WInspergae, oppidulo Cheruscorum, Ioannes Oecolampadius, vernacula Haussschein / nascitur; anno epochae Christianae, millesimo, quadringentesimo, octogesimo secundo, quo et Georgius Spalatinus Theologus alibi in lucem est editus. Parentes habuit honestos, et ut illic vivitur, abunde divites. Avus ei fuit Basiliensis, ut in praefatione super Iesaiam prophetam ipse annotavit. Mater autem a vitae sanctimoma, et in egenos beneficentia, praeter ingenii laudem, apud cives suos fuit commendata.
Hi tales parentes, cum de pluribus liberis hunc unum superstitem ipsis Deus voluisset; ut primum per aetatem institutionis capax fuit, literis et religione in schola patria erudiendum
curarunt. Adultiorem destinabat pater mercaturae: at materut plusculum temporis et sumptus concederetur literis addiscendis, precibus impetravit. Ibi eiusmodi ingenii specimen in rudimentis literarum percipiendis tunc admodum puer dedit: ut ingeniorum observatoribus et aestimatoribus magnam dese spem praeberet Mature enim ad id eum formare cepit Dominus; in quo opera eius fructuose erat usurus.
Paulo post parens, sive precibus matris victus, quae sicut Monica Augustini, ita haec Oecolampadii curam semper gessit; ut recte institueretur, sive filioli praeclata indole et natura adductus, in eum satis liberaliter sumptum facere cepit. Nam positis Latinae linguae fundamentis, amplius erudiendum Heilbronnam misit, tum temporis bene constituta Schola celebrem. Deinde Haidelbergae eum, ubi tum quoque Academia florebat, aluit. Hic eos fecit progressus; ut annos natus non amplius duodecim, tolerabilem versum scriberet. Bienno post, baccalaurei, ut vocant, gradum obtinuit. Nec minus illa aetate in religione vitaeo; integritate fecit: operae pretium, quam literis: illud cogitans vulgatum: eum, qui proficiat in literis, et deficiat in moribus, non proficere, sed deficere.
Postea Magisterii adeptus titulum, Bononiam, studiorum matrem, de parentis voluntate, se contulu; eximium, nescio quem, illo aevo Iuris Professorem, tum arcem existimationis obtinentem, auditurus. Sed intra semestre partim valetudine caelum Italicum aversante, partim quod mercator, cui parens pecuniam per collybum reddendam crediderat, non satis fideliter egisset; relicta Italia ad suos redire est coactus. Quibus salutatis Haidelbergam repetiit; ibique posthabito iuris studio, cui ex consilio patris operam dare caeperat, totum Theologiae se mancipavit, divinitus ipsum ad hoc studium flectente et vocante Deo, qui eo in domo sua, quae est Ecclesia, pro lampade usurus erat. Qua in re prorsus cum eo actum est, ut cum clarissimis quibusdam Ecclesiae luminibus; qui commutato studiorum civilium cursu ad caelestia sese iura contulerunt. De horum numero olim fuit Iohannes Chrysostomus; et patrum nostraque memoria Martinus Lutherus, Iohannes Calvinus, Petrus Martyr, Theodorus Beza, Lambertus Danaeus, Antonius Sadeel, Georgius Sohnius, ut alios permultos latere patiamur.
Ita igitur vocarus a civilibus controversiis ad caelestium mysteriorum tractationem Oecolampadius; tanto flagrabat cognoscendae Theologiae desiderio: ut quaestionum et sophismatum inanium odiosis taediis non averteretur, quae fere ingenia libetalia a sacris literis vel obiter gustandis deterrent. Exercebant tum Theologorum auditoria Scholastici, quos vocant, Doctores: ex iis noster Thomam Aquinatem, et post eum Richardum
praecipue am plexus est. Gersonem, qui Parisiensis Academiae Cancellarius et in Basiliensi concilio legatus fuit, trivit non indiligenter, quod is ad alendam pietatem comparatior videretur. Scoti [Gap desc: Greek words] subrilitates neglexit: neque aequalium more ad singulas quae se offerebant, argutias attonitus haesit; sed ad utilium doctrinarum summam avidus properabat. Theatralibus disputationibus, qualibus Sorbona, et communiter Antichristiana synagoga delectatur, abstinendum sibi censuit; quod ad superbiam, ad rixas, ad supercilium, adolescentum ingenia iis corrumpi animadverteret. Semper fuit rei literariae, quam parandae opinionis eruditionis appetentior: doctus esse, quam videri malebat, cumque gloriam fugeret ipse, illa eum prosequebatur, ut in versiculis notis dicitur:
Gloria si fugias, crocodili more sequetur:
Sin petis, haec eadem longius acta fugit.
Veram igitur eruditionis et virtutis laudem, apud optimum quenque consecutus, illustrissimo etiam principi Philippo, Electori Palatino, cognomento ingenuo, qui anno Christi millesimo, quingentesimo, octavo, calendis Martii obiit, fuit commendatus. Hic cum de eo praeclare sentiret, filiis eum suis, natu minoribus, praeceptorem praefecit. Horum institutioni cum aliquamdiu praefuisset aulicae vitae valedicens, ad sacra studia quasi postliminio rediit. Haidelbergam vero ipsam hac occasione reliquit. Parentes, ut erant vehementer devoti, consilium inierant, facultates suas omnes DEO consecrandi, et in hunc filium unicum, iam divinis dicatum rebus, conferendi. Itaque ipsomet auctore, cum sobolis ex ipso spes nulla esset, tum ob valetudinem sequiorem, tum ob ordinem sacrum: sacerdotium e facultatibus suis in patrio oppido instituerunt, cui contionandi munus coniunctum esset, ad id praecipuam proventuum partem conferentes: quod quidem obid filio primum optimo iure commissum.
