04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 765, image: s795

IOANN. GVILIELMUS STUCKIUS.

PLacuit Deo, ut lucis huius usura frui primum inciperet, Ioann.
Guilielmus Stuckius, anno Servaroris nostri millesimo, quingentesimo
quadragesimo secundo: die vicesimo primo Maii, que cum dies Solis.
Etidem quidem annus [Note: *Anno 1542. d. 19 Iunii.] emortualis fuit Leoni
Iudae: dies vero [Note: *Anno 1471.] natalis Alberto Durero, Phidiae
superioris saeculi: emortualis [Note: *Anno 1547. Patria.] vero Beato
Khenano, illi antiquitatis indagatori diligentissimo.
Locus, in quo natus, est pervetustum et nobile Tossense coenobium,
iurisdictionis Tigurinae, uno alterove lapide Vitoduro distans: cuius
administrarionem, Tigurinae urbis nomine, tunc pater eius obibat
Rodolphus Stuckius, ut et Capellani. Quibus muneribus quod probe
integreque eslet perfunctus, legatus etiam praefecturae Laufensis,
ad Rheni cataractas, tandem est creatus: in qua diem suum obiit.
Fuit autem is ex ea Stuckiorum familia: qui regis Alberti Austrii
temporibus, quina ante saecula, inter regii Seconiensis mona sterii
armigeros, liberaeque conditionis feudatarios viros, vetu stissimo
instrumento manuscripto in annalibus Helveticis numerantur: ut qui
laudatiss. Glaronensium rei pub patricii et labarophori, multis retro
annis, ob belli pacisque virtutem fuisfent. Verum tyrannide et a
varitra dictiregia moti, una cum aliis familiis honestis Tigurum
commigratunt: ubi civitate donati, a tempo ibus primi consulis
Tigurini Rodolphi Bruni, cum ob alia egregie merita, quae rebus
dubiis, afflictae patriae non semel praestiterunt; tum inprimis ob
praesentem fortitudinem Ioannis Stuckii, in claro illo ad Titi Villam
praelio, in quo vexilli Tigurini maiotis cura ci commissa, tamquam
inprimis perspectae in patriam fidei civi, summa totius urbis
Tigurinae laude et commodo, in maxima semper existimatione
dignitateque fuerunt.
Mater ei fuit Martha de Fulach, matrona non tam generis nobilitate, et
avorum nomine, quam pietate et ceteris viitutibus Christianis ornata
cuius pater Ioann. Guiliolmus de Fulach litibus addnctus; quas vicini
quidam nobiles insolenter et intenderant, arcem dominiurnque Laufense
tradidit primus in fidem et clientelam senatus populique Tigurini. Mox
autem, infans adhuc Stuckius, cum egregia in ipso eluceret indoles,
quae tamquam in herbis siguificabat, quae virtutis maturitas, et
quantae fruges industriae essent futurae: de parentum consilio studiis
literarum


