SAngerhusii ditionis Saxonicae ad Hercyniam silvam oppido, cupri
fodinis noto, Henricus Maius exilium tertenum orsus est, anno Christi
millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto die vicesimo tertio
Novembris, patre natus cognomine, qui Franckenhusio co commigrarat Est
autem gravissime ab oratore Latino dictum: qui non recte instituunt
atque erudiunt liberos; non solum liberis; sed etiam reip. facere
iniuriam. Eiusmodrergo culpae ne affines haberentur eius parentes,
homines Germana virtute ac fide; filium pietatis ac literarum
elementis, quibus setas puetilis in Christianis ludis impartiri debet,
mature erudiendum curarunt.
Postea grandiusculum paterno e nido exstruserunt, ac Lipsiam, emporio
non solum peregrinarum mercium; sed etiam honestissimarum ac
liberalissimarum artium celebrem urbem, miserunt: ubi inter alios,
duobus Germaniae nostrae luminibus Victorino Strigelio et loachimo
Camerario operam dedit; Melanchthoniae doctrinae ubique sectator
pertinacissimus.
Cum itaque Latinae ac Graecae linguae cognitionem, totiusque sanioris
Philosophiae supellectilem non contemnendam, improbo labore, sibi
comparasset: patriae et civibus ut prodesset suis, ludo eius oppidi
erudiendo operam suam addixit, sub annum sexagesimum quintum. Exinde,
cum triennium fidem suam senatui et rei pub. Sangerhusianae probasset,
wittem bergam excurrit: et publicum virtutis eruditionisque
testimonium a collegio Philosophico facile [Note: *A 1568. d 9. Martii]
impetravit, Decano Sebastiano Theodorico Winshemio. Etsi enim
conscientia sua cuique sufficit: propter alios tamen, ad nominis
famaeque existimationem conservandam ornandamque, eiusmodi testimonia
momenti non parum habent.
E patria Northusam venit: ludoque literario et ibi praefuit: sed ut
vita hic est militia, non sine calumniis obtrectatorum, et
versipellium amicorum: cum deceptus ab iis esset, a quibus minime
oportebat. Est autem nullum atrocius vulnus, quam defectio amici; nec
pestilentius malum quam calumnia et obtrectatio: gratae multis
hodierna die Sirenes: uti et Graecus gnomologus vere:
[Gap desc: Greek words] . Ad sacrum igitur ministerium evangelii animum appulit: inque
Theologorum doctorum num erum adscriptus: Weringerodae sub comitibus
Stolbergensib aulae a sacris contionibus aliquot annos fuit. Cumque
sub id tempus Formulae, quam vocant, concordiae, subscriptio passim
locorum ibi urgeretur: Maius hic in templo aulico Vinariae Iacobo
Andreae in faciem restitit: et coram ipso principe Friderico Wilhelmo,
totaque aula subscriptionem [Gap desc: Greek word] recusavit.
Postea, rebus in Saxoniae electoratu ad mutationem vergentibus, a
Christiano 1. electore commendata ei fuit in Academia Wittembergensi,
varios ante paroxysmos experta, primum Locorum Theologicorum
Melanchthonis; deinde cum D Georgius Mylius lenam abiisset, librorum
Veteris Instrumenti: et iuxta evangeliorum diebus Dominicis ac festis
enarratio: prout eam, propter peregrinos, linguae nostratis hospites,
Melanchthon introduxerat. Explicavit itaque in schola locos
Theologicos aliquot, et in veteri Testamento Danielis prophetiam,
praeter disputationes, contiones, aliasque operas scholasticas, inter
quas et examen ordinandorum: collegis Urbano Pierio, pastore,
superintendente generali, ac professore, Andrea Iodoco Novi Federis,
Petro Calamino locotum communium interprete: ut alios hic
praetereamus. Rectoratus item et protectoratus munere eadem in
Academia functus est noster Maius: idque inter turbulentas
[Gap desc: Greek word] atque disceptationes, de formula concordiae, de
exorcismo, de aliis Papatus reliquiis. Multum inprimis tunc dedit
turbarum quaestio super exorcismo, aliis mordicus eum retinentibus.
aliis contra ultra Garamantas et Indos exterminandum dictitantibus.