Ei cum sesquimensem praefuisset, et se nondum patem ferendo huic oneri iudicaret, veniam redeundi Haidelbergam impetravit; ut maiore ingenu culru adauctus, et doctrina ampliore excultus, maturior ad sacram hanc provinciam reverteretur. Ceterum mutato consilio prius Tubingam adiit: ac inde Stutgardiam, ubi tunc erat Ioannes Capnio, Reuchlinus dictus, linguae Latinae, Graecae et Hebraicae, peritia celebris. Ab eo gustum qualemcumque Graecarum literarum intra paucos dies percepit, quein assidua et constanti exercitatione, brevi temporis spatio, adeo provexit; ut Heidelbergam reversus, Grammaticam, cui titulum fecit Dragmata, conscripserit, quae postea in lucem est edita. Heidelbergae etiam Hebraea, a quodam Hispano didicit, ersi infelici doctore, et cognitionem sanctae linguae discipulis in vidente.
His praesidiis literarum et linguarum instructus, in patriam rediit ad partes muneris sui obeundas. Annuntiavit igitur Christum primo patriae suae, cum omnium, vere piorum, et eruditorum admiratione; quamquam adhuc multa veteris superstitionis admixta essent. At severus nimium contionator audiebat: quia aures vulgi insanis clamoribus non verberabat; neque inficetis facetiis actionem sacram exhilarabat; quemadmodum tum solebant, atque etiamnum solent mendicabula monachorum et letalis vulneris bestiae sanatores. Modestiam enim et gravitatem dicendi, sacro ministerio convenientem et necessariam semper amavit. Tali vulgi iudicio de se cognito, derisu Paschali libellum scripsit, animum auctoris, ut tum erat feliciter exprimentem.
Cum idem homo paucorum hominum esset, et a multis familiaritatibus, quae optimos etiam quosque ad deteriotem partem applicare solent, abhorreret; cum paucis, iisque bonis amicitiam contraxit, et contractam constanter coluit. De eiusmodi numero Wolfgangus Capito fuit; qui cum tali occasione amicitiam iniit. Cum Oecolampadius Heidelbergae ageret: Capito sacris Bruchsellae praefuit, obnoxius officiis et Episcopo Spirensi; cuius nomine aliquoties adeunda ipsi Heidelberga. Eo tempore in mutuam cognitionem venerunt; et quod inter eos mutua officia non parva intercederent, animi ipsorum tam arcte coaluerunt; ut omnia consilia inter se communicarent. Haec amicitia, absque suspicione alienati animi, in diem usque obitus utriusque continuata fuit.
Tali igitur necessitudine devinctum Oecolampadium cum Capito haberet, et Basileam, ut sacris praeesset, vocatus esset; non destitit omnem movere lapidem; donec hunc studiorum et religionis socium Basileam pertraheret, indignum ratus; ut in angulo patriae tam angusto et obscuro, tam lucida pietatis lampas concluderetur. Effecit igitur tandem: ut per Christophorum ab Utenheim Episcopum Basiliensem, cui eruditionem et pietatem eius vehementer commendaverat, vocaretur. Vocatus Basileam venit, anno partae salutis millesimo, quingentesimo, decimo quinto, et Paroeciae summi templi est praefectus Scribendis in utraque lingua carminibus felix et plurimus fuit. Atrulit igitur secum sex tragoedias Christianas, quas legerunt eruditi, et probarunt. Multa tamen in illis nondum ad regulam fidei emendata continebantur; quod summa cum circumspectione nec praecipitanter a receptis, et per aliquot saecula durante tenebrarum potestate, approbatis dogmatibus discederet; accurato et necessario pietatis iudicio potius, quam temerariis aliorum affectibus morem gerens. Quae etiam causa fuit; cur argumenta illa tragica non fuerint typis divulgata.
Anno deinceps aerae Christianae, millesimo, quingentesimo, decimo
sexto, aetatis vero suae trigesimo quarto, amicorum adsiduis hortationibus victus, Doctoris Theologi titulum sibi in Basiliensi Academia conferri passus est. Sub idem tempus, ut primum magnus ille Erasmus Roterodamus, linguae Latinae instaurator, et veterum Patrum repurgator, in Novum Testamentum annotationes editurus Basileam venisset: ab eo Oecolampadius in partem sanctissim: laboris accitus fuit. Opera enim subsidiaria illius, non solum pietate, verum etiam trium peritia linguarum eminentis, adeoque veri Theologi, se adiutum esse, ingenue ipsemet Erasmus fatetur. Paulo post Oecolampadius Augusiam Vindelicorum a Canonicis primi templi ut contionibus illic sactis populum erudiret, vocatus, Basilea discessit. Adeoque nulla tum ne suspicio quidem esse poterat, eum reformandae illa in urbe religionis aliquando administrum futurum. Augustae igitur contionibus praefuit, sed non diu Nam cum ob lenitatem disserendi, et animi timiditatem quandam minus ad tam sublimem provinciam aptus sibi videretur: consilium caepit de secessu. Cum enim corruptissimi mores passim invalescentes animose taxandi, et veritas, cuius splendor ipsi quoque iam caeperat illucescere, aperte docenda esset: fatetur in quadam ad Bilibaldum Pirckheimerum Pe tritium Norinbergensem responsione; se tum infirmiorem et timidiorem exstitisse: sui officii fuisse: Deo, qui ad hoc se vocasset, firmius confidere: et nequaquam desperare, quin ipse et os et sapientiam esset largiturus. Integri ita et candidi animi est sua etiam [Gap desc: Greek word] ingenue confiteri; sicut ipse fecit.
