AMandum Polanum voluit Deus lucis huius usuram accipere Oppavia
silesiorum, parentibus honestissimis, Henrico Polano a Polansdroff,
syndico illius rei pub et Martha Cominia: anno Messiae exhibsti,
milleskmo, quingentesimo, sexagesimo primo, die decimo sexto, Dccem
bris.
Puer Liberalium elementa artium in patrio ludo didicit. Inde anno
millesimo, quingentesimo septuagesimo septimo, quo et fidelitatis
iuramento se Silesia rodolpho Imperatori obstrinxit, cum idem
Vratislavienses praestarent, eo venit; inque scholam Elisabethanam est
adscriptus: in qua sexennium ipsum posuit. Ibi statim, ut fit, indolex
eius et ingenii felicitas sese exseruit, et probata fuit
praeceptoribus, iuventutis informatoribus ibi celeberrimis, Petro
Vincentio, Nicolao Steinbergero, et Casparo Britmanno. Condiscipulatus
necessitate iunctos sibi habuit Bartholomaum Pitiscum, electori postea
Palatino a sacris: Ioann. Schachmannum et alios.
Vratislavia Tubingam uberioris doctrinae causa abiit; ibique
occasionem noctus studiis commidam, plutimum Theodorici Snepsii
moderatione in docendo et dexteritate delectarus est, quam et deinceps
saepe commendavit. Cum autem in publica quadem disputatione a praeside
D. Iacobo Andrae in vitatus esset: ut de electione conferret: ipse
constanter illud [Note: * Rom. 9 v. 11.] Apostoli pronuntiatum adseruit:
Nondum natis pueris, cum nihil fecissent boni velmali: ut propositum
Dei, quod est secundum ipsius electione, id est, non ex operibus, sed
ex vocante; firmum maneret. quin et privatim super codem argumento
interrogatus, indivavit; cur in disputatione, quae tum Lamberto Danao
cum codem D. Andrea intercedebat, subscriberet; et veritatem a Danai
partibus stare dixit. Itaque suo isto responso quosdam commovit: ut
penitius rem totam considerarent: quorundam vero, ut fit, animos a se
alienavit.
De consilio igitur celeborrimi medici Iacobi Scheckii Basileam se
contulit, ab coxdem Scheckio, D. I. Iacobo Grynao commendatus. Factum
id anno Christi millesimo, quingentesimo, octogesimo tertio. Civibus
Academiae illius adscriptus est a restoretunc Christiano Urstisio:
totumque animum ad Theologiae studium applicavit. Exinde variis in
regionibus Geneva, Basilea, Haidelberga, in Moravia, et alibi, tum
aliis Baronibus erudiendis operam suam addixit, tum inprimis generoso
cuidam Zerotinio.
Anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo, mense Novemb. de voluntate
illustris et generosi D. D. Caroli senioris, L. Baronis Zerotiniani,
ipsi ne cogitanti quidem tale quicquam a D. Grynaeo persuaso, Theolog.
Doctoris honor collatus est: promotore D. Ioanne Brandmullero pastore
ad S. Theodorum minoris Basileae. Id quod non citra singulare Dei
consilium factum ducimus. Elapsis enim annis sex, eidem promotori suo
in explicatione Veteris Testamenti successorem eum destiarat.
Nam cum anno nonagesimo sexto, Malachia prophetae explicatione publica
Geneva absoluta Basileam rediisset: ordinaria vocatione invitatus
professionem librorum veteris Instrumenti in se suscepit: quam et
obiit fideliter, annis quatuordecim, ad vitae usque exitum. Quo
intervallo publicis praelectionibus illustravit Danielem et Ezechielem
prophetas, bonam item psalmorum partem: praeter lectiones
extraordinarias, quas diebus Iovis et Sabbati habuit: ut nihil de
disputationibus et aliis exercitationibus publicis dicamus. Fuit ita
que Polanus ornamentum Academiae Basileensis: eique decus magnum et
ingenio et scriptis suis adiunxit.
