04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 827, image: s857

OTHO A GRUNRAD.

OTho a Grunrad editus in hanc lucem est, cum post millesimmum,
quingentesimum, annus Christi nati hominis curreret quadragesimus
quintus, decimo dic Septembris, in familia nobilissima et antiquissima
Grunradiorum: quorum laudes et res gestae alibi recensendae. Patria
illi urbs Misniae Delitschum fuit: ubi in ludo literario primo
fundamenta iecit humamorum artium; seque in pietatis officiis
diligenter exercuit: Ab his pueritiaestudiis iam informato, doctores
in Academiis quaesiti: Lipsensi primum, deinde Wittembergensi:
utraqueliberalibus


page 828, image: s858

studiis et professoribus in omni artium genere tum affluente. His in
Academiis adolescensingeno nobilis degens, ita tempora studiorum
dispunxit: ut Philosophiae dans operam simul in Theologia felicissime
progrederetur. Cum enim in eius pectore quasi natum et natura insitum
esset pietatis semen, et studium tecte Deum cognoscendi: omnes ingenii
sui vires et nervos in divianm illam scientiam, quam Graeci
[Gap desc: Greek word] appellant, intendit. Amplexus nimirum facultatem
eam, quae principem locum inter omnes omnium confessione tenet, et
quam multl, deserto iuris studio, tamquam sanctiorem secuti sunt.
Eo in studio annos ipsos tredecim summa cum industria diligentiaque et
maximo sructu versatus, non tantum de praecipuis erthodoxae religionis
momentis solidam cognitionem percepit: verum ctiam de controversiis
religionis accuratum iudicium potuit afferre. Quo rempore non in
minima felicitatis suae parto ipsement illud posuit; quod
Wittembergensis eius profectio in Peuceri, viri eruditionis laude
praestantissimi, aetatem incidisset: in quo quicquid solidae
eruditionis et profundae conitionis ac sapientiae unquam fuit, omne
resedit. Cum hoc tam insignis cruditionis viro cum nobilis adolescens
quottidie versaretur familiarissime: non potuit non ipse doctissimus
evadere: vel Menandro teste: [Gap desc: Greek section] . Sed cum alia
in hoc Grunradio, tum vel hoc praecipuam quandam laudem meretur: quod
nobilis cum eslet ad Theologiae studium animum ipse appulit. Nam mulri
eodem loco nati hodierno die, ad aulicas se delicias natos ducunt: et
equos canesque ad venationem alunt: sacrarum vero literarum studium
etiam dchonestare suum ordinem statuunt. Quanto rectius Grunradius:
qui veram Dei agnitionem summam arbitratus sapientiam, nobilitatis
ornamentum maximum duxit, secutus in co exemplum illustrissimi
principis Georgii [Note: * De quo supra.] Anhaltini, illustris [Note: * De tribus his in decadib. exteror. Theol.]
Ioannis a Lasco, nobilissimi Antonii
Sadaelis ac Theodori Beza: quorum scripta et monumenta hodie adhuc
restes nobis sunt; quales et quanti fuerint Theologi.
Non caruit autem fructu praeclarum hoc Grunradii propositum. Primum
cum iam studia illius, industria, fides, candor animi, omnibus et
maxime Peucero in oculis essent; hic eum illustri et generoso comiti
Ioanni Nassovio, ut fidelem in aula eius operam navaret, literis
diligentissime commendavit. Exinde cum Comiti illi fidem suam et
diligentiam in demandato munere probasset: undecim ipsum generosis
Comitibus adolescentibus (in quibus Mauritius ille Hispanici regni
fulmen: et comites a Berga) praefecit: curam illorum ipsi demandavit:
illosque sub eius inspectione in Academia Haidelbergensi esse voluit.