Ratus igitur magis sibi expedire in loco solitario, et ab hominum oculis remoto, studiis et precibus operam dare: quam tanti ponderis et oneris officio non satisfacere: Monasterium Altonis dictum adiit. Est autem id in vicinia urbis Augustanae, ad secundum lapidem situm: in quo monachi, opinione pietatis et religionis rectioris tum commendati, institutum Divae Brigittae pro titebantur. Quorum mores et vitae consuetudinem cum propius explorasset; studiis suis et fidei libertatem ab illis stipulatus est: id quod his verbis ante contestatus erat: Etiamsi sexcentis; inquit, iuramentis me obstinxero, nequaquam ea servare potero, si quando utilis ministerio verbi sum futurus. Monachi, qui ipsum utpote clarissimum doctrina virum, in contubernium suum libentissime pellexissent, liberaliter omnia, quae expeteret, concedebant, privilegium suum monstrantes, quo ipsis potestas dabatur ad comcionandum e claustro exeundi, sicubi haereses subpullularent. Id vero omne transactum est, Praesule Frisingensi approbante, qui virum praeclara doctrina et pietate conspicuum a multis annis colebat.
Vita ergo monastica ipsi principio aliquot menses arridebat et probabatur ita; ut reliquam aetatis suae hoc pacto quiete et placide
transigere in animum induceret. Sed consilio huic fautores et amici ipsius vehementer, maxime vero inter omnes Capito, reluctabantur: et serio hortabantur; ut monast: cae vitae valediceret Et quod amici suadebant, idem divinae providentiae visum fuisse, eventus postea declaravit. Nam cum postulantibus quibusdam, quid vero consentaneum esset in controversiis religionis, quae tunc agitabantur, aperte et dilucide declarasset: factum est, ut declaratio illa, quam cum amicis tantum communicaverat, ad plures alios dimanaret, et praeter contiones certas, quas in vulgus exire erat passus, de confessione librum ederet, quo magis orthodoxum, hoc minus cerem oniarum nundinatoribus ferendum. Proinde quod cum Pontificiorum doctrina non congrueret, confla bant ipsi apud plurimos et primores quosdam ingens odium. Inde ei nonnulli carcerem, quidam mortem minabantur: quas ipse minas, utpote cui animus magis magisque augeretur, intrepidus comtemnebat. Inprimis Iohannes Glapio Franciscanus, qui tum Imperatori Carolo U a confessionibus erat, ingens vitae periculum creavit in comitiis Wormatiae Vangionum anno millesimo, quingentesimo vicesimoprimo celebratis. Rumor aliquot mensibus ante percrebuerat: fore, ut manus ipfi inicerentur. Nonnulli itaque monachorum contubernalium admonuerunt ipsum; ut periculi vitandi causa alio commigraret: ipse contra hortatus est eos: bono essent animo monachorum, imo omnium Christianorum esse, vel cum vitae periculo, veritatem rotunde profiteri. Quapropter monachi sibi eius causa male metuere, et optare; ut quam longissime abesset. Dum haec ita agerentur, acciditiut illos fraterne argueret, qui plus suis humanis inventis, quam divinis praeceptis tribuerent. Quocirca ei librum, quo ordinis sui instituta continebantur, commiserunt; et conscientiam eius, secundum quam coram tribunali tremendi Iudicis Christi rationem factorum suorum esset redditurus, contestati, rogaverunt; ut illum summa diligentia cognosceret; et si quid verbo Dei adversum offenderet, annotaret: se enim, quicquid id esset, corrigere paratos esse. Ratus eos serio et sincere id postulare, negotium aggressus est: sed cum in libro copiosam sordium sentinam commovisset, ilico ab ipsis, ut bipedum nequissimus, ut apostata, ut haereticus traduci et proclamari caepit: vim tamen apertam inferre non audebant. Tandem triduo ante, quam capi deberet, literis plurium amicorum serio admonitus, propius adesse periculum, quam putaret: cum fratribus super ea re deliberare cepit, ostendens quid et ipsis periculi inde immineret, si inter eos comprehenderetur. Si insons ipsis videretur, decens nequaquam esse, proditores ipsos et fratricidas fieri. Sin autem falsa docere iudicarent, postulare se ex fraternitate dimitti Monachi quid agerent dubitabant ut exiret, iubere nolebant: extrudere multo minus volebant Interim equi ab
amicis missi per hominesfidos, qui sedulo inftare et urgere non desinebant: ut vitae suae celeri fuga consuleret. Nactus dimissionem a fratrib. et viaticum, liber evasit, cum non integrum biennium in Cenebio transegisser Concessit inde ad heroem illum Franciscum a Sickingen, apud quem Missam repurgare cepit: et Chrysosiomi Psegmata convertit. Ubiautem nobililhmus ille vir, infelici fuit bello implicatus: Oecolampadius Basileam comcessit anmo millesimo, quingemptesimo, vicesimo secumdo, in lucem edirurus ea, quae illo in otio elucubrarat.