page 766, image: s796

est dicatus. Etenim non ignorarunt optimi parentes:
[Gap desc: Greek words] , ut sapienter Platarch In his igitur ordiendis et perrexendis
prima in Augusta Basileensium urbe, quo semestre vix natus ad
materteram suam, Ursulam de Fulach; ante fuerat translatus; iecit
fundamenta: breviterque in iis ita profecit: ut condiscipulos suos non
tam ingenio, quam doctrina facile superarit. Sed quod caput est
[Gap desc: Greek words] , a Deo immortali agendi soepit primordia. Ut enim
verae pietatis ex puro Dei verbo deprompta cognitione, statim ab
uberibus nutricis depulsus, simul atque fari coepit, ante omnia
imbueretur, uterque parens sedule curavit: atque hic quidem primus
fuit peregrinationis cius literariae locus.
Basilea digressus una cum matertera sua, annos circiter octo natus, in
Capellanum venit coenobium: cuius administrationem parens id temporis
gerebat, magistratus Tigurini nomine. Salutatis illie patentibus,
Tigurum est profectus; ubi in fidem tutelamque Ludoico Lavatero,
pastori ecclesiae Tigurinae traditus: cuius pater quondam Stuckium ex
sacri baptismi lavacro susceperat: Basibeae comparata literarum
rudimenta, ad annum aetatis decimum quintum continnavit; cum
Laevaterus ei ad suscipiendam et ingtediendam rationem studiorum
princeps exstitisset.
Decimum quintum egressus annum, in Lausannensem Academiam, literis
literatisque hominibus tunc floi entem, a parentibus est missus: ubi
praeter Latinam et Graecam linguam Gallicam quoque addidicit,
praeceptoribus, inter alios, usus Ioanne Randone, et Francisco
Beraldo: qui morum studiorumque eius fideles et assidui
[Gap desc: Greek word] , seu cultores educatoresque fuerunt. Socios
studiorum illic habuit aliquot nobiles et sumbae industriae
adolescentes, qui magna postea rei pub. et ecclesiae lumina evaserunt:
inter quos postremi haud fuerunt, Ioannes Meysius, et Petrus Iunius,
Scotus, serenissimi magnae Britanniae regis Iacobi I. olim praeceptor,
mortuo Buchanano suffectus, post eidem ab intimis consiliis.
Lausannae, ubi biennium commoratus, domum revocatus, in nobile
Argentinensium concessit gymnasium. Hic etsi in studiorum stadio
decurdendo strenuus et acer per se esset: tamen in eo egregie adiutus
fuit a viris aeterna memoria dignis, Ioanne Sturmio, id temporis
gymnasii rectore, et Francisco Hotomanno Iurisconsulto, Theologo, et
orarore perfecto: qui in Latinis literis Stuckium, quem ob indolem ac
spem praeclaram mirifice uterque amabat, perpoliverunt.
Argentorato non tam de parentum suorum consilio; quam ecclesiae


page 767, image: s797

et scholae Tigurinae praesidum, Bullingeri, Gualtheri, Simlevi,
Lavateri Wolfii. Gesneri, Frisii senioris, Collini, Pellicani, et
Lemanni, in nobilissimam Galliae provinciam est missus: in qua,
praerer alias eius regni Academias florentissimas, vidit et
frequentavit Lutetiam Parisiorum linguarum Latinae, Graecae:
Hebraicae, totiusque [Gap desc: Greek word] optimis fidelissimisque
praeceptoribus usus Sancto-Germano, Carpentario Forcadello, Turnebo,
Lambin, Aurato, Peregrino, Mercero, Salignaco, Genebrardo,
Quinquarboreo, Querculo, aliis; viris eruditissimis; qui ad unum omnes
singulari humanitate benevolentiaque Stuckium sunt prosecuti Ipse vero
per cos incredibiles fecit progressus in omni literatura; ut partim
monumenta eius praeclara testantur, partim ipse ingenue saepe fassus
est, illud Plinii secundi haud dubie memor a recolens: benignum est,
ut arbitror, et plenum ingenui pudoris fateri, per quos profeceris.
Hic vero studiorum suorum hunc etiam vel maximum fructum percepit:
quod ei tunc ad notitiam et amicitiam illustris et generosi viri D
Philippi Mornaei, Plessiaci Domini, aditus fuit patefactus: quae
primum inter eos tunc coepta amicitia ad extremum firma
constansquepermansit Ethaec prima eius fuit in Gallia peregrinatio
ante belli civilis initium.
E Gallia ad suos revocatus, ab iisdem in celebrem Tubingensem
Academiam missus est: ubi praeter Crusium, Lieblerum, Hizlerum,
Heilandum, et alios id rempotis philosophiae, disciplinarumque
liberalium doctores eximios, magni illius Scheckit praeteptis
instirutisque usus est: qui in profendissimis Logicis scientiis eum
absolvit: peregrinationis vero et studiorum comitem atque socium illic
habuit Io Iacobum Grynaeum, magnum illud ecclesiae Basileen sis lumen.
Relicta Tubinga denuo in Galliam est profectus, visis et salutatis
[Gap desc: Greek word] civitatis, ecclesiae et scholae Genevensis
procerib, quod ea civitas plurimorum tunc piorum doctissimorumque
virorum, ut hodieque hospitium, aqt; asylum fuisset. In hoc autem
Galliae regno, eiusque metropoli Lutetia dum medio in cursu studiorum
versatur, decantatus ille Possiacenus conventus est indictus, anno
sexagesimo primo: ut de religione illic colloquia agitarentur: et
ratio, si fieri possit, moderationis atque pacis initetur. Regina
mater Catharma literas quoque tum scribendas curavit ad senatum
Tigurinum quibus ad eundem conventum mitti petiit Martyrem, in schola
Tigurina id tem poris divinarum literarum professorem; et eius saeculi
Theologorum facile princi pem. Huic igitur conventui, magna gravique
de causa celebrando, utriusque ordinis senatus, politicus et
ecclesiasticus, non tantum Martyrem iussit interesse sed ei adiunxit
comitem et interpretem Stuckium, quum primum Martyr Lutetiam esset
venturus; quo munere probe fideliterque est perfunctus: adeo ut