page 829, image: s859

Vixit itaque Haidelbergae Friderico III. rerum potiente: quo mortuo
revocatus ad Nassovia comitem non sine fausto omine et singulari Nasso
vici Comitatus auspicio rediit Erat tum temporis fortissimus heros
Nassovicus in Geldria militiae gubernator, grave sustinens ac
difficile onus. Aberat autem non sine maximo desiderio suorum civium;
quos ne orbos relinqueret, eorum moderandorum et regendorum potestatem
quasi quasdam habenas, cum aliis tum nobili Grunradio tradidit. Ab
ipso itaque, velut patre patriae, sibi omnes ci ves consilium
expetebant, suarum rerum incerti: quos ipse sibi sua ope ex incertis
certos, compotesque consilii dimittebat: ut ne temere aliquid
tractarient. Neque tamen Rei pub. commoda atque utilitates solum
procuravit, rebus afflictis et perditis civium succurrendo, et iniuria
pressos eripiendo: sed quod caput erat, ecclesiae utilitate et
emolumempto omnia mensus est. Erat ram istis locis religio orthodoxa
adhue prope in cunis; et primulum instituta fuerat reformatio. Opus
erat ergo prudentibus viris, qui populum ignarum ac plebem ad quosvis
casus mobilem, regerent et quasi manu ducerent. Adhibitus itaque est
Grunradius, vir auctoritate gravis, consiliis pollens, animi lenitate
mitis; qui a comite Cunrado ad reformandas ditionis Solmensis
ecclesias, socio laboris Casparo Oleviano, Theologo gravi, accersitus,
rem pub sapienter constituendo, et religionem orthodoxam introducendo,
utilem ac salutarem illis regionibus operam navavit. Atque his rebus
praeclare gestis, cum fama illus ad exteras quoque nationes
dimanaslet: a multis iisque principibus viris adamatus et adpraeclara
munera obeunda expetitus fuit. Ex multis unum nominamus illustrissimum
heroem ac principem Casimirum, tutorem et administratorem tum temporis
Electoralis Palatinatus: a quo regendi adolescentis principis
Friderici III. cura illi demandata. Hunc ille, socio amplissimo viro
Georgio Michaele Lingelshemio, summae curiae aslessore, in optimarum
artium studiis et disciplinis, in lectione bonorum auctorum, in divinis
denique et sacris ita instituit, informavit, perpolivit: ut vel hoc
nomine ipsius memoriam nulla unquam oblivio deletura sit, nec ulla
aetas laudes eius tacitura. Inprimis autem principem ac dominiam
ceterarum virrutum omnium constituit pretatem: hanc ut in pectore
adlescentis principis reconderet; viva voce in praecipuis Christianae
religionis capitibus, quod Graeci [Gap desc: Greek word] appellant,
princi pem ipse instituit: et ad captum accommodata institutione
quaest quam simplicissime et nuditer formatas ita proposuit: ut
responsio ex interrogatis quasi fluere vidertur. Neque vero in his
parvis solum proponendis bibliis officii sui sategit: sed ipsius
sacrae scriptura textum plene planeque magno labore Principi
explicuit: historias sacras ad vivum, resecando


