04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 758, image: s788

GEORGIUS MYLIUS.

PRotulit Georgium Mylium Augusta Vindelicorum, anno salutis millesimo,
quingentesimo, quadragesimo octavo. Patrem habuit Wolfgangum, civem
ibidem et fabrum lignarium: avum autem Ioannem Geringum molitorem: cui
ex opificio, more gentis, nomen haesit: virum militarem, qui
Imperatore Carolo V. stipendia meruit.
Iactisin patria bonarum artium et linguarum fundamentis,


page 759, image: s789

ad publicas scholas anno sexagesimo sexto, concessit: ac primum quidem
Argentinam: inde Tubingam, hinc Marpurgum: in quibus singulis ita
vixit: ut iuvenis senibus, tyto veteranis, tamquam exemplum
continentiae, frugalitatis, et quod caput, sincerae pietatis
proponeretur.
Itaque statim ptaeceptores in certam spem profectus egregii erexit. Et
cum iis indiciis virrutis et diligemptie in ipsa adolescentia se
omnibus commendasset: mox primam lauream est consecutus. Deinde ad
magisterii quoque honorem adspirare cepit: quem consentientibus
praeceptorum suffragiis est adeptus.
E scholis Philosophicis ad Theologicas progressus, lectiones
Professorum omnium quadriennium amplius diligenter audivit; disputando
se exercuit: contionibus interfuit: Philosophica simul non plane
neglexit. Cum ergo duabus inptimis in Academiis Tubingensi et
Marpurgensi praeclara [Note: *Contra Geor. Pomer.] cruditae doctrinae ac
famae fundamenta posinsset: anno millesimo, quingentesimo,
septuagesimo secundo, in patriam Marpurgo revocatus est: et sacris
initiatus, inter ministros ecclesiae locum inibi tenuit extremum. Hac
in statione cum annos fere ecto, non sine auditorum fructu,
transegisset: de consensu et voluntate suae ecclesiae, Tubingam
rediit, ubi cum disputando, sacra cursim legendo, professoribus et in
accuratiore examine satisfecisset, Doctor Theologus decimo calend.
Decembris, anno salutis septuagesimo nono selenniter renuntiatus est:
brabeuta Iacobo Heerbrando: Decano vero et Vice canceliario Theodorico
Snepfio.
Impetrato gradu Augustam reversus, statim concordibus votis ae
suffragiis Ecclesiae, idque ratum habente senatu Augustano, Pastor ad
D. Annae; atque octo post menses Superintendens etiam ministerii
generalis, et Rector uti vocant simul collegii Evangelici declaratur.
Hoc in munere ipsius accidit, sub exitum comitiorum, Augustae anno
octogesimo secundo celebratorum, ut Gregorius XIII. Pontifex Romanus,
novi Calendarii, quod Gregorianum vocant, exemplum, ad Rudolphum II.
Imperatorem mitteret, co fine; ut in Germanico etiam Imperio illud
promulgaret: sicuti ceteri orbis Christiani Reges et Principes in
Italia, Hispania, Gallia, Belgio et Polonia se facturos receperant. Et
Imperator quidem Calendarium illud Principibus et ordinibus Imperii
observandum commendavit: sed plerique principes et ordines imperii,
qui Augustanam confessionem profitebantur, illud recipere constanter
recusabant: non quod Caesari morem gerere non


page 760, image: s790

cuperent: sed quod pontifex Romanus, edita Bulla, uti vocant,
Calendarium illud omnibus Christianis, sub poena excommunicationis,
recipiendum auctoritate Apostolica mandasset: Evangelici autem Romani
Pontificis auctoritatem et dominium non agnoscerent. Ceterum cum
Pontifex Calendarii receptionem vehementius urgeret: et Imperator idem
in Silesiam, Boemiam, Lusatiam, Moraviam, et caereras Austriae
utriusque ditiones hereditarias introduxislet: Senatus Augustanus,
cuius pars maior Pontificii, Caesari gratisicari cupiens, calendarium
Pontificium recepit. Qui vero in urbe ex civibus Augustanam
confessionem amplectebantur: quorum sane multo maior pars, idem
aversabantur. Interea senatus suo quodam consilio, urbem conscripto
milite [Note: *De toto hoc facto videnda scripta edita.] praesidiario
munivit. Quo facto in summis periculis urbs Augusta versari videbatur.
Cum enim cives plerique opinarentur, magistratum dissidium illud de
calendario vi armisque dirempturum: milites vero ipsi, quae est
eiusmodi hominum incontinentia, praedae atque rapinis vehementer
inhiare viderentur; cives partim bona sua peregre avehere, partim
conductis in suas domos praesidiariis, sua tutari, vectibus portas
atque ostia aedium communire, armis et bombardico apparatu se
instruere coeperunt: tantum hostilis, quam ex Iesuitarum consiliis non
omnino frustra metuebant, irruptionis propulsandae gratia.
Istius ergo invidiam universam in Mylium praecipue devolvebant
Pontificii: ita ut in aula non tantum vicina Bavarita, sed et
Imperatoria, fax et auctor turbatae Rei pub. Augustanae proclamaretur:
et Romae, ut fama erat, imago eius publico affixa, summis proscissa
fuerit contumeliis. Quin et Iesuitae interim nihil non per fas
nefasque tentarunt: quo sub praetextu Calendarii Gregeriani, doctrinae
Evangelicae [Note: *Vide ipsam orat. parentalem.] iugulum peteretur; et
universa urbs pristino servitutis Pontificiae iugo implicaretur;
quamquam, qua sunt fronte, strenue id negarint pernegarintque. Re ergo
probe deliberata, Mylius ceterique symmystae non vi, non minis, non
armis, sed consilio et precibus causam egerunt suam, tum domi apud
magistratum ordinarium; tum folis apud Imperatorem et quidem in Camera
Spirensi Imperiali: donec tandem legitima via atque ratione mandatum
impetraverunt, Imperatoria auctoritate munitum, quo veteris calendarii
usus, posthabito novo, exemplo ceterarum confessioni Augustanae
adiunctarum ecclesiarum, ipsis fuit concessus.