page 768, image: s798

illo tempore Martyr filii instar illum dilexerit, amaverit,
promoverit: hic vero Martyrem non praeceptoris tantum: sed patris
etiam loco constanter coluerit. In eo colloquio inprimis dispusatum
fuit de sacra Domini cena, a Beza, Cardinale Lotharingo, Espensaeo
Monacho Sorbonico, et Martyre: cuius sententiam sane cedro dignam,
totidem vetbis, quot eam Martyr collocutoribus, scripto comprehensam,
tradidit, si hic inleruerimus, haud [Gap desc: Greek word] fecisse
videamur. Ea igitur sic habet:
Reverendi Antistites, ac doctissimi viri, cum videretur irritus
propemodum consensus de corporis Christi praesentia in usu cenae,
vobis heri sum professus, quae mea de illo dogmate fides ac sententia
esset: quam ut heri verbis expressi, sic in praesentia de
scriptorecitare statui, quo certiorem ac magis perspicuam illam vobis
faciam. Sentio itaque corpus Christi reale atque substantiale tantum
in caelis esse: fideles tamen communicando verum eius corpus, et verum
sanguinem, quae pro nobis tradita sunt in crucem, spiritualiter et per
fidem percipere Quare in pane ac vino cenae transsubstantiationem et
consubstantiationem minime probo. Deinde affirmo, nostrae coniunctioni
cum corpore et sanguine Christi locorum distantiam non obstare:
quoniam cena Domini res est caelestis: et licet ore corporis
accipiamus in terris panem et vinum, sacramenta corporis et sanguinis
Domini: fide tamen et ope Spiritus sancti animi nostri adcaelum
evecti, praesenti corpore et sanguine Christi fruuntur. Et ideo
assero, non opus esse statuere corpus Christi vere, substantialiter et
corporaliter adesse vel nobis, vel symbolis, praesentia locals. Res
adhaec significatas aio non aliter coniungi symbolis externis, quam
sacramentaliter, quod ab eis non profane ac leviter, sed ex instituto
Domini efficaciter significentur. Haec est summa fideimeae, quam in
hoc dogmate sequor: et idcirco allatas formulas consensus ea ratione
admitto, qua referuntur vel accommodari possunt ad sensum iam
explicatum: contra quem si quis illas vel rapiat, vel interpretetur,
ab eo me profiteor dissidere: cumque in hisce formulis fiat mentio
substantiae corporis Christi, per illud nomen seu vocabulum nil aliud
intelligo, quam verum Christi corpus: non enim fides nostra in rem
fictam aut phantasma dirigitur, sed in corpus humanum verum et
naturale, quod Verbum Dei ex beata virgire assumpsit, et in crucem pro
nobis dedit. Unde non est, quod ex ea voce credamur existimare,
praesentiam eius realem alibi, quam in caelis esse. Ego Petrus Martyr
Vermilius Florentinus haec manu mea scripsi, et ore proprio sum
protestatus coram reverendis dominis collocutoribus.
Haec summa fuit fidei Martyris, quam in hoc dogmate secutus est: ob
quam testimonium retulit ab Espensaeo, quod theologorum