Basileam reversus ab Andrea Cratandro Typographo fuit su stentatus: cum careretinitio vocatione ordinarial; exspectaretque quorsum Deus esser dncturus. Expetebatipse alicubi vivere, ubi praedicatiom Euamgelii, posthabito mundi odio, incumberet: quod ex epistolis ipsius ad Capitonem aliosqueamicos liquet. Ne vero interea ignavo otio tempus transigeret: Chrysostomi Comentarium super Genesin in Latinum sermonem traduxit: et gratis interea sine stipendio Christum quibusdam annuntiavit. Mox Senatu volente et iubente, professionem Theologicam sortitus, utcunquere clamarent Sophistae, publice Iesaiam Prophetam enarrare cepit, magno auditorum concursu:hinc stipendium annuumipsi constitutum. Enarrationem illam postea publicam fecit: et Senatui Basilien si dedi cavit Paulo post, petente id parocho Martiniano Antonio Zannkero qui podagialecto affixus, contionibus amplius praeesse non poterat, coniungemptibus etiam petitionem suam templi curatonbus: in templo Martiniano functus est vicario contionandi munete, magna Iuidem Papistici gregisinvidia. Factum id anno millesimo, quingentesimo vicenmotertio.
Sie igitur legitime ad contionandi munus vocatus, ei summa fide summoque zolo glomae Dei praefuit. Errores qui in Ecclesiamirrepserant, cepit detegere et multitudini, quae magno numero accurrebat, perfectione et sufficientiam merit, Chr. sti, veram fidei naturam, et vera charitatis opera ita inculcare: ut in plurimorum ani- mis auctoritas Pap sticae religionis labascere inciperet. Nonnulli, quibusipsius eruditio et ingemi promptitudo cognita erat, oblatione dignitatum, ex quibus rem facere posser, ad Pseudocatholicam religionemrevocare conabantur, sed frustra Ioannes Cochlaus scribebat ad ipsum literas Stutgarelia, anno vicesimo quarto: quibus significabat, magnose affici dolore, virum tam excellenter eruditum, inter antesignanos Lutheranoe sectoe numerari, et,deposita cuculla, in mundo degere. Nam licet id bona cum conscientia facere posset: tamem se digniorem ipsitm iudicare, quam qui inter ordinum suorum desertores, et profugos ex monasteriis monachos viveret, et cuiusque digito monstraretur, et diceretur, hic est. Verisimile non esse ipsum pacata consciemiafrui, qui nulla habita voti, quo adstrictus esset, ratione, contrapaternas constitutiones et morem maiorum, Ecclesiasticis et saecularibus offendiculum praberet. Proinde horrabatur: ut in monasterium,
ex quo exiisset, rediret, quod si Prior illius Coenobii displiceret, pollicebatur se curaturum; ut commodiore esset loco. Sin vero in mundo remanere esset animus, suadebat. ut a Papadispensationem impetraret: tum se daturum operam, ut aut Paroeciam, in qua Catholicam religionem auditores edoceret: aut cenonicatum nancisceretur: in quo studiis citra impedimmentum vacare posset. Verum haec et similia Oecolampadius nihili faciebat; utpote cui ex sctipturarum sacrarum canone magis atque magis innotesceret, quid de votis Monasticis sentiendum esset.
Ne vero solus novator religionis audiret, adiunxit ei Deus Doctorem Wolfgangum Weissenburgium Basiliensem, tunc Magistrum, et in Xenodochio Contionatorem: Marcum item Bersium Roschacensem, contionatorem ad Leomhard: Fr. Ioannem Luthartum Praedicatorem apud Franciscanos, et Fr. Thomam Geierfalkiu Augustinianum. Oecolampadius equidem praecipue in odio Papistis erat omnibus: nihil tamen adversus ipsum, metu plebis, quae contionibus ipsius delectabatur, moliri publice avidebant. Hactenus igitur Proparochus tantum ad Martini fuerat, et proinde exiguum inde fructum perceperat. Cum vero alio oblatione honotifici stipendii invitaretur: rogarumt auditores ipsius, ut ne discederet: sed curam Ecclesiae susciperet, rati, Sacerdotum et Diaconorum Decanum furturum. Recusavit id, pollicitus se operam Ecclesiae docendo navaturum, dum modo de alimentis sibi mediocriter prospiciatur, hac duplici tamen conditione adiecta: tum ut liberum sibi esset docere, quicquid canonicae seripturae traderent, et repudiare, quicquid ille damnarent: tum utno cogeretur, Papisticas cetemonias, quas inutiles esse depraehenderet, retinereised unicum saltem saltem Diaconum collegam haberet, qui sibi in Sacramentorum administrationeadiutor esset. Consenserunt rempli Guratores, ordinato mediocri stipendio: et quod illi statuissent, Senatus suo calculo omne probavit: hac tamen lege, ne se inscio quicquam quod maioris momenti esset, novaretur.
