NAtus est Adrianus Pauli, celebri Borussiae urbe Dantisci, anno Domini
millesimo, quingentesimo, quadragesimo octavo, die vicesimo nono
Iunii, Petri et Pauli memoriae sacro, ex piis honestisque parentibus,
patre Adriano, matre Elisabetha. Quemadmodum autem latere indolex
illustris numquam potest: ita ipse, qualis vir progressu aetatis
futurus esset, non obscure puer etiam tunc indicavit. Cum enim, post
praematurum parentum suorum obitum, a tutoribus et cognatis ad
mercaturam, in granariis illius urbis condiscendam, esset adhibitus:
ipse ad lectionem et relectionem eorum libellorum, quos ex schola
secum attulerat, identidem recurrens, et dolium Musarum potius, quam
Mercurii versans, non sibi modo meraturae taedium lectitando fallebat;
sed et alios tribules subinde ad se in granarium alliciebat, iisque ex
loco altiori nunc praelegebat, nunc praelecta explicabat; ita ut
veluti contionatoirs vice apud cos fungeretur. quod cum saepius cum
factitare tutores et cognati inaudissent: consultius tandem esse
iudicarunt, si id vitae genus excolendum ei relinquerent, ad quod ipse
natura sua ferretur.
Itaque ex granario in literarium ludum iterum missus, et deinceps in
Gymnasio patrio annis complusculis institutione et opera viti et
poetae eximii M. Henrici Molleri Hessi usus: eo praeceptore diligenter
percepit initia doctrinae Christianae, et artium dicendi linguarumque
rudimenta. Cum enim valeret ingenio, discendique cupiditate flagraret,
ad quae accedebat studii assiduitas: facile sibi comparavit ea
doctrinae fundamenta: quae ad solidam eruditionem ei aditum aperirent.
Datitisco in Academiam Wittembergensem, tunc temporis florentissimam
venit, anno chrifti millesimo quingentesimo, septuagesimo, Rectore
viro nobili et clarissimo D Ioachimo a Beust, I. U D. ac professore:
ibique paedagogum agens apud consulem et bibliopolam vicitatis
celeberrimnm Samuelem Selfisch, ad rerum cognitionem conversus, utilem
operam in omnibus philosophiae partibus posuit, animum suum excolens
cognitione rerum optimarum et in vita necessariarum. Doctrinae cnim de
naturarerum, de historia mundi, et de vita communis officiis, adiunxit
fimul linguarum studium, Latinae, Graeca ac Hebraa: quod harum
notitiam cum ad ceteras artes percipiendas, tum ad lectionem
historiarum et ad doctrinam Filii Dei recte discendam necessariam esse
inrelligeret: Simul autem studia sua ac vitam decoravit piis et
probatis moribus: ita ut omnibus quibus cum versaretur, satis
declararet, se et intelligere atque amare virtutem ac modestiam; et
studiosum esse consociationis ac tranquillitatis.
Quae etsi prae clara ingenii ornamenta erant: tamen longe maius decus
fuit, quod esset vivum membrum Ecclesiae Christi; et recte
intelligeret salutatem de Deo doctrinam, fundatam et revelatam in
scripris Prophetarum et Aposto Orum; cuius studio et professioni
sesetotum deinceps addixit, sedendo assidue ad pedes Gamalielum
suorum: Crucigeri, Molleri, Pezelii, widebrami, quibus
Praeceptoribusipsi magno Dei munere, uti datum fuit. Quam obrem cum
Academia iudicaret, ipsum propter pietatem, eruditionem ac modestiam
dignum, qui honorifico titulo, pro more Academiarum ornaretur: petenti
de communi collegii Philosophici sententia, decretus est gradus
magisterii Philosophici. facta soleni renuntiatione in consessu
Academiae die vicesimo sexto Augusti, anni septuagesimi quarti, Decano
Andrea Schatone Torgensi.
Magisterii itaque gradu insignitus Wittemberga discessit paulo post
thorunium in Borussiam: ubi auctoritate et decre to senatus
conrectoratus officio in schola praefectus est. Hac in functione talem
se gessit, ut Senatus Dantiscanus, eruditione et dexteritate illi us
in docendo, nec non vitae et morum integritate cognita, dignum
iudicarit: quem ad patriae scholae gubernationem
adhiberet. Vocatus igitur a patriae Patribus per literas sollennes, cum
nihil tale cogitaret, nedum peteret aut ambiret: Dantiscum rediit,
anno septuagesimo octavo, ibique oblato et demandato sibi munere
Rectoratus in Schola petro Paulina, cum evidenti studiosae iuventutis
emolumento, praeclare desunctus est.