page 830, image: s860

enarravit: egrege dicta et ad locum, ut vocant, communem pertinentia
docte inculcavit; et quae ad fidei incrementum, ad vitae integritatem
spectarent, sanctissime pertractavit. In precibus praeterea cum
matutinis tum vespertinis ardenter magnaque animi devotione ea, quae
mens erat meditata, et animus flagrantissi me optaverat, ipse verbis
conceptis et ore praeivit.
Hoc in officio cum octennii labroes ab anno octobesimo quarto; ad
obitum usque incliti herois Casimiri exantlasset, Fridericus IV. per
aetatem constitutione Garolina praefinitam, sceptera imperii
capessens, ut pro fideli institutione grati animi monumentum aliquod
erga Grunradium extaret, ad amplissimas dignitates summosque cum
honores evexit. Nam cum ipse iam Princeps didicisset plusculis annis,
neminem magis ad ecclesias scholasque natum Grunradio et quasi factum:
senatui cum ecclesiastico praefecit. Quo in munere obeundo cum se
praestitit: ut prudentia, gravitas, et fervens religionis defendendae
defensaeque propagandae zelus in ipso conspicerentur.
Erat tum magna plebis in religione barbaries; caecitasque obstinata;
cui ut succurrerct malo, ordinavit ut capita pictatis et religionis
Chtistianae a senibus iuxta et pueris quavis Dominica rccitentur: quod
institutum ut in se pium; ita fructu suo minime caruit. Accessit ad
hanc curam, pro ovibus Christi susceptam boni Episcopi munus.
Primum anno supra millesimum quingentesimum nonagesimo quarto, sollenni
totius inferioris Palatinatus visitationi susceptae non interfuit
solum; sed et praefuit Deinde ea visitatione feliciter obita, ad
assuetos ac ordinarios labores reversus, etiamsi munere sungeretur
laboriosissimo, principi tamen Friderico IV nec tum defuit: sed mane
ac vesperi privatim sacra explicavit.
Anno deinde supra millesimum quingentesimum nonagesimo quinto,
illustri et generoso comiti Hanovia, in reformandis ecclesiis opera
eius et consiliis uti volenti, lubentissime paruit. Profectus est
Hanoviam cum reverendo et integerrimo viro Melchiore Angero Salesio,
curiae sacrae assessore: atque ibi gloriae DEI serviens, id cuius
gratia venerat, summa prudentia felicissime effecit. Mox pedem inde
referens, Anno sequente nonagesimo sexto, una cum electore Friderico
IV. in Palatinatum superiorem est profectus: et biennii spatio
ecclesias et scholas Bavaritas sapientissimis prudentissimisque
consiliis instruxit.
Reversus anno nonagesimo octavo, rebus ecclesiae iam constitutis,
omnem curam atque operam in co locavit, ut scholas quoque


page 831, image: s861

constitueret; constitutas firmaret, firmatas amplificaret; collapsas
instauraret. Quo denegotio hodieque loquuntur tres electoralis
palatinatus inferioris scholae praecipuae, Haidelbergensis,
Neostadiana et Neuhusiana.
Eodem anno, ducatu Simmerensi ad Electoratum revoluto, reformationi
eiusdem et interfuit et praefuit. Postea anno sexsentesimo sexto, cum
Abrahamo Scultero iterum in superiorem abut Palatinatum et Ambergae
paedagogium illustre, ad illorum quae in inferiori Palatinatu
celebrantur, Gymnasiorum formam redxit.
Anno deinde millesimo, sexcentesimo nono, secundum evocatus, cum
Abrahamo Sculteto in comitatum Hanovicum venit: et ecclesiae res
constituit, atque ad Palatinarum ecclesiraum formam revocavit.
Tandem multis et maximis laboribus fractus anno sexcentesimo
duodecimo, ultro offacio se abdicavit, et a publicis laboribus
conquievit. Id tempotis assiduus fuit in mortis hora contemplanda: cum
amicis multa de beata et aeterna vita disserens, non obscure ostendit:
se iam initia aeternae beatitatis in pectore suo praesentiscere. Nihil
enim tam anxie desideravit, quam uti brevi post ex hac aerumnosa et
miseriarum plena valle, in aeternam beatitatem commigraret. Nec longum
ei tempus fuit exspectandum. Lectulo enim per aliquot dies affixus anno
sexcentesimo decimo tertio, mensis Aprilis die dccimo quarto, vesperi
intra octavam et nonam, placidissime animam exspirans in Christo
obdormivit. Vixit annos ecto et sexaginta, exceptis quinque mensibus:
annos viginti senatui ecclesiastico praefuit: novem vero et triginta
Deo et Ecclesiae et amicis inservivit. Elatus est funerc honorifico,
et in D. Petri ehoro sepultus, tali cum monumento:
OTTO A GRYNRADE EQUES MISNICUS. NASCITUR DELITSCHII 1545. 10. SEPT:
DISCIT PIETATEM ET LITERAS WITTENBERGAE ANNOS 14. GUBERNAT STUDIA ET
MORES MAURITII PRINCIPIS AURAICI. ANNO 1575. ET 76. IUVAT
REFORMATIONEM ECCLESIARUM NASSOV: SOLMENS: WITGENSTEIN. ANNIS
SEQUENTIBUS.