Sicigitur vocatione Oecolampadii publica auctoritate approbata, ordinatum est: ut Diaconus vernacula lingua infates baptizaret: sacra cena sub utraque, ut loquuntur, specie, conscio Senatu, administraretur, precibus, lectionibus, et exhortationibus, vernaculis adiunctis. Docebat, Missanon esse sacrificium pro vivis et mortuis, autpro iis, qui in sistitio purgatorio torqueretur: sed passione et morte Servatoris nostri Christi, semelomnibus credentibus perfestam omnibus peccatis satisfastionem partam esse. Abducebat populum ab aqua ut vocant, benedista, a consecratione palmarum, cereorum, placentarum, et similium rerum: ostendebat, gloriae Dei detrahere eos, qui huiusmodi ceremoniis quicquam tribuerent. Hoc doctrinae genus brevi adeo altas in cordibus auditorum radices egit: ut consecrationes illas, missas, ambarvalia, circumgestarionem panis in pompa Persica, et alias superstitiones intermitterent.
Et cum sic satis feliciter iacta futurae reformationis fundamenta viderentur: Draco antiquus, quemadmodum alia opera Dei salutaria Ecclesiae, ita hoc quoque interturbare, aut saltem macula aliqua adspergere est conatus. Excitavit enim hostis ille pietatis ac concordiae funestum illud et adhuc durans dissidium Eucharisticum, quo opus Domini in Ecclesia coeptum impediret. Martinus enim Lutherus, magnanimus ille Antichristi Romani oppugnator, et religionis in Saxonia instaurator, Hulderico Zvvinglio Tigurinae Ecclesiae primo repurgatori, et fideli testi Iesu Christi, de sacra Eucharistia pie et sancte docenti, publicis secriptis contradicere cepit; cui bello Eucharistico etiam Oecolampadius fuit involutus. Non diffitentur pii et prudentes ad unum omnes, fuisse Lutherum a Deo0 multis excellentibus donis et virtutibus, ingenio, luce doctrinae caelestis, eruditione, eloquentia, prudentia et sapientia, zelo gloriae Dei, magnitudine animi adversus omnes impetus invicta, ornatum divinitusque formatum, ad Ecclesiam Christi ab Autichristi tyrannide vindicandam. Haec Dei beneficia si non agnoscamus et celebremus, ingrati simus et impii. Dolent autem, et ex animo dolent, ob accensam illam, inter Helveticas et Saxonicas Ecclesias dissensionem; quae tanto iam tempore cum summo omnium piorum luctu durat. Ad eam igitur etiam pertractus fuit Oecolampadius, postquam petentibus piis quibusdam et veritatis cognoscendae avidis libellum Latinum edidisset anno millesimo, quingentesimo, vicesimo quinto, de vero intellestu verborum Domini: Hoc est corpus meum: in quo pluribus cvincit, tropum illis inesse. Libelli editio, auctoribus Papistis, Pasieae est impedita: at Argentinae procurata. Post a Ludovico Hetzero in Germanicum conversus, etiam Basileae excususfuit: et ab eo tempore Oecolampadius a libris edendis non fuit prohibitus. Interea cum invalesceret veritas Evangelii in Helvetiis; per primores Helvetiorum, auctoribus Ioanne Eccio, Ioanne Fabro, et Thoma Murnero, disputatio publica, de controversis religionis capitibus Badenam indicta fuit. Ad hanc fide quidem publica, sed tamen non sinepericulo Oecolampadius venit. Cumque Zvvinglius tunc adessenec vellet, nec per suos posset: quod longe alia ab hostibus capta consilia crederentur: unus Oecolampadius causam veritatis suscepit, et cum Eccio disputavit: praemissa tamen sollenni protestatione, se solum verbum Dei, Propheticis et Apostolicis libris comprehensum, pro regula et norma iudicii agnoscere: nec se ullos iudices admittere, nisi qui secundum Canonem Scripturoe iudicarent.
Statuit autem Eccius tunc has propositiones:
I. Substantiale corpus et sanguis Christi est in sacramento Altaris.
II. Eaque vere in Missa offeruntur pro vivis et mortuis.
III. Maria et sansti sunt adorandi, ut intercessores.
IV. Imagines Iesu et sanstorum non sunt abolendoe.
V. Post hanc vitam est purgatorium.
VI. Etiam Christianorum liberi in peccato originali nascuntur.
VII. Baptismus Christi, et non Ioannis, tollit originale peccatum.
Et ex his duae postremae non sunt oppugnatae.
Disputat one autem peracta, alii Helvetiorum Eccio: alii Oecolampadio suhscripserunt: eratque etiam inter Basilienses Legatos dissensio, quae post inter populum quoque disseminata, ahis Parochis alia docentibus. Urraque igitur dissentientium pars, Senatus mandato rationem doctrinae suae reddere iussa. Hinc anno 1527. die 27. Octob. religionis libertas civibus concessa.
Sequenti anno Oecolampadius et Bernensi disputationi, quae viginti duravit dies continuas, ac reformationi operam egregie navavit; cuius et ipsa acta a iuratis scribis consignara, toti orbi testunonium praebent. Non diu post Basiliensis secuta est reformatio, tam in urbe, quam in agro: in qua fidelem Oecolampadius Christi ministrum egit; et restiruendae Ecclesiasticae disciplinae, censuraeque excommunicationis antor fuit. Mox accersitus Ulmam cum Ambrosio Blaurero et Martino Bucero, ibi quoque salubri consilio cum collegis Ecclesiae illi adfuit: utque omnia ad Evangelii regulam exigerentur suasit perfecitque.
