt esse exploratas. Quapropter
nobilem, qui agro illi tum praeerat, pueri nomine convenit, eoque de
sollerti industria insigniter commendato, obnixe flagitavit: ut in
vicinam aliquam scholam suo eum sumptu ablegaret, nec optimae spei
plantuam humana aliqua negligentia deflorescere pateretur. Nec pia
haec prudensque commonefactio, atque intercessio successu optato
caruit. Nobilis illius enim animus flexus est ita: ut prompte parendum
iudicaret Politicorum monito, quod magistratui dictitat: ut, si quod
ruri sit ingenium excellens, et quod magnam futurae virtutis spem
praebeat, in collegia et Gymnasia urbana transferat, ibique accuratius
formari iubeat.
Quantum igitur in ipso quidem fuit: felicioris ingenii puero non
defuit: sed in scholam Grunbergensem eum statim misit: quam
celebriorem insignes aliquot moderatores fecere: quorum in numero fuit
Theologus ille et chronologus Abrahamus Bucholzerus, et secuti eum
postmodum Petrus Titus, Iacobus Ebertus, et Paulus Bernavus.
In eam musarum officinam ut devenit Pitiscus; praedicatam modo ante in
se ad studia optima promptitudinem, novis continuo characterismis
confirmavit; et quos primo accessu reperiit aequales, brevi temporis
intervallo superavit omnes. Ut vero annum decimum octavum attigit,
inde Vratislaviam, praeceptorum fautorumque monitu abrit, ceptam illam
studiorum telam proratissimo animo continuaturus: operam simul suam ad
sublevandam rem domi angustam, institutioni puerili navaturus.
Adscitus ibi locorum fuit in familiam Sigfridi Ribischii, qui filio
Gottfrido, ante aliquot lustra in defensione Varadini celebre nomen
consecuto, eum ab institutione esse cupivit. Erat Ribischio illi
insignis librorum apparatus, Historicorum, Politicorum, Theologicorum.
In sacrum illud conclave saepius se abdebat, et quod apes in pratis
floridioribus facere laboriose solent, idem ipse non ignaviter agebat.
Vivebat eodem tempore Vratislaviae Amandus Polanus, qui nemini ob
eruditoonem Theologicam hodie ignotus: studiisque humanioribus itidem
tum advigilabat. Eum saepiuscule Pitiscus ad se accersebat, ad
doctores istos mutos deducebat, industriaeque suae in legendo et
conferendo socium comparem habebat. Optima vero haec tractandorum
feliciter studiorum ratio, quippe cum coniunctis operis et
frequentatis inde colloquiis, et facilius multa scitu dignissima
apprehendantur, et tenacius
apprehensu difficiliora imprimantur. Et imbibit ita uterque felici
satis documento piae eruditionis sucum; qui ipsis etiam tenacissimum
sincerioris amicitiae gluten fuit: ut eam in scholis olim inchoatam ad
obitum usque sancte continuarint.
Innotuit atem tum etiam insignibus aliquot viris Andreae Duditio,
Isanni Cratoni, Petro et Iacobo Monaviis, Martine Schillingo,
Engelhardo, aliisque qui Vratislaviae agebant; et ad sacra de rebus
divinis colloquia convenire saepius solcbant: cum quidem non ita multo
post ex Palatinatu illuc etiam venirent Quirinus, Christmannus, et
Calaminus, quorum deinde virtus et eruditio luculenter in Academia
Palatina enituit.
Sed visitanda erat Pitisco, in studiis humanioribus sic satis
progresso, Academia: nec excitatissimi iuvenis animus magis apperebat
quicquam: quam ad fundamenta recte praestructa, quicquid eruditionis
folidae posset, superstruere. Verum suprema tum dies Maecenatem illum
nobilem abstulerat; ut cuius subsidio urbanam illam scholam ingressus
erat, eiusdem munificentia in Academiam conferre se non potuerit. Non
defuit autem hic paternum divinae providentiae remedium, quod paratum
perpetuo iis esse solet, quos ordinationis divinae maiestas ad
insignia quaedam munia praedestinavit. Coniux enim viri domi forisque
nobilissimi Ivachimi a Berge, prudentissimi illius trium imperatorum
consiliarii, religionisque orthodoxae in Silesia promotoris
munificentissimi, alebat tunc aliquot in Academiis adolescentes, qui
rerum divinarum meditationi animum applicarent. Eorum in numerum
Pitiscum etiam admisit: et necessarris ipsum ad studia Academica
sumptibus instruxit.
