PAntaleon Candidus, alias Weiss, natione fuit Austriaeus, honestis
parentibus editus [Note: *Ips appellat.] anno Christi, millesimo,
quingentesimo, quadragesimo, die septimo Octobris. Annum hoc disticho
chronologico ipse expressit:
PantaLeon genItUs CLaras est LUCIs In oras
CanDIDUs, Ut ferVens soLibUs aestUs erat.
Patrem habuit Wolfgangum: qui ad summam pervenit senectam: quippe qui
annum attigit nonagesimum quintum.
Mortuus est anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto,
Petzenkirchii: ac tali epitaphio a filio Pantaleone celebratus:
Bis Turcae insultus, rerum mala multa suarum,
Prolis et expertus funera multa suae:
Sed Domino semper rebus confisus in arctis,
Sustinuit forti tristia quaeque animo.
Quando novem decies vitam produxit in annos,
Wolfgangus iacet hoc Candidus in tumulo.
Pueritiam apud parentes exegit non abhorrens a literis: quarum studio
cum teneretur, famulitio functus est apud alios. Decimum aetatis annum
egressus, ad pastorem evangelicum Weissenkirchii Andream Cupicium
Carniolanum pervenit. Hic cum Viennam Austriae captivus abduceretur,
Pantaleonem famuli loco habuit secum: qui in carcere servitia ei
necessaria praestitit decem fere mensibus. Elapsus tamen cum hero est,
atque in metallicas Pannoniae fodinas sese cum eodem subduxit. Seribit
Candidus Cupicium illum a Canisio Iesuita celebri saepe ad defectionem
fuisse sollicitatum: sed frustra; quae res proculdubio et ipsi puero
calcar fuit ad constantiam. Haec ita Candidus:
Saepe fatigabat Iesuita Canisius illum;
Ausonii vellet scita probare Papae:
Noluit; et tandem cum carcere se expediisset;
Fugimus in montes Ungara terra tuos.
Illic argenti glebae effodiuntur et auri:
Visitat et teneras turba tenella scholas.
Turca ferox illis semper fera bella minatur,
Seu lux, seu tacitae temporae noctis eant.
Postea beneficio abbatis Seiselsteinensis, cui Vito Nubero nomen,
aliquantisper usus, cursum studiorum ursit. Sed cum ille, uxore ducta,
non in nullo versaretur discrimine, fugere coactus, Pantaleonem secum
ex Austria Ambergam, superioris Palatinatus caput, abduxit: ubi per
annum G. Agricolam audi vit. Praeerat electoris Palatini nomine eo in
loco tunc illu strissim us Princeps Wolfgangus comes Palatinus Rheni,
dux Bipontinus. Is cum Amberga in suum abiret ducatum, occasione ca
usus Pantaleon Meisenhemium venit: et paulo post, anno quinquagesimo
septimo Bipontum: ubi nobilissimo viro, Ulrico Sintzingero Cancellario
Bipontino commendatus, filium eius privatim erudivit.
Cum autem aetas maturior ubetiorem ingenii cultum ex peteret;
Sitzingeri illius interceslione a principe Wolfgango stipendium
impetravit Academicum: quo instructus Wittembergam, vivente adhuc
Melanchthone, cuius desiderio dudum flagrarat, faustis avibus venit.
Ea in schola septennium consumpsit, amanuensis celeberrimi viri Huberti
Langueti; audivitque diligenter Melanchthonem, dum vixit, Eberum,
Georgium Maiorem, et alios prae clarae doctrinae viros. Itaque cum
progressus in studiis fecisset non vulgares: dignus iudicatus est, cui
Academiarum more testimonium eruditae doctrinae impertiretur. Anno
ergo sexagesimo quarto, mense Fe bruario, competitoribus quinquaginta
duobus [Note: *Candidus habet quinqua ginta septem: programma tres et quinq.]
, quod ca in schola antea factum erat numquam, Decano collegii
Philo sophici Bartholomaeo Schomnborn, magister Philosophiae solen
niter est renuntiatus. Primus illorum fuit Christophorus Pezelius
Theologus post clarissimus: Pantaleon autem sextus inter eos. Carus
ibi fuit doctoribus ob modestiam vi taeque integritatem: unde ei et
candidi nomen a Melanlanchthone inditum; cum antea familiae cognomine
Weiss uteretur.
Inde a Principe Wolfgango, suo Maecenate, revocatus, scholaeque
literariae Bipontinae est praefectus, anno sexagesimo quinto: et mox
eodem anno, sacro ministerio inauguratus, pastorem egit primo
Hintzzillae in Lichtenbergica praefectura: deinde diaconum Meisenhemii
et Biponti. Anno denique septuagesimo primo, pastor et generalis
inspector ecclesiarum in Bipontinatu declaratus, atque Cunmanno
Flinsbachio surro gatus est.