Anno millesimo quingentesimo, vicesimo nono, cum dissidium Sacramentarum in dies cresceret: illustrissimus Hassiae Landgravius de remedio cogitans, re cum aliis principibus eommunicata, Marpurgi conventum indixit: in quo utriusque partis Colloquium Marpurgense: dequo ipse Oecolampadius epistola ad Bertholdum Hallerum l. 1. epist. pag. 108. et lib. 3. epist.pag. 596. praecipur doctores de causia Eucharistiae placide conferrent. Mox igitur Zvvinglius et Oecolampadius ex Helvetia Argentoratum descenderunt; ubi Zvvinglius contionatus est. Posten cum Bucero et Hedione profecti primi Marpurgum venerunt. Deinde Lutherus, Iustus Ionas, et Melanchrhone Saronia. Tandem Andreas Osiander. Norinberga, Ioann. Brentius, Hala Suevorum, et Stephanus Agricola Augusta Vindelicorum: singuli humian ssime a principe excepti. Prius quam vero publicum colloquium haberetur: iussu principis Lutherus et Oecolampadius, item Philippus et Zvvinglius soli collocuti sunt. Postridie calend. Octobris colloquium fuit publicum, quod triduo duravit. Diutius durasset, nec sine spe uberioris concordiae: nisi morbus horrendus, quem sudorem Angelicum vocant, Marpurgum subito invasisset; et omnium animosterrore perculisset. Convenerunt in capitibus religionis Christianae omnibus, praeterquam in uno, de corporali
praesentia carnis et sanguinis Christi: [Note: * Vide vitam Zvvinglii et Lutheri.] Discessum fuit ita: ut fra remum nomen intet utram que partem retinendum et colendum esse videretur: tametsi id aliqui recusarint De hoc sic [Note: * Praefatione in dialogum de Eucharistia.] Occolampadius: In Marpurgico colloquio potuisset ipsi (Melanchthoni) cum suis satisfieri: si tam purgatis affuissent auribus, quam obstinatis animis sua qualiacumque qualiter cumque defendere statuissent. Porro quandoquidem tum illi nondum pro fratribus nos habendos censebant: tametsi nos illorum infirmitatem aliquantisper tolerare parati essemus: discessum est amicis conditionibus: ut saltem in hoc mutuum gratisicemur: quo ad cavenda ecclesiae offendicula abstineamus ab amaris illis scriptis, quibus hastenus vetitatum: et nos potius amice privatis literis erudiamus.
Post labores tantos domi forisque pro Christi regno amplisicando fortiter obitos, reversus Basileam residuum vitae contionando, praelegendo, scribendo, libros edendo, aegros invisendo, Ecclesias in agro frequenter visitando, et variis per Germaniam Ecclesiis consulendo religiose in sumpsit. Apno tandem Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo primo, aetatis ivae, quadragesimo nono, flagtante mfelici bello Helveria, et Zvvinglio immature exstincto, cum valetudine firma numquam totius illius anni decursu fuisset, de solita in faciendo officio diligentiaipse nihil remitteret, ulcere super os sacrum erumpente, (an. hracem fuisse non est dubium) vimorbi victus decumbere coactus est.
Continuo adetant amici, medicus item et chirurgus: tentata omnia, quae ad valetudinem restituendam requiri videbantur. Ille vero numquam non facessere amicorum sedulitatem iussit; et fatalem esse morbum, monuit, et toto animo diemtranseundi in lucem caelestem expetivit: nec ex pectabat consolationem, sed prior ultroque circumstantes consolabatur Sed operae pre- tium est, orationem ipsam commemorare: qua ad Ministros Evangelii verbique et Ecclesiae antistites usus est: uti eam Simon Grynaeus, qui toto morbi tempore adfuit, diligenter, ut alia omnia annotavit. Oratione ergo huiusmodi usus est.
Quid sit, videtis fratres: Adest Dominus, venit, hinc iam nos abducit. Quae quum ita sint, vocare vosprius volui, et hanc animam cum carissimis vera in Domino laetitia, veraconsolatione exiatiare. Quid igitur Servi Christi, quos idem erga Doninum suum amor, studiumidem, dostrina eadem coniunstissime copulavit, in extremo complexu dicemus? Partasalus, parta per Christum omnis nobis regni Dei fiducia est, dostrina certa, pedibus nosiris lux parta: abesse procul omnem tristitiam, omnem vitae mortisque merum, omnem dubitationem et errorem decet. Solum hoc, fratres, est reliquum, hoc solum superest fratres, ut Christi vesiigiis, quae dudum ingressi sumus, constanter sideliterque insistamus, dostrinae puritateprimum intastas, vitadeinde per omnia
vero Dei verbo conformata: catera qui potens est, quique sponte vigelat sua, Christus Dominus curabit, Ecclesiam suam tuebitur, Agite igitur, o fratres, sic lueeat lux nostra: ut in nobis glorisioetur Pater DEUS, illustre Christi nomen conspicuumque luce vitae et sinceritatis vestraefiat. Agite, diligite inter vos vere. vitam hanc inoculis, in conspestu Dei totam traducite. Frustra verbis pietas inculcatur; veritate et luce vitae opus est, veroque et caelesti mentis spiritu, si fundere Satanam, si convertere in Dominum Chrisium, mundum hunc praesertim velimus. Nam quae surgunt, o sratres, nebulae, quae se tempestas ingerit, quae hominum alienatio, quae impietas incumbit? Sed stare, fratres, durareque oportet: prasens ipse suis rebus aderit Dominus. O si pericula una subire, hanc animampro veritate saepe effundere liliceat. Sed licet: indivisus amor est, et indissoluoile in Christo vinculum, communia piis omnia inter sese. Haec ita de pietatis commum causa. De sua sic paucis: eorruptae veritatis scetus, quod nocis imputatur, nil moror. Subeo iam bona per grariam Dei constientia tribunal Christi: hic liquidum erie, Ecclestam per nos non esse sedustam. Cuius sententiae contestationisque nostrae testes vos relinquo, et ipse hoc extremo spiritu confirmo. Sic dixit: Fratres vero operam dare, Ecclesiae curam suscipere dextris datis promittebant.