Priusquam vero patriam Pitiscus relinqueret, non imprudente consilio
clarissimos quosdam in Silesia Theologos conveniendos sibi putabat, eo
quidem animo: ut consilia rectius instituendi sacrosanctae Theologiae
studii a peritiorib. artificibus audiret. Addidicerat enim; esse
studiose eorum commonefactiones attendendas, qui experti iam norint,
ut in studiis rectissime sit procedendum, nec negligenda illorum
consilia, qui pro ea, quam annis et vario rerum usu sibi patarunt,
prudentia expeditiores sint, ad ostendenda pro diverso adolescentum
scopo media. Freistadii tum Abrahamus Eucholcerus verbi divini
ministerio fungebatur, Lignicii Leonhardus Crenzhemius. Utriusque
colloquia et consilia ille ambibat, et talla etiam naciscebatut: ut
studiose ea in adversariis postea consignarit. Duo Eucholcerus
monuerat: quae in studio Theologico sint attendenda. Primum
adiumentorum nomme insigniri potest, ut quod linguas Graecam, Latinam,
Hebraeam itemque Logicam cum ceteris dicendi artibus discendas esse
voluerat
Theologiam dextre cognituro. Alterum ea concernit, quae res ipsas
vicinius complectuntur. Inprimis hic de textu Biblico diligneter
evolvendo monuit: adhiberique posse in veteri quidem Testamento
Vatabli, in Novo Bezae Latinam: in utroque Germanicam Lutheri
versionem: ceterum Christianae doctrinae summam ex methodicis
quibusdam libellis ad sacrae scripturae lectionem esse afferendam: in
his vero ipsis Melanchthonis locos communes praestare, cum alii quidem
sint nonnulli erudite a clarissimis quibusdam Theologis scripti; sed
lectorem illi requirant iudiciosiorem. Commonefactionis huius rationem
subiunxerat aliam, esse ad sacrorum Bibliorum lectionem afferendum
caput regulatum, iudicium confirmatum: optimum autem iudiciorum
formatorem esse Melanchthonem. Posthaec innuerat esse Theologo futuro
cognoscendam Historiam ecclesiasticam, Eusebiique monumenta
perlegneda, commentarios etiam ad sacrorum librorum lectionem
negligendos non esse; certos tamen quosdam ex universo illorum numero
ad singulos libros esse seligendos: quorum aliquos iudiciosissimus
homo etiam designarat ita; ut quid in uno quoque studiose animadverti
debeat, simul indicarit. Regulam praeterea hanc tradiderat: recentium
scripta legenda quidem, at magno cum delectu: adversariorum vero
libros eo potissimum fine esse evolvendos; ut controversiae rectius
cognoscantur: et argumenta ab illis adduci solita accuratius
refutentur. Ceterum inculcaverat illud studiosessime: esse saepius de
lectis atque cognitis conferendum: illud enim esse, quod multis magnis
viris desit: atque hoc quidem contentissime inculcaverat: ut hoc, hoc,
esse inclamitarit, quod multis desit, summe vero omnibus sit
necessarium. Postea de patrum lectione sigillatim illud addiderat:
esse eos eo legendos ordine, quo vixissent; et alia in hanc sententiam
plura. Iam quae ad praxin pertinent, haec suggesserat. Hortatus
praecipue fuerat, ut maiture se dicendo futurus contionator exerceat;
et iuventus discendo atque exercendo, aetas autem provectior docendo
atque contionando impendatur. Maxime vero exemplum aliquod vivum esse
proponendum, censuerat: cum hac in re nihil [Gap desc: Greek word]
sit unquam periculosius. Suaserat etiam contionum Germanicarum
lectionem: quae etsi propter rerum tractationem necessaria non usque
adeo sit: utilissima tamen sit ad pleniorem idiomatis Germanici
cognitionem; quandoquidem et illud sit artis, Germanico sermone
expedite uti posse; et reperiantur non pauci, quibus rerum cognitio
minime: verborum tamen promptitudo desit. Atque et multis Mathesium,
qui eo in genere legi possit utilissime, iudicaverat seligendum.