Visum est autem quibusdam; non tam in actionibus, quam in modo agendi
tunc esse peccatum.
Verum, ut sunt [Gap desc: Greek words] , Christiano praematura morte
vivis exempto, nova facta est rerum conversio: in qua cum aliis idem
hic Maius dimissus, misere cum familia oberravit. Tandem ubi nullum
sibi apud suos locum esse vidit: in Palatinatum electoralem cum uxore
et liberis secessit. Hic ei primum pastoris munus in pago, postca
Inspectoris Bilckhemensis est
demandatum. Inde in senatum ecclesiasticum, qui est Haidelbergae,
cooptatus, ecclesiis et scholis constituendis, visitandis, regendisque
tempus omne impendit: inque eo fidem atque industriam constanter ad
vitae usque exitum probavit.
Ad eum vocaturanno Christi millesimo sexcentesimo septimo, die
vicesimo octavo Septemb, cum vivendo annos sexaginta duos fere
complesset. Sepulius est in coemiterio Petrino extra templum;
accubantque patri et avo filii duo, filia una, nepotes duo, gloriosum
Christi reditum in salutem, et [Gap desc: Greek words] cum omnibus
electis exspectantes. In morbo supremo cum gener iam animam agenti
dicta scripturae sacrae consolatoriare ciraret: luctuque perturbato
memoria plura non soggereret: moribundus hic Maius: tase inquit, tace:
omnia cordi meo infixa teneo: Schroeigt/schwetgt/Ich habs alles im
hertzen.
Et hoc est D. Henrici Maii curriculum vitae; seu ut verius dicam,
misera his in terris peregrinatio adeo ut cum Patriarcha dicere
potuerit: pauci et malifuerunt dies annorum vitae meae, nec attigerunt
dies annorum vitae patrum meorum, in diebus peregrinationum suarum.
Elaborarunt omnes eius curae, vigiliae, et cogitationes ad ecclesiarum
et scholarum salutem, viduarum et tenuiorum commodum, reique
literariae ac gloriae divinae incrementum: sed mercedem alicubiretulit
eam, quam mundus optime cuique merito persolvere solet. In quodam
Saxoniae oppido, ubi tum hypodidascal um agebat, accidit: ut civis
cuiusdam filius, in ludo a congerronibus subselliis allisus, brachium
fregerit Hic nebulo metuemps patris iram, domum cum eiulatu recurrit:
et ad patrem opisicem, eccepater, inquit, ut me hypodidascalus noster
tractarit! Mox homo male credulus exitium insonti magistro minitatus,
ad angiportus egressum, qua praeceptori mane cum lychno, brumae
tempore, in ludum erat eundum, cum securi exspectat, caput illius
diminuturus. Sed bono genio tum noster illac deflexit; ictumque evasit
insani patris: qui filii mendacio cognito, propositum suum fassus
atque deprecatus fuit. Plurimum deinde facessit ei negotii
Wittembergica illa tragoedia: de qua paulo ante. Cum sisteretur ibi
visitatoribus, inter quos et Theologi: reprehensum in co fuit: quod
propositiones sacramentales annumeraret figuratis, et non potius
inusitatis: quod Christi corpus fidei ore percipi statueret, non
corporis: quod Ubiquitatem reiceret. Et cum interrogatus esset:
etquid impii in Cena sacra perciperent? nihil, inquit, ad me impii et
hypocritae: quibus Christus cenam non instituit: item rogatus, annon
praeclara haec sit consolatio, si furi iam suspendendo suggeratur:
confide o bone, Christus enim secundum carnem ita prope adest tibi: ut
etiam in fune habeas: melius, subiecit hic noster, in corde. Fuit vir
officii sui satagens,
laborum patiens, disciplinae observans: mathematum
[Note: *In direct. suischematis haec scripsit: anno 62. m. o. 6 dieb. venit 4 [Abbr.: Astrological symbol] ad suum.Hic quiescemus.]
. Melanchthonis imitatione, studiosus.
Exstant eius Theologicae propositiones Wittembergae disputatae: de uno
evangelio: de uno salvandi modo per fidem in Christum: de ecclesia, et
signis eam monstrantibus, et an visibilis. Excussit et articulos
Bavaritae inquisicionis. Commentaria denique in Danielem; et alia
manuscripta reliquit: quae penes heredes.