Testamentum non condidit, quia unde conderet, pauper Christi servus non habebat. Sed postridie, quae iam quindecima dies fuit, ex quo decubuit, liberos in conspectum adduci, coramque sisti iussit, ac dextras primum prehendit, deinde capita singulorum demulsit: ac quamquam nihil horum per aetatem intelligere poterant, quippe trimulns maximus natu erat: Agite, inquit, tu Ensebi, tu Irene, tu Alethea, mea pignora, patrem Deum diligatis. Annuente pro pueris matre, ad ipsam socrumque et cognatos conversus: Vos, inquit, hac contestatione ohstrinxi, vos quod audiunt, quodque esse volui, pii, pacisici, veraces mei liberi ut sint, operam dabitis. Quum rursus annuerent, promitterentque omnes, velut fide accepta, abduci rursus e conspectu iussit.
Erat postrerna ea nox. Aderant fratres et Collegae Verbi omnes, decem numero: ad quos paucula quaedam rursus dixit, cetera quietus.
Redeuntem quendam amicissimum sibi, cum rogaret, quid atrulisset novi? et ille respondisset, nihil: At ego vibi dicam, inquit, nova. Exspectabant quid esset: Brevi, inquit, ero apud Christum Dominum. Paulo post, cum ecquid lumen molestiae afferret? rogarent: pectus tangens, abunde lucis est, inquit. Iam aurora appetebar, et oriri sol incipiebat; cum vito optimo fatalis hora instaret. Postrema
Fuit oratio, quam quidem clare lingua anhela expressit, pro peccatorum remissione, precatio illa Davidis, quinquagesimo primo Psalmo comprehensa; quam integram a principio ad finem, ductis ab imo pectore piis gemitibus palam omnibus recitavit. Paululum deinde intercessit morae, et velut respirario, cum rursus tamquam expergefactus orationemque redintegrans: Salva me Christe Iesu, inquit. Et haec vox fuit ulrma, quam in his terris edidit, Christo se commendans, quem fideliter docuerat. Ibi fratres, qui aderant, in genua circum lectulum devoluti, sublatis in caelum manibus, Deum sunt comprecati. Iam clara dies illuxerat; cum spititum reddidit Creatori Deo, ranta animi lenitate, tam certain Christum Dominum fiducia; ut pii omnes ex obitu et illustri placidae et beatae migrationis exemplo consolationem ceperint, non minus, quam e vita. Sie igitur pie mortuus est, qui pie vixerat. Non enimvero inrulit sibi ipse violentas ex desperatione manus, nec aliorum manibus clam peremptus, aut veneno sublatus est; sicut apud exteros a quibusdam sermone et scriptis fama fuit sparsa; ut veritati caelesti, quam vivus docuerat, invidia conflaretur, vel macula aliqua adspergeretur. Sancte exspiravit et placide, cum quindecendium decubuisset, praesentibus decem fratribus, qui id atrestati, die primo Decembris, anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo primo, aetatis suae undequinquagesimo. Successit ei in officio pastorali, Osvvaldus Myconius Lucernas, qui Tiguri ludimagistrum aliquot annis egerar: et Zvvinglio propter doctrinam vitaeque integritatem perquam fuerat familiaris: de quo posthac.
Elatus est Oecolampadius funere frequenti, omnium Basiliensis Rei pub. ordinum, atque in templi cathedralis circuitu tumulatus cum eiusinodi epigraphe:
Deo Opt. Max. et Christo sacrum.
D. IOANNES OECOLAMPADIUS, PROFESSIONE THEOLOGUS, TRIUMLINGUARUM PERITISSIMUS, AUCTOR EVANGELIC AE DOCTRINAE IN HAC URBE PRIMUS, ET TEMPLI HUIUS VERUS EPISCOPUS, UT DOCTRINAE, SIC VITAE SANCTIMONIA COLENDISSIMUS, SUB BREVE SAXUM HOC RECONDITUS IACET. MORITUR CAL. DECEMB. Anno M D XXXI. aetatis XLIX.
Deplorarunt huius viti obitum praestantissimi quique: inter quos Sebastianus Munsterus carmine Hebraeo, et Theodorus Beaea eiusinodi Latino Hendecasyllabo:
Oecolampadius serena nuper,
Lampas, aede sacra DEI coruscnans:
Qualis limpidiorve, puriorve
Vix ullis micuit lucerna saeclis:
En mortis iacet obrutus tenebris.
At vobis male sit malae tenebrae,
Lucis munere quae brevi fruentes,
Eheu, nos miseros homunciones
Nocte sic premitis tenebricosa.
Sed bene hoc cecidit, nigrae o tenebrae,
Quod dum ipsam petitis, malae, lucernam;
Laternam tamen obruistis unam:
Laterna ut lateat quidem hic sepulta,
Ipsa sed magis emicat lucerna.