page 769, image: s799

illius aetatis tam perspicue tamque distincte de cena Domini
tractasset nemo.
Ceterum Stuckius Martyrem in Germaniam non comitatus est: sed cum
magistratus sui venia in Gallia permansit, magni cuiusdam reguli
Gallicani filios in fidem disciplinamque suam nactus: quibus
instituendis, erudiendis et regendis tanta praefuit dexteritate,
moderatione et prudentia ut maximum inde nomen glotiamque apud
Gallos, nec academiarum tantum praesides atque doctores, sed etiam
aulae regiae proceres, sit consecutus; qui proinde Stuckium, licet
peregrinum, certarim suum vendicare libenter voluissent, siquidem id
cum magistratus ipsius licentia ficri potuisset. Et haec altera eius
literaria peregrinatio statioque fuit in Galliis, post videlicet belli
civilis initium.
Inde autem tamquam ex impetuosissimo mari ad dulce patriae solum, ceu
in portum se recepit: ubi tamen diu haud substitit: sed salutatis
parentibus, inque mentem sibi revocato celebri illo Strabonis
apophthegmate: [Gap desc: Greek words] ; in Italiam se conferens,
Venetae rei pub academiam Patavinam invisit, in ipsaque et metropoli
Venetia annum est commoratus, paulo amplius: ubi eruditissimi viri
Panzeroli, et celebratissimi Rabbini Menachemi, usus opera, cum lingua
Latina, Graeca, Hebraica, Gaellica, et Italica, ceterisque scientiis
laudatissimis, quas omnes iam perceperat, principes ceteras et plane
divinas linguas Chaldaicam et Syriacam coniunxit, eas omnibus suis
numeris et partibus perficiens et explens, summi atque perfecti illius
oratoris Tullii exemplum et consilium secutus; qui non una Latina
vernacula contentus, cum ea Graecam coniunxit, idemque filio suo
Marco, Athenis Cratippum audienti, faciendum censuit.
In iis autem cum linguis, artibus et scientiis, tum rerum multarum
optimarum et utilissimarum cognitione et experientia profectum
admirabilem luculentissime comprobavit, cum anno millesimo
quingentesimo sexagesimo octavo, ad patriam redux, e diuturna et
laudabili sua peregrinatione literaria Basiliensi, Lausannensi,
Tubingensi, Gallica et Italica magno suorum applausu, exspectation lui
plene cumulatque satisfecit, illud veterum Graecorum manifeste in se
exprimens, [Gap desc: Greek words] ; praeclaram educationem
praeclarum sortiri exitum. Etenim operam suam statim scholae deferens
(ut qui probe meminerat, [Gap desc: Greek words] , ut loquitur
Menander, nonsoli sibi senatum esse, sedpatriae, sed parentibus, sed
amicis) Ioanni Iacobo Ammiano, viro doctissimo et de schola Tigurina,
cuius rector moderatorque plures annos fidissimus fuerat, optime
merito seni, adhuc vivo; sed