Hoc in officio ad vitae usque exitum quid quantumve praestiterit tum
docendo in templo, tum commentando ac scribendo: res ipsa hodieque
loquitur Ipse enim cum paucis hoc unice egit: ut sincera evangelii
doctrina illo in ducatu propagaretur, fermentumque omne Pontificiorum
expurgaretur; annitente ac provehente sanctum opus laudatissimae
memoriae principe Ioanne duce Bipontino. Hic ut primum gubernationem
illius ducatus adiit, cum de nonnullis controversis capiti bus adhuc
haesitaret: vocati fuere, aliorum [Note: *Inquib. Petr. Agricola.]
potissimum suasu, aliquot doctores, Suevicae illius Helenae amatores:
quibus Candidus, utpote Melanchthonis discipulus, ilico suspectus
fuit: quamvis ipsemet fateatur, se primo doctrinam de persona Christi,
et sacramemptis, non ita orthodoxe intellexisse:
Quam post collatis compluribus argumentis.
Pluribus et lectis cepit condiscere libris,
Flaminis auxilio, et laeto inspiramine sancti.
Eo etiam harmostae illi rem deduxerunt: ut libro Concordiae, uti
vocant, ac censurae alicui Ubiquitariae subscripserit: atque fatetur
[Note: *Orat. funeb. 14. p. 249.] , Candidus, se aliquid humani passum. Verum
cum oculos mentis et illi, et principi [Note: *De quo Camd. orat funeb. 12. p. 189.]
veritatis studiosissimo indagatori, ac postea constantissimo
propugnatori, Deus aperuislet: subscriptionem illam Candidus
revocavit: et licet Marbachius multis in diversam conaretur pertrahere
opinionem, negavit tamen se posle capere illorum mysteria: ac
orthodoxam sententiam coram duce et consiliariis non semel diserte
expo suit et declaravit: quin etiam cum Princeps Ioannes ad
subscriptionem Formulae urgeretur; Candidus unice dissuasit. Tandem ut
finis eslet htium; voluit Princeps, abstinerent ministri suae ditionis
a novis loquendiformis: ae ut propositionibus in concreto, ut
appellant, in argumento de persona Christi uterentur: quod cum se
facturum Candidus lubens affirmarct, alii qui morem gerere vel nollent
vel non poslent, dimissi sunt. Et ne quid reliqui Princeps faceret,
sub initium anni octogesimi quinti colloquium Biponti instituit: in
quo Candidus sententiam suam verbis Philippicis exposuit, quae
principi et sanioribus probata: non autem heterodoxis.
Anno octogesimo octavo prodiit explicatio catechisini Bipontini,
auspiciis illius piissimi Principis, nec sine Candidi consilio.
Praesixit illi libro Princeps praefationem, quam sex horarum spatio
sua manu exaravit.
Interea etiam Candidus noster cum Principe suo aliquoties peregre est
profectus, iam in ducatum Clivensem iam in Hassiam, Cassellas, iam
alio: quibus in itineribus hoc Principi fuit sollenne; ut diebus iis,
qui contionibus habendis destinati, viam numquam ingrederetur, nisi
audita contione prius, precibusque habitis. Sub idem tempus Gebhardus
Truchsesius Archiepiscopus Coloniensis
liberum suae ditionis hominibus religionis exercitium permisit: et
Agneten 1. Georgii Comitis Mansfeldensis filiam, uxorem duxit;
benediceme novis coniugibus bonnae die quarto Februarii hoc Candido:
qui et aliquor contiones habuit privatim tum Coloniae tum Bonnae; ut
ipse hisce innuit:
Interea [Note: *Orat funeb. 16. pag. 311.] noster Bonnae dux sponte moratur;
Illic privatim, magnaque Coloniae in urbe,
Intemerata Dei sum dogmata voce professus:
Atque Electorem vinclo tum rite iugali
Coniuge cum care, sollenni more sacravi.
Et alibi:
Concio tunc a me Bonnae atque Colonia in alma
Intra aedes habita est plurima, nulla palam.
Uxorem Agneten praesul dum ducit: ego illis
Sollemni taedas consecro more sacras.
Reliqua deinde vita ipsi peracta est hominum more, inter labores
officii et curas, inter certamina spiritus et carnis, inter funera
coniugum, liberorum et amicorum. Aetate tandem ad senium vergente
mature mortem meditatus est: multasque et contiones, et orationes prae
paratorias ad mortem, scripsit: frequenter de morte corporali, de
animae immortalitate, de mortuorum resurrectione, et gloria filiorum
Dei in aeterna vita, cum amicis collocutus. Saepe enim dixit: mature
mihi ista praemeditanda, quandoin agonis angustia multa alia mihi
erunt agenda. Itaque ante aliquot annos carmen composuit: quod
conciombus suis funebribus praefixit hoc titulo: consolatio
Pantaleonis Candidi morituri, quando Deo visumfuerit Carmen ipsum est
tale:
Non Iesus nihil est, non sunt nihil illius alma
Quae verba in terris lingua locuta fuit.