Tandem ad duo in suae functionis officio contionatori respiciendum
perpetuo esse asseruerat: ut nempe in applicando potens sit, idemque
in commovendo. Duo enim haec esse; quae contioni si deint, exsangue
quasi corpus relinquant, et ipsam vitalem animam complecti in se
videantur. Haec sunt quae prudentissime Pitisco abiturienti
suggesserat Bucholcerus. Ab iis non ita multum recedunt, quae a
Crenzhemio audierat. Id enim agere se fuerat professus: ut ordinarie
quidem legat Biblia primo Hebraica, inde Germanica, post Graeca,
tandem vulgatae versionis Latina: cum eius fere in omnibus
disputationibus sit usus. Atque ibi perutile esse dixerat; conferri
inter se versiones, annotarique discrepantias: utlius autem illud, ut
in locos communes sacrosanctae scripturae dicta digerantur, eaque
ipsa, quae patrum lectio subministret. Alias de controversiis
nonnullis egerat, quales sunt de Christi persona, eiusque adoratione,
quantum ad naturam humanam attinet, de electione, itemque de
iustificatione: in quibus iudicii sui summam exposuerat paucis.
Atque ita quidem utrinque Pitisco obtigit, quod in votis habuerat
unice: ut iam in Academiam avolare cogitaret. Erant vero tunc sub
annum octogesimum tertium tres tantum in universa Germania scholae,
quae orthodoxiam religionis profitebantur, Neapoli Casimiriana,
Servestae Anhaltina, et Saxonum Bremae. In proximam ergo Servestanam
se ille contulit: invitatus theologi Wolfgangi Amlingi celebritate,
quem per annum tum audiit.
Reformato interea Palatinatu circa annum octogesimum quartum,
Principis Casimiri auspiciis: Pitiscus Servesta relicta in Palatinatum
se contulit: atque tum sollerti sua industria animum ad Ioannis Iacobi
Grynaei imitationem convertit ita: ut filii loco habere eum
dignaretur. Nec infrequenter tum collegium Theologicum adrit: ipsum,
perorantem, disputantem, opponentem, respondentem audiit, probavitque
ita suos ipse etiam in philosophica cognitione progressus Academiae
Haidelbergensis Antistitibus: ut et eum Casimirianae aedis regentem
designare, et cum Davide Pareo magisterii gradu decorare placuerit.
Quin placuit ipse summis tandem hominibus ita: ut communi eorum suasu
ad illustrissimi Principis Friderici IV. institutionem adhibitus
postea fuerit, cum viris de Palatinatu optime meritis nobili Othone a
Grunrad, itemque Georgio Michaele Lingelshemio. Hoc in officio, arduo
ac difficili, Pitiscus rationem eam optimam esse duxit: ut nempe
humanae sollertiae tantum haudquaquam concrederet, quantum ad
incrementa salutaria exigitur, sed ad veram, vivam, primamque omnis
felicitatis scaturiginem se converteret.
Omnis enim donatio bona perfectumque bonum e supernis a patre luminum
proficiscitur: non caelitus ea dona ac bona felicius impetrare ratio
ulla potest, quam supplex divini nomnis in vocatio, et adsidua
sacrarum rerummeditario. Ac dum ipse praemissis semper devotissimis
precibus, indefesso postea studio allaboraret; ut vitalis ille sucus
ex sacris Israelis fontibus promanans summo Principi infunderetur:
veritatem eloquii illius divini, quod maximum precibus et votis
valorem adscribit, singulariter est expertus. Optato enim incremento
ad plantationem rigationemque accedente tantum apud principem
institutione ea praestitum est: ut postmodum selectiorum sacrae
scripturae monitorum et expedite meminisse et in gravissimis negotiis
sapienter uti potuerit.