page 770, image: s800

ob decrepitae aetatis in commoda, rude donato, communibus suffragiis
successit, vicarius in artium logicarum professione ad vicesimum
sextum diem Septembris eius anni sexagesimi octavi. Quam professionem
obiit biennium et amplius, magno cum auditorum suorum fructu et
emolumento, cum paulo post electionem, nempe ad vicesimum tertium diem
Novembris eiusdem anni, auctoribus et suasoribus parentibus suis,
matrimonio sibi iunxisset nobilem virginem Elisabetham Ronstinam,
nuptiis celebratis in arce Laufensi: cuius administrationem pater eius
Rodolphus Stuckius, tum temporis gerebat. Fuit illa Iacobi Ronstii,
senatorii ordinis viri, stemmate et antiqua propriaque virtute
nobilis, filia: neptis vero Diethelmi Ronstii, Tigurinae rei pub.
consulis, pia et vere nobilis matrona. Matrimonium ipsum et mutuo
coniugum amore fuit felix, liberis utriusque sexus fecundum; et ad
quietiorem Musisque dicatam vitae rationem perquam accommodatum; sed
non petinde diuturnum. Nam novennio vix exacto, in ipso aetaris flore,
anno salutis millesimo, quingentesimo septuagesimo septimo, mense
Augusto, ipsa rebus humanis exempta, luctum desideriumque sui reliquit
immortale.
Ipse autem Stuckius in caelestem patriam ante translato eximio scholae
Tigurinae Theologo Theodoro Bibliandro, in professione Theologica
veteris Testamenti ei successit, mense Februario, collega factus
Iosiae Simleri Theologi Mathematici et Historici clarissimi. In hoc
autem docendi munere ad vitae usque finem ita versatus est: ut erat
ingenio summo, memoria tenaeissima, iudicio accurato, et singulari
plane facundia: ut auditoribus suis, quos frequentes habuit, abunde
satisfecerit, explicatis successive Prophetis duodecim minoribus
omnibus et aliis Testamenti veteris libris, interque alios divimssimis
Salomonis Proverbiis, in quibus terminus ei haesit laborum
scholasticorum, quos in docendo sustinuit. Hos autem sive Prophetas,
sive alios sacrae scripturae libros explicavit, non
[Gap desc: Greek words] tantum, quod aiunt; sed methodo et sensu Prophetico
diligenter observato et declarato. Itaque contextum e codice Hebraeo
Chaldaeove explanate primum legit: perlecti deinde sensum et
intelligentiam dedit per ipsam scripturam: e germano postmodum sensu
locos doctrinae non paucos et utiles collegit doctrinas denique rite
collectas (quo dono insigniter praeditus fuit) applicuit ad vitam et
mores auditorum, sermone aperto et eleganti: cuius quidem doctrinae,
quam non tam docendo, quam scribendo promulgavit, fama impulsi
complures e distantioribus quoque locis Tigurum saeius audiendi causa
contulerunt.
Obivit in eo munere et alia; de quibus hoc silentio praeterire