Non populus nihilest, ad quem migravit Abraham:
Non vatum nihilest qui viguitque chorus.
Non Petrus nihilest, non est nihil incola Tharsi:
Illorum autsancta pagina scripta manu.
Non caelum nihil est, non est nihil Angelicus grex:
In caelo aut pacta est quae tibi, latro domus.
Ergo ego qui Iesu, qui Iesu fido ministris,
Inter eos moriens, non scio nullus ero.
Cum itaque ex ultimis visitationibus ac synodis, Cassellae et
Meisenhemii in autumno, anni sexcentesimi septimi celebratis, dom um
rediisset: Tabernas etiam Montanas excurrisset ante: sensit vires
paulatim deficere, suamque [Gap desc: Greek word] appropinquare.
Collectis itaque sententiis consolatoriis ex sacra scriptura: quae in
agone sibi recitandae ac praelegendae essent: libellum Iustum
confecit: quem deinde surreptum, aegre admodum tulir. Acquievit
autem semperin paterna Dei voluntate, et cum aliis dictis Biblicis,
tum his carminibus sese erexit.
I.
In me Christepium statuas, laeto omine, signum,
Solus ut auxilii causa probere mei.
Tu mihi quem dederas cursum pie Christe, peregi,
In caelo patriam, qui bene transit, habet.
II.
Iram portabo Domini, merui quia; sed dum
Occulor in tenebris, lux mihi Christus erit.
III.
Cur Lacbesisproperae celeres ego deprecer annos,
Ut doleam vitae limen adesse meae?
Nunc ego quod video, vidi quoque nuper, et olim:
Ut videam toties, taedet obestque mihi:
Nugarum satis est, levium satis illecebrarum:
Caelestes veniant nunc mihi deliciae.
His adiun xit formas precandi Melanchthonis: et saepe illud repetiit:
Domine Iesu, fac ut ultimum tuum verbum in cruce, sit meum quoque
ultimum in hac luce: donec die tertio Februarii, anno millesimo,
sexcentesimo octavo, placide animam Redemptori suo reddidit: cum a
Domino in terris peregrinatus esset annos sexaginta octo, et in
praeconio evangelii inserviisset diversis ecclesiis annos quadraginta
tres. Sepultus est honorifice Biponti, et epitaphiis
[Note: *Quae edita abElia Thalvvencelio IC. genero, rectore Gymn. Hornb. Epitaph. Candidi,a semet script.]
multorum celebratus. Vivus ipse pridie obitus
eiusmodi sibi scripsit:
Post annos sexaginta prope et osto subivit
Mens mea laeta polum; corpus inane solum.
In coniugio vixit terno: prim um cum Margareta Sturcia sexennium sine
prole: deinde cum Sibylla Kneupelia, e qua sex suscepit liberos: de
quibus unum filium Samuelem, nunc pastorem et professorem Hornbacen
sem, et unam filiam, quondam Eliae Thalvvencelio IC. nuptam,
superstites reliquit. Tetrium denique matrimonium contraxit cum Anna
celeberr. Geometrae Tilemanni Stellae vidua: qua cum quatuordecim
annos sine lite iucunde exegit.
Reliquit posteritati ingenii quoque sui argumenta haec: De
praeparatione et consolatione Christi fidelium ad mortem orationes
funebres: Ex libris Regum, Chronicor um, et Iobi orationes funebres:
Austriacorum lib. 6. de Gothicis per Hispaniam regibus, ex Teutonica
gente oriundis: Tabulas chronologicas, continentes seriem historiarum
a condito mundo, ad annum nonagesimum septimum saeculi decimi quinti;
quas deinde produxit ad annum sexcentesimum secundum; epitaphia
antiqua et recentia, tum eorum, qu in sacris celebrantur, tum aliorum
regum,
principum, atque doctorum virorum. Sunt eiusdem varia carmina, ut Loci
Theologici, proverbia Salomonis, fabulae an tiquae et recentes,
carmine reddita: elegia precationum ex evangeliis Dominicis:
epigramata sacra. Exstat eius nomine Belgicarum rerum epitome, ab anno
septingentesimo, ad deditionem usque Ostendae: est eiusdem Boemias, de
ducrbus et regibus Boemiae. Translulit in vernaculam Pauli Iovii
historiam Moscoviae: uti et Germanicam
[Note: *Forte est id script quod D.Tossan. sub nomine Nathanaelis edidit, 1586. Meminis et alterius deunions person.]
de Cena Domini institutionem.
Ex contione funebri, a Michaele Philippo Beuthero theol D. et huius
successore habita, item ex monumentis ac scriptis Can didi.