Fuit hic sub initium resormationis alter in Helvetia doctor, ingenio miti et tranquillo: in negotiis obeundis tardior quidem, sed circumspectior: cui suavius nihil accidit, quam lectionibus et com mentationib. tempus transmittere. Nec tamen fuitasper, aut, ut Timon [Gap desc: Greek words] , a commercio hominum prorsus abhorruit. In doctrina de Eucharistia scribit ad Melanchthonem, primum sibi vellicasse aurem D Augustinum: et revocasse a sententia, in qua antea suerat. Antequam vero Dominus eum respexit, ut ipse ad Billicanum, supra modum fuit religiosus, ac plane superstitiosus; adeo ut etiam spiritui in se loquenti contradiceret. Quories enim seriem verobrum institutionis cenae Dominicae apud Evangelistas legebat: aliam in cortice medullam subesse in animum incidebat: quod tamen levi certamine refurans cogitabat, ut plerique alii: num tualiis vis sapientior esse? Credendum est, quod alii credunt. Saepenumero se ipsum accusabat: quid in aliorum pectoribus lateret non cogitans: Tune solus tam abiestus es a facie Domini, ut illic repugnes, ubi fere nemo? Saepe antiquorum Doctorum lectione infirmitatem suam vincere conabatur: sed principio non occurrebat, quo iuvaretur.
Crebro erat obvium, corpus Domini et sanguis Domini: sed qualiter corpus, qualiter sanguis, rarius explicabatur, et valde obscure. Pendens itaque ab aliorum iudicio parum recte sentiebat Tandem semota auctoritate hominum, veritas ei illustrior effulsit: ut Papisticam sententiam inferre opus non esset. Suam vero hinc inde cum amicis contulit. Et annum totum sese continuit prius, quam de reilla quicquam evulgaret. Cum in publicum prodiisset libellus de Eucharistia; Senatus Basiliensis rei insolentia motus, eum tantisper apud se vendi prohibuit: donec a Censoribus examinaretur, et certius quippiam decerneretur. Consuluit itaque Erasmum Roterodamum, Berum praepositum, et Cantiunculam Iurisconsultum, quidnam de scripto illo sentirent.
Erasmus Senatui respondir hisce: S.P. Magnisici Domini, celsitudinis vestrae hortatu, perlegi librum Ioannis Oecolampadii de verbis Cenae Domini, measententia dostum, disertum, et elaboratum; adderem etiampium, si quid pium esse posset, quod pugnat cum sententia consensuque Ecclesiae, a qua dissentire, periculosum esse iudico. Ad amicos autem seripist: Oecolampadium emisisse libellum, tam accurate scriptum, tot machinis argumentorum, totque testimoniis instrustum: ut posset vel elestos in errorem pertrahere. Et quamvis multi eum hortarentur; ut contra scriberet: negavit se factutum: quod id operae pretium sibi non videretur.
Basileae itaque post [Gap desc: Greek word] acerbam, abolitis idolis, superstitiosis ritibus, et Missa: Cena Domini his ceremoniis, Oecoiampadio auctore, fuit celebrata. Pro suggestu ipse legebat, omnia usque ad verba Cenae, quae antemensam recitabat: mox finita oratione et convocatione sequebatur communio. Interim dum communio fiebat, plebs psalmos vernacula lingua canebat. Finita communione coerum cum exhortatiuncula dimitrebat. Aegrotis quoque, qui petebant, Cenam Dominicam non negabat.
Pacis et coneordiae in Ecclesia fuit studiosissimus: id quod tum alias, tum in colloquio Marpurgensi probavit. Ibitum ut ioann. Sturmius [Note: * Part. 3. Antipapp 4.] , qui a Bucero se audivisse id scribit; duo in Zvvinglio et comitibus eius, quorum facile princeps Oecolampadius, Landgravium laudasse accepimus: Unum, quod Marpurgum venissent commeatu, tutelae causa, non postulato: cum Saxonici ultra Crucibergum oppidum progredi nollent, antequam a principe diploma mitteretur. Deinde quod cum Lutherus non pateretur ullis sese argumentis abduci, a prae scriptis in mensa verbis [Note: * Zuae Lutherus grandiusculis literis in mensa pinxerat.] : HOC EST CORPUS MEUM: et aliquando illuderet etiam verba Zvinglii: et cum Zvvinglius dixisset; suo argumento Lutheri argumentum iugulatum esse: irriserit verbum illud quasi castrense et cruentum: tamen idpaterentur, quicum Zvvinglio erant, humaniter. Sed haec de Oecolampadio satis: viro obtrilinguem eruditionem, obdoctrinae scientiam et usum, antiquiraris denique Ecelesiasticae exactam cognitionem, sua aetate nulli secundo
Scripta eius multa sunt, et in certas classes digesta: quarum prima continet Exegetica in Genesin, Psamos, Iobum, Iesaiam, Ieremiam, Ezechielem, Danielem, et plerosque omnes prophetas: deinde in libros Novi Testumenti: altera Didaicalica habeti tertia Apologetica: ultima Conversae Graeco, de quibus Bibliothecae. VVolsgangus Capito in vita Qecolampadii: Simon Grynaeus de eiusdem obitu: Lavaterus in historia Sacramentaria: 1. Sturmius in Antipappis: Sleidamis: alii.