page 771, image: s801

hic non possumus. Anno septuagesimo octavo mense Aprili, cum aliquot
mensibus ante mota esiet controversia Bernae, a Samuele Hubero, contra
pastores ecelesiae Bernensis, eodemque tempore alia controversia
excitata esset Lausannae a Claudio Alberio Triuncuriano, philosophiae
illic professore, senatus Bernensis ex ecclesiis suis tam Helveticis,
quam Romandicis, quas vocant, bonum numerum pastorum Bernam convenire
Iussit: tunc eidem vocari placuit et ex ecclesiis coniunctis
Theologos. Inter hos igitur Stuckius fuit primus, qui Tiguro: alter
Ioann. Iacobus Grynaus, qui Basilea: tertius Ioannes letzlerus, qui
Scaphusia: ceteri Beza, Fagius, Rotanus, qui Geneva eo venerunt.
Exitus illius synodi hic fuit: ut Alberius cum suis, receptae
doctrinae, et in confessione tam Gallicana, quam Helvetica
comprehensae: de nostra ad tribunal Dei iustificatione per fidem
tamquam instrumentum, quo Christus, iustitia nastra apprehendatur,
profesius sit se penitus astentiri: cum antea et scripto et verbo
docuisset, iustitiam nostram apud Deum, esse qualitatem quandam
patibilem, in nobis inharentem. Huberus autem convictus, et
nihilominus perseverans in diversis errotibus, de praedest inatione,
et electione aeterna Dei, item que de cena Domini, clam se subeluxit
ex utbe et tota ditione Bernensi: et pervagatus Tubingam,
Wittembergam, Ienam, Hamburgum, et alias Germaniae urbes, a quibus ob
portentosa dogmata reie ctus, donec randem ad Balticum mare, in
extremis Germaniaefinibus, Dantisci nidum invenit.
Sed ut redeamus ad Stuckium, is in politicis quoque scholae negotiis
tractandis fidem, prudentiam, et dexteritatem singulatem adhibuit.
Etenim scholae rector bis designatus; quae ad eius honorem,
dignitatem, et utilitatem, morumque probitatem facerent, in commune
semper optima fide, consuluit, fautor, patronus, promotorque omnium
eorum, quos ad studia literarum idoneos, aliquandoque ecclesiae ac
rei pub. utiles ministios fore iudicabat: ut et contra quos inidoneos,
et potius oneri, quam honori ecclesiae ac rei pub. futuros putavit, pro
virili removendos curavit. Praeterea in aliis quoque publici
privatisque negotiis, cuicumque vel rogatus, vel admonitus, in rebus
vel iustituendis, vel componendis, consilio et re ipsa minime defuit,
libenterque gratificatus est.
Verum uti [Gap desc: Greek words] , homoque vitae commodatus, non
donatus est: sic et Stuckio accidit. Nan sexagesimum quintum aetatis
annum vix egressus mense Augusto, anni sexcentesimi septimi, aquis
Badensibus Helvetiorum ita est usus: ut tunc quidem cum ureretur
viribus nonnibii restiturum se consideter vix autem domum Badena
reversus, veten et gravissima cholica fuerit correptus ex qua tamem
non multos dies lecto prorsus affixus


page 772, image: s802

decubuit. Tandem magno cum totius Tigurinae utbis gemitm vitam cum
morte, aut potius mortem cum vita (nostra enim vita quae dicitur, mors
est, ut vere Tullius) commutavit, die Iovis, tertio Septembris, inter
octavam et nonam vespertinam: cum adstantium consolationis plenas
voces (quippe mens ad extremum usque beatae migrationis halitum optime
semper constitit:) cupido animo excipiens, complicatis manibus gratias
Deo primum egisset de creationis, redemptionis, et sanctisieationis in
se collato beneficio: tum servatoris sui exemplo, animam ei perquam
placide reddidisset; postquam hoc in corpore peregrinara esset annis
sexaginta quinque, mensib tribus, diebus quatuordecim. Proxime vero
secuto die sabbathi, quae quinta fuit Septembris, hora quarta
promeridian a funeri illius iusta soluta sunt. Elatus est humeris
quatuor sacrae Theologiae candidatorum, exsequias euntibus consulibus
illius rei pub. magnificis, senatoribus, pastoribus, professoribus,
civiumque multitudine frequentissima. Sepultus est non in extero, quod
Tiguri est, [Gap desc: Greek word] communi templi Felicis et
Regulae: sed in contiguo ei peristylio, coniuncto cadavere ipsius cum
beatis ossibus Bullingeri, Martyris, Gesneri, Simleri, Wolphii Medici;
quibus cum in vita maxima illi coniunctio necessitudoque intercessit.
Celebrarunt huius Theologi et Philologi praestantissimi obitum passim
viri docti magniqueve epicediis atque epitaphiis carminibus: quae
orationi Casparis Wasseri, qua vitae illius cursum terminumque
circumscripte depinxit, adiuncta. Si autem, [Gap desc: Greek words] ,
illustris pietas, [Gap desc: Greek words] , amplum sepulcri
monomentum est: nae Stuckius hic reliquit amplissimum. Nam ut pietatem
timoremque Dei publice in suggestis professus est: ita domi suae et in
civili con versatione [Gap desc: Greek words] ut dixit, sic fecit;
quod breviter, sed nervose dicunt Hebraei: non tantum aureum illud
Rabbini veteris; Doctrina sine opere, non est doctrina: cadit enim
super corda, ut imber super saxa: sed etiam hoc Chrysostomi perpetuo
memoria tenens: [Gap desc: Greek words] : Nihilfrigidius est doctore,
verbis solummodophilosophante: hoc enim non doctoris, sed histrionis
est: et hoc Senecae apophthegma: Nullospeius mereri de omnibus
mortalibus iudico, quam qui aliter vivunt, quam vivendum praecipiunt.
Et ipse igitur pietatem, virtutum omnium fundamentum, per se coluit,
et liberis ac domesticis suis eam verbo exemploque assidue inculcavit:
hereditatem praeterea oprimam, et omni patrimonio praestantiorem
liberis suis relicturus, erudiendos curavit in optimis disciplinis,
linguis, moribusque quaternos filios suos, iuvenes florentissimos, ex
secundis ipsius nuptiis genitos. Mortua etenim prima eius coniuge,
duxit alteram, Mariam Stockeram, e patritia Stockerorum ortam familia
apud Scaphusianos, quae multis