page 832, image: s862

FRIDERICUM IV. ELECT. PALATIN. VERA PIETATE ET OMNIBUS LAUDATI
PRINCIPIS VIRTUTIBUS OCTEN: INSTRUIT. PRAESES SENATUS ECCLES.
RENUNCIATUS, VIGINTI IPSOS ANNOS ET PRECIB. ET CURIS ET LABORIB. PRO
ECCLES. ET SCHOLIS PALATINIS IMPENDIT. PRINCIPIBUS PALAT: AUCTOR
CONDENDI ET SCHOLAS, QUIBUS PUELLAE PIE INFORMARENTUR: ET HORREUM, QUO
IN ANNONAE DIFFICULTATE NECESSITATI PUBLICAE SUBVENITUR. INSTITUTIONEM
CATECHETICAM SENIORUM AEQUE AC IUNIORUM PRIMUS ECCLES. PALAT.
COMMENDAT. VITAM CAELIB. SANCTE AC LABORIOSE ACTAM PLACIDA MORTE
FINIIT.
ANN: 1613. 14. APRIL. CUM VIXISSET ANNOS. 67. M. 7. D. 4.
UNUM EST NECESSARIUM.
Ianus Gruterus vir cl. mortuum elogio honoravit, et epigrammate
eiusmodi:
In [Note: * In delic poet. Belg. p. 2.] sepulcrum Othonis Grynradii:
Qui sepulcrum aves videre vile, cuius asiricas
Nominis sublimitate verberat fama faces:
Heic adesdum; ubi repostus est Otho Grynradius.
Pro scito et symbolo, ac tessera quasi Christianae suae militiae,
delegit illud [Note: * Luc. 10. v. 42.] Christi ad Martham verbum:
[Gap desc: Greek words] , Unum est necessarium: ad quod actiones et
cogitationes suas direxit: idemque ut alii facerent, auctor et dux
fuit Est autem illud Unum ardens desiderium cognoscendi Deum, et
cognoscendi viam: qua ad salutem pervenitur.
Fontem deinde benignitatis suae clausit nemini: adeo ut domus eius
perfugium toti civitati ac Palatinatui esset: libellos supplicum
humaniter accepit: querimonias placide audivit:


page 833, image: s863

ope et oepra, qua qua potuit; egenos iuvit: adeoque quae Casimiri
principis munificentia in ipsum collata erant beneficia, ea largissime
ad publicos usus impulit. Cumque aliquando maxima premeret Palatinatum
annonae charitas, incendentibus eam Dardanariis: Grunradii consilio
granaria ordinata, fructusque agrorum, ad necessitatis casum,
adservati.
In vestitu denique fuit simplex: in victu frugalis; in caelibatu
castus. Vestium ornatum simplicem et ad vetustatem quam proxime
accedentem ita adamavit; ut splendidiorem ornatum, qui modum
excederet, summopere fuerit detestatus. Multo illi pretiosior vestis
visa; conscientiae integritas, inculpata vita, fides sancta, castae
preces.
Librorum, quod sciamus, ipse quidem edidit nihil: sed ut ab aliis
ederentur auctor promororque exstitit: inter quae Theologica pleraque
omnia et scholastica.
Ulrimum scriptum, quod ipsius cura prodiit, et quo absoluto, se eo
suavius moriturum saepius affirmavit, fuit Catechesis scholastica
Germanica, cum analysi et scholiis perspicuis: quae etiamnum in
Palatinatu usitata. Ex oratione parentali.