Hac ergo in functione cum eum dexteritas commendaret: contionatoris
aulici secundarii munus ad finitos tutelae annos Princeps Casimirus
ipsi demandavit; ut quem pupillus ante suus privatum habuisset, eundem
publicum doctorem sortiretur. Antequam autem munus oblatum
aggrederetur; patriam, aetatisque decrepitae parentes ultimo in visit;
honorificeque a summis quibisque in Silesia viris fuit exceptus,
quorum in numero non solum consules senatusque Grunbergensis fuere;
verum etiam nobilissimi magnificique viri, Nicolaus a Burckhaus,
Georgius a Dyhr, Sebastianus a Schvvartz, Iacobus Monavius, et quem
ille fautorem et Maecenatem munificentissimum experiebatur, Ioachimus
a Berge, cuius etiam eruditissimorum sermonum; quos singulariter cum
ipso instituerat, non potuit non saepe magna cum voluptate meminisse
Et quales illi fuerint, adversaria eius fuerunt testata. Egerat
nobilissimus vir non de laudatissimo suo proposito solum: quo
stipendiis per Silesiae civitates a se constitutis, prospicere per
heredem ipse, exsecutores, examinatoresque vellet; ut in reformatione
a se suscepta prgressus esset: quid de praesenti religionis statu
iudicari posset: sed varia etia [Gap desc: Greek word] recensuerat,
quae in peregrinationib. Imperatoribus Ferdinando, Maximiliano, cum
illustrissimis Principibus Friderico III. Philippo Wilhelmoque
Landgraviis aliisque summis hominibus, itemque quae in
honorificentissimis legationibus observarat. Inprimis etiam de
doctissimis quibusque viris, quae memorabilia ipse maxime noverat,
adduxerat. Inter quae illud praeterire fas non est, quod Fridericus
III. sciscitatus ab ipso fuerat aliquando; Ursinum ne nosset,
quantique illum faceret? cumque eum se nosse et magni facere
respondisset Bergerus, ipse Princeps prudentissimus subiunxerit: Tanto
vero viro patria haudquaquam digna fuit: dicas popularibus tuis; ut
multos tales ad me expellant. Aegre tandem nobilissimus,
eruditissimusque vir Pitiscum dimisit et exoptavit secum eum retinere:
ut patriae bono concessa
divinitus talenta impenderet. Sed res aliter non ferebant; revertendum
erat in Palatinatum; demandatum a Principe munus subeundum: quod et ea
fidelitate et felicitate triennium post obiit; ut electori fuerit
visum, pastoris aulici munus ipsi dehinc committendum. In evius quidem
officii demandatione, (quod aeternitati omnino sacrandum) ipse
princeps in synedrio ecclesiastico, eum iussit: ut animo imperterrito
officii sui rationes exsequeretur; ac libere se moneret: sicubi sacrae
literae monendum dictitarent. Factum id sub annum nonagesimum quartum:
post quem biennio elapso, in Palatinatum superiorem cum principe est
profectus: et eruditis atque perspicuis contionibus divinorum dogmatum
veritatem, non sine gregis Christiani augmento et incromento, docuit.
Elaboravit tum librum, proecclesiarum Anhaltinarum reformatione: de
quo hoc fuit eminentissimi Theologi iudicium: a nemine hactenus
controversiam de imaginibus tam nervose, tamque dilucide pertractatam
esse, quam a Pitisco: qui quidem, qua fuit modestia, sine nomine suo
librum illum edidit. Collegit eodem tempore constantes Lutheri de
servo arbitrio sententias: quas iussu superiorum evulgavit.
Post reditum e superiori Palatinatu, antiquum obtnuit: officiumque tum
docendo tum commentando gnaviter fecit. Inter alia meditatus est tunc
aureolum libellum: quem confessionem fidei nuncupavit: in quo brevibus
aphorismis summam doctrinae orthodoxae complexus est: singulosque
testimonis scripturae invictis ita munivit: ut labor iste fructu suo
non caruerit. Operam etiam utilem ecclesiae impendit in scriptis illis
conficiendis: quibus Germanicarum ecclesiarum, quae a Papatu
secesserunt, unio quaesita, et controversa religionis capita planius
sunt declarata: quae tamen scripta quomodo excepta sint, palam est.
Audiverunt autem ipsum principes non solum domi agentes: sed etiam
peregre abeuntes adesse sibi eum voluerunt. Itaque cum Friderico IV.
Electore Palatino in Saxoniam est profectus: eoque mortuo cum
Electoratus Administratore illustrissimo principe Ioanne tum alio, tum
ad celeberrimum principum Francofurti conventum abiit: in quo de
Imperii Romani capite eligendo actum.