page 773, image: s803

annis magno ei subsidio fuit. Verum quum hanc etiam persecuta esset
mors, quae nec parcit imbellis iuventae poplitibus timidoque tergo,
tertiam sibi iunxit, nempe Catharina Burgavveram, filiam CL. Benedicti
Burgavveri, polyatri Scaphusiani, cuius pater hoc nomine bonis omnibus
est commendatus, quod in reformandis ecclesiis San. Gallensi,
Lindaviana, et Scaphusiana, operam praeclaram quondam navavit. Et quum
huic quoque mors impoituna iniecisset manus cito citius (vix enim
ultra annum familiae eius firmamentum exstitit.
[Gap desc: Greek words] , ut loquitur Phocylides:) rebus domesticis, et senilis
aetatis incommodis, quae multa senem circumveniunt, urgentibus,
quartam duxit, Mariam Magdalenam ab Offtringen, nobilissimo genere
natam, et piissimam niatronam; quam viduam tandem magno ipsius cu
dolore et maerore reliquit. Porro ut pietate, ita moribus adeo fuit
laudatus, ut nihil prius, nihil antiquius habuerit, quam quomodo
collapsa disciplina, publice et privatim, in ecclesia, in republ et
schola erigi restituiqueve posset; quo doctrinae sincerae, et ab
erroribus repurgatae morum quoque et vitae reformatio responderet.
Fuit affabilis, comis, humanus: nullus in eo fastus, nullus luxus,
ostentatio nulla, ut qui hanc virtutum ingratam comitem esse,
neutiquam nescivit, fre quenterque in ore et animo habuit scitum illud
R. [Note: *Libr. 3 capit. Patrum Aph. 3. Humilitas.] Levitae
[Gap desc: Greek words] Maxime humili spiritu esto: exspectatio enim
hominis sunt vermes.
In victu vel conviviis adeo fuit sobrius; ut uno aut altero cibo
contentus, iucundo potius et utili colloquio convivas exhilararet et
recrearet: ut quem non latuit in conviviali suo opere saepius a se
inculcatum esse, bonum comm odumque convivam esse, qui sit
[Gap desc: Greek words] ; ut loquitur Pollux, hoc est, tenui atque frugali
victu potuque contentus, qui sit non [Gap desc: Greek word] , non
[Gap desc: Greek word] , non [Gap desc: Greek word] , non
[Gap desc: Greek word] , non [Gap desc: Greek word] , non insatiabilis,
non vinosus, ebriosus, crapulae deditus, ut loquitur princeps
Apostolorum. Et sane eiusmodi frugalem convivam Stuckium fuisse norunt
non tantum quos in aedibus convivio adhibuit: sed alii etiam, qui
ipsum invitabant, domestici et exteri. Non tam enim ab Helvetiis et
Germanis, quam Gallis, Italis, Polonis, Anglis, Scotis, Belgis,
aliisque: quibus ubique gentium et locorum, ob eximias dotes notus
erat, visitabatur et invitabatur, quos etiam in hospitiis sua
praesentia et misso vino honorabat. Summe enim hospitalis fuit,
adeoque liberalis et benesicus; ut nemini, rogatus mutuum,
denegarit: pauperibus, orphanis, viduis, exulibus, praesertim ob
Christi nomen, non tantum denariatim, sed cumulatim eleemosynas
dispendens et impertiens, haud dubie in illud Apostoli respiciens, qui
episcopum [Gap desc: Greek word]