Tandem anno millesimo sexcentesimo decimo, die decima octava Iulii
intra duodecim am et primam noctis placide exspiravit: cum totus
morbi, febrilis nempe ardoris, tempore voluntatem suam divinae
voluntati aggregasset, scripturae sacrae dictis firma fide se
erexisset, animamque Christo Servatori unico, identidem commendasset.
Illatus est honorifice sepulcro proximo suae Maria Grynaa uxoris
primae: cui accubant sorores tres, Susanna, Salome, et Irene; in
peristylio templi cathedralis Basileae. Ut autem ante annos aliquot
Ioannes Oecolampadius: ita et Polanus anno undequinquagesimo et vitam
et functionis curriculum
cum laude finiit. Monumentum ei a socero D. I. Iac. Grynao scriptum
est huiusmodi:
CHRISTO SERVAT. SACRUM. AMANDUS POLANUS A POLANSDORF, THEOLOGUS
BASILEENS. LITERATISS. QUI DEXTRE DOCENDO, ACCURATE SCRIBENDO,
LUCULENTER OSTENDIT EGREGIA INGENII BONA, IUDICH DONA, HU MANAE VITAE
PERTAESUS MORTALE CORPUS HIC DEPOS. XVII IULI ANN. CIC DC X. AETAT.
XLIX. AT ANIMA COELUM ADIIT. QUO ET MARIAE GRYNEAE PRI. UX. ANIMULA
QUIQQUENNIO QNTE EVOLAVERAT: NON MULTO POST LAVINIA CANONIA BONONIENS.
SOCRUS LECTISSIMA: UT ET SALOME WASSERHUN. ALTERA CONIUX FIDELISSIMA:
IN COELESTEM COLONIAM TRANSLATAE UNA CUM PRIUS DEFUNCTO BEATAE
AETERNITATIS DONA EXPE CTANT. [Gap desc: Greek words] .
Illustres in hoc fuerunt vera pietas et solida eruditio. Valuit enim
ingenio iurta et iudicio: scientia linguarum principum, et
ecclesiasticae antiquitatis. In officio fuit adsiduus: studia
adolescentum, etiam generosorum et illustrium sua diligentia
excitavit. Summum in Academia Basiliensi magistratum semel iterumque
gessit: idque cum sua laude et scholae cmolumento. Amicitiam coluit
cum viris et Theologis insignib. Theodoro Beza, Daniele Tossano,
Georg. Sohnio, Guilielmo Stuckio, Pareo, Pitisco et aliis.
In coniugio vixit gemino Primum cum Maria I. lacobi Grynai filia: quae
in partu una cum infante exstincta est. Deinde cum salome Wasserhunia;
quae mortua est anno eodem, quo maritus, mensis Novembris die decimo
quinto.
In usum denique ecclesiae Dei elucubravit multa, inter quae ipse foras
dedit: Commentarium vin Danielem contra Bellarminum: analysin Hosea
prophetae, cum orationibus historicis et dialecticis de anno Iubilao:
de morte Christi, pro quibus eam subierit: de quatuor monarchiis apud
Danielem: Analysin prophetae Malachia aliquot praelectionibus Genevae
propositam: partitiones Theologicas iuxta naturalis methodi leges
duobus libris conformatas. quoraum 1. de fide 2. de bonis operibus
Sunt ciusdem Polani etiam theses Bellarmino potissimum opposita:
enarrationes item aliquot vaticiniorum de Christinativitate, passione
et morte, resurectione et adscensu in caelos. In discilinis
humanioribus quomodo versatus fuerit, docet Logica eius iuxta
naturalis methodileges formata: quae exem plorum copia suam praeclaram
laudem meretur.
Tantum de Polano ex contione funebri, et enarratione I. Iac. Grynai
soceri.