Cum autem pulcherrima illa ingenii talenta, quae Deus benigne in cum
contulerat; indies magis magisque sese exsererent: ita ut non solum in
schola Spartam, quam nactus erat, ornaret; sed etiam in templis
contionandi exercitium selici sucessu obiret; factum est. ut post
biennii decursum illus senatus decreto a Rectoratu scholae ad
ministerium verbi divini fuerir promotus. Et initio quidem in locum
pii et reverendi viri M. Petri Weideneri, Diaconi in templo Petro
Paulino surrogatus, et M. Petro Holstio primo ecclesiae istius. post
fugatas tenebras Pontificias Pastori, quam optime merito, collega
adiunctus suit, in qua statione annos duodecim mansit.
Postea vero M. Holstio e vivis excedente eiusdem ecclesiae Pastor per
Senatusconsultum declaratus fuit: cui officio annos novendecim
praefuit: ita ut totum eius in ministerio curriculum annos unum et
triginta complectatur. In utroque autem, nempe tum Diaconi tum
Pastoris, officio, ut Dei ministrum se approbavit; gregem Domini non
[Gap desc: Greek word] , sed [Gap desc: Greek word] pascens. Cumque
ab initio reformationis post Papatum factae, ecclesia Dantiscana hoc
fatum experiretur: ut dissidiorum plurimum haberet; ipse assidue in
ore habebat illud Zachariae: Veritatem et pacem diligite: atque ad
hanc veluti geminam Cynosuram, omnes ministerii sui actiones referebat
Itaque omissis parergis, ad caritatem ex puro corde, et conscientiam
bonam, ac fidem non fictam, auditores suos, oratione non in labiis
nata, sed ex ipso corde scaturiente, et aliquid latentis energiae
habente assidue nortabatur: ac propterea, ut domi suae apud liberos,
precationes et recitationes Psalmorum Davidis urgebat: ita etiam
explicatione illorum publica inprimis delectabatur.
Quod autem voce alios docebat, id vita etiam ipsa exprimebat, exemplar
fidelium exsistens in sermons, in conversatione, in caritate, in
spiritu, in fide, in castitare, in longanimitate, in patientia, et in
allis virtutibus Christianis.
Huius suae pietatis non fucatae ffructus etiam uberrimos tandem
percepit, et quibus dues rantum hoc loco commemorare libet,
[Gap desc: Greek word] scilicet et [Gap desc: Greek word] . In primo
enim matrimonio ex Elisabetha Fischeriana, matrona honesta, qua cum
viginti sex annos sine lite exegit, factus est pater octo liberum:
quos omnes quoque sibi superstites reliquit. Atque e filiarum
elocatione nactus est generos viros praestantes Ioannem Martinium,
scholae Marianae apud Dantiscanos rectorem, nec non Tobiam Rhuelium
Ecclesiae prope Dantiscum pastorem: ex generis etiam vidit nepotes
neptesque. Vere itaque de illo dici potuit: [Gap desc: Greek words] .
Cumque filius sapiens exhilaret patrem: certe et hunc Pauli perfusum
gaudio fuisse credibile est: ubi cognovit, filium natu maximum patri
cognominem prim um Haidelbergae utraque Philosophiae laurea decoratum;
deinde Monspelii in Gallia medicinae doctorum sollenni Academia rum
ritu, renuntiatum: alterum autem filium Georgium itidem Haidelbergae
primo discentis; postea et docentis Mathemata publice personam
sustinuisse. Qui postea Basilea summis in Theologia honoribus a
venerando sene I. lacobo Grynao ornatus, atque in patriam revocatus,
sacris et in schola et in templodocendis praefectus est.