Hoc in officio cum ita inter adsiduas curas et labores versaretur:
morbum ex obstructione scirrhosa hepatis mense Aprili, anno
sexcentesimo tertio, nactus est: quo accedente continua febri,
paularim exhaustus, editis miris patientiae documentis, inter preces
adsiduas die decimo septimo Iulii, mane inter horam sextam et
septimam, anno aetatis suae quinquaresimo secundo nondum completo, pie
in Christo obdormivit.
Elatus est die vicesimo nono eiusdem mensis funere honorifico, et ad
D. Petri sepultus. In obitum eius epicedia a viris piis et bonis
scripta sunt: de quibus hoc est Simonis Stenii:
[Gap desc: Greek section]
Hoc est:
Ut Pauli pietas, sic Euclidea mathesis,
Hoc uno Pitisci occulitur tumulo.
Fuit hic Theologus doctrinae profundae; ingenii acris et perspicacis:
ipsemet vitae suae censor, ne in aliorum incurreret voculas: in
docendo et scribendo methodi summe observans: adeo, ut absque ordine
nihil dici, nihil disciposse recte statueret. Et quae contionatori
apprime est necessaria, tanta usus est semper perspicuitate, tamque
dextra ad auditorum usum omnia applicandi felicitate: ut illa quidem
laudem ipse summam apud omnes invenerit: in hac vero pares habuerit
perpaucos.
Illud vero mirandum, quod homo Theologus, in Mathematum studiis,
nullo, nisi se magistro, eo usque progressus est: ut editis scriptis,
disciplinae illius gloriam magnis Matheseos professoribus
praeripuerit. Qua de re cum amicus ei aliquando gratulatus esset,
nihil aliud respondit, quam hoc: gaudete, quod nomina vestra scripta
sunt in caelo. Iuvat huc adscribere, quod nobilis ille Tycho de Brahe
ad Conradum Assachum de nostro Pitisco: Doctissimi, inquit, illius
Bartholomaei Pitisci de triangulis acutum et compendiosum libellum
lubens accepi: rogoque ut illi ex me gratias agas. Optarem, plures
eiusmodi contionatores reperiri: qui Geometrica gnaviter callerent:
forte plus esset in iis circumspecti et solidi iudicii, rixarum
inanium et logomachiarum minus. Si is mihi aliquando scripserit; et de
iis studiis mecum contulerit: inveniet responsorem non invitum. Haec
ille. Ac ne quis haec talia ab ipso tractata existimet, cum officii
neglectione: ipse se [Note: * Praefatione in trigonometricum primum. Scripta vernacula.]
alicubi sic excusat: Alii schacchia ludunt et talis: ego
regula et circino, si quando ludere datur. Ex eo genere lusus haec
Trigonometria mea.
Scripta ab ipso edita vernacule sunt: pro reformatione ecclesiarum
Anhaltinatus: de ortu fidei ex Martino Luthero: item Irenicum: et
consecuta Wurtembergica.
1. Aussfuhrlicher bericht.
2. Anhang.
3. Antwort / der Heidelbergischen Theologen.
4. Endliche uberweisung.
5. Beschluss der uberweisung.
Latine edidit: Antirosarium, contra Iesuitam quendam Moguntinum:
Synopsin Theologiae methodicae: Trigonometriam patvam; item magnam:
Thesaurum Mathematicum. Nomen optimi viri eiusmodi anagrammate
aliquando expressimus:
BARTOLOMAEUS PITISCUS [Gap desc: Greek words] MORS IESU SUBITO
PLACAT.
Dum peccatorum circumcirca agmina gliscunt:
Dum tonat offensi caelitus ira Dei:
Dum pice torrentis Stygis obversatur imago:
Et latus omne timor circat, et omne tremor:
Quid faciat tantis mens obvallata procellis?
Totque malis ubinam territa quaerat opem?
Ad Christi solum tollat sacra vulnera vultum:
A Christoque animae pharmaca sola petat.
Mors etenim Iesu [Note: * Act. 4. 12.] , nostrae unica causa salutis,
Et caelum subito placat [Note: * Rom. 3. 15.] , et atrafugat
Terrorum: redeunt suaves in corda resultus:
Laetitia aetheria mens animique micat.
Tantum de Pitisco ex oratione parentali, programmate funebri, elenchis
librorum.