page 774, image: s804

esse debere nominatim iubet: et in illud Senecaedictum; generosi animi
et magnifici esse, iuvare et prodesse; quando Deo est similis vir
dapsilis atque benignus: ut Palingenius. Ob haec et alia dona, quae
ille [Gap desc: Greek words] prolixe in eum contulerat; Regibus,
Electoribus, Principibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus,
Equitibus, Nobilibus, literatisque viris ordinum omnium, passim notus
carusque fuit; quibus Tigurum, ecclesia, res pub. schola, cives,
amici, incolae, accolae, advenae omnes fruebantur.
Reliquit ingenii et doctrinae suae monumenta multa et egregia, partim
Theologica, partim philologica. Theologica sunt haec: de sacrificiis
tam Christianorum quam gentium tractatus: de sacramentis, et inprimis
de sacra Domini cena meditationes de Angelis erudita commentatio.
Alterius generis sunt scholia eius in Arriani, historici et Philosophi
gravissimi, Ponti Euxini et maris Erythraei periplum magno studio et
incredibili labore constructa: deinde augustum et praeclarum opus, de
antiquitatibus convivialibus, in quo Hebraeorum, Chaldaeorum,
Graecorum, Romanorum, aliarumque nationum, antiqua conviviorum genera,
mores, consuetudines, ritus, ceremoniasve, mira industria non tantum
explicavit; sed etiam cum iis, quae cum apud Christianos, tum apud
alias gentes, a Christiano nomine alienas, in usu sunt, diligenter
contulit. Sui maximam eo scripto admirationem excitavit in animis
antiquitatum peritorum Scaligeri, Lipsii, Mercuria. lis, Zvvingeri,
Paschalii, Freheri, Gruteri, Rittershusii, Casauboni, Remi, et
aliorum. Rodolphus Simlerus vir Cr. defunctum hoc honoravit monumento.
D. O. M. S. NOBILISS. VIRI IANI GUILIELMI STUCKII THEOLOGI PHILOLOGI
ET POLYHISTORIS PRAESTANTISS. DISERTISS. LECTISS. PATRIS AETERNUM
COLENDI B. M. RODOLPHUS SIMLERUS E DEFUNCTI MONUMENTIS SUO ET HEREDUM
NOMINE P.P.


page 775, image: s805

Ille ego qui veterum convivia pando Sophorum;
Et quo sint priscis sacra agitata modo:
Mystica qui sacrae depromo fercula cenae,
Et quo fas diis vescier ore cibis:
Qui Carolum e tenebris magno conamine Magnum
Educo, et reduci sceptra beata precor
Qui periplum Euxini Ponti, et Maeotidis oras
Permeo mente sagax, Angelicosque choros:
Nunc depontanus convivia anhelo Deorum,
Angelico exanimem me comitante choro:
Ut quorum cecinit fatum mea Musa superstes,
Iungier his possit post pia fata, viris.
Ex oratione parentali habita a D. Casparo Wasero Tigurino.