Sed ut a liberis ad patrem revertamur, superest exptremus vitae ipsius
actus, silentio minime praetereundus, ob multas pias et Cycneas
voces, quas in morbo edidit. Cum enim morbum, qui erat marasmus
senilis paulatim, sed tamen absque dolore, invalescere sentiret: ipse
modis omnibus ad beatam migrationem magis magisque se praeparavit,
frequenter in ore habens versiculos illos [Note: * Hieronymi Vida.] , quos et
sanus cum filiis suis libenter precari solebat:
Da pater extrema cum vita advenerit hora,
Te pra sente mori, nil me terrentibus umbris;
Inque tuos animam amplexus effundere ovantem.
Hoc unum mihi, plura aliis optantibus adde.
Ubi igitur animad vertit vitae periodum appropinquare; primo
convocatis liberis suis, singulos ad pietatem inprimis et pacem
colendam adhortatus, omnibus deinde benedictionem divinam paterne
precatus est, cum hac pia et insigni coronide: Benedicat vobis Dominus
et custodiat vos: ostendat. Dominus faciem suam vobis, et misereatur
vestri: vonvertat Dominus vultumsuum advos, et det vobis pacem. Postea
praelegi sibi iussit tum alios scripturae textus, tum inprimis
Apostoli verba: Ego iam libor, et tempus meae migrationis instat:
certamen illud praclarum decertavi: cursum con summavi; fidem servavi:
Quod reliquum est, reposta est mihi iustitia corona. Ipse sibi quoque
de cursu feliciter ad metam fere perducto, spiritualis laetitiae
plenus, gratulatus est: et gratiis Deo devote actis, quod ministerio
ipsius in ecclesia militamte, per multos annos clemempter uti
voluisset, inque palaestra hac spiritu suo se sustentasset et
confirmasset;
se iam iam tendere dixit, ex ecclesia hac militante ad ecclesiam
triumphantem: ut eandem iustitiae coronam recipiat: et consociatus
angelicis choris aeternum Deo Alleluia canat. Tandem conversus ad M.
Copium, suum et in scholis olim commilitonem, et in ecclesia per
multos annos collegam, inter alia petiit abeo: ut in contione funebri,
posthabita prolixa laborum suorum, quos in vinea Domini sustinuisset,
commemoratione, tria potissimum publice proferret: primum, ut senatui
gratias ageret, pro variis in se et suos collatis beneficiis, cui
proinde quia nihilproter votum referre aut relinquere posset, ex animo
precabatur felicem et salutarem gubernationem: ut sub eius regimine et
patrocinio Res pub tranquillam et quietam vitam degeret, cum
omnipietate et honestate Deinde ut gratias similiter ageret symmystis
et synergis suis pro mutua amicitia et fraterna charitatis officiis,
illisque precaretur spiritum veritatis et pacis: ac ne labor illorum
in Domino inanis esset. Denique ut suo nomine valediteret quoque
auditoribus suis, iisque significaret: se tum ex verbo Dei, tum ex
interne Spiritus sancti textimonio, de veritate doctrine a se per tot
annos publice proposita, certo per suasum, cum illa ipsa doctrina ad
tribunal Christi lato et intreipido animo iam compariturum: eundemque
Principem Pastorum iam inter extremos spiritus devote orare; ut de
fidelibus Pastoribus gregi suo prospiciat: ab omni malo eum custodiat:
et adpascua vita aterna tandem adducat.
His ita dispositis in precibus et votis ad extremum usque vitae
spiritum, constanter perseveravit; tandemque manibus complicatis
precationem B. Ioannis: Veni, Domine Iesu, veni cito, ratione,
oratione, et sensibus omnibus integris, iterato oravit: ac oculos
claudens, placide, sine ullo doloris vel corporis vel animi sensu,
sine ulla membrorum distorsione, vere [Gap desc: Greek words] ,
animam exhalavit, anno peregrinationis suae in terris
sexagesimotertio, die mensis Martii trigesimo, a christi vero natali
currente anno undecimo supra saeculum decimum sextum. Elatus est funere
frequentissimo et memoriam nominis honeste reliquit sempiternam.
Vit docendo potius, quam scribendo occupatus, libros publice edidit
nullos, longe abiens ab iis, quos tenet scribendi insatiablie
cacorethes; quique suam potius gloriam, quam Ecclesiae quaerunt pacem.
Certe ut multi medici regem sustulerunt: ita multi libri
[Gap desc: Greek word] veritatem obscurarunt.
Hac de Adriano Pauli ex narratione filiorum ipsius, vere
patrissantium.