page 761, image: s791

Cum autem senatus in iudicio Imperialis Camerae opponerer, senihil
contra datam religioni pacem moliri; sed politicis tantum causis
moveri; ut videlicet commercia usitata cum vicinorum Principum et
Episcoporum, qui illud recepissent, subditis, commodius exerceri; et
in urbe omnis generis cofusiones in iudiciis, nundinis, macellis,
opificum tabernis, ex dissimilitudine calendarii orientes, vitari
queant: aliud decretum in Camera, quo prius illod abrogatum, ineunte
Maio obtinuerunt. Quod cum Augustae promulgatum esset; ministri
evangelici, quorum Mylius praeses, sive superintendens erat, scripto
senatui explicant; se in omnibus politicis negotiis decreto parituros
esse: sed in templis ac festorum celebratione, et evangelicae
religionis suae exercitiis, se nullam oboedientiae Romano Pontifici
praestandae significationem praebere posse. Ideoque vicesimo quarto
Maii, pro contione, festum ascensionis Christi, proxima die vicesimo
octavo Maii, celebrandum, auditor, bus suis [Note: *Chytr. Sax. lib. 22.]
denuntiavit; quod uno mense ante pontifici iam peregerant. Hanc
denuntiationem aegerrime ferens senatus, postridie, die nimirum
vicesimo quinto Maii, qui Urbano [Note: *Myl. comm. in ep. ad Rom. p. 218.]
sacer est, Mylio officium ac stipendium, circa meridiem,
renuntiat: eum que extra urbem educi [Note: *Acta tumultus August.] mandat.
In quo, dum moram praefectus vigilum nectit cives, re cognita, primo
inermes, postea armati concurrunt: et pastorem suum, iam currui
impositum, prope urbis portam, ereptum eunt.
Sic ergo e manibus hostium liberatus, illa quidem adhuc vespera
coniugi et liberis restituitur: sed ita, ut vix paucarum horarum
usura, in mutuos amplexus concessa; postridie non sine vitae
discrimine, mutato habitu, patriae valedicere, et in viam fugamve se
dare fuerit coactus. Hic diu multumque haesitans, quonam se verteret,
et ubi tuto pedem figere posset: tandem suasu amicorum Ulmam, Sueviae
metropolin, concessit: ubi et a senatu et a civibus, non ut amicus;
sed ut filius ac frater fuit susceptus. Vix dum autem Ulmae pedem
fixerat; cum nuntium de morte coniugis Barbarae Grundlerianae, tum
gravidae, uti et ipsius sobolis accepit: quo vulnus ei inflictum fuit
gravissimum.
Ceterum dum Ulmae substitit Mylius; nihil prius nihilque antiquius
habuit: quam ut tum ab ipso ministerio ecclesiastico, tum a praefectis
ecclesiae, testimonia et vitae et laborum impetrarer. Et sane
impetravit quam maxime honorisica: quicquid contra impudens cuiusdam
os effutiverit. Affectus est ab Ulmensibus toto, quo ipsorum hospitio
usus est, tempore, beneficiis tantis: ut digne ca praedicare numquam
potuerit. Duorum autem potissimum beneficiorum se subinde recordari,
ingenue est confessus: quorum alterum a senatu in se profectum sit,
qui patria profligatum patria donaverit altera. Neque enim alio,


page 762, image: s792

quam patriaeloco, ipsiesse poterat habitatio, quae exuli et hostium
insidiis ac persecutione undiquaque appetito, tum tuta, tum honesta,
tempore bene longo, Ulmae fuit concessam. Alterum, a viris illis, non
ortu magis, quam virtute, prudentia, et meritis in remp nobilissimis,
Daniele Schadio, seniore urbis tum praetore: et Ioanne Rodolphe
Ehingere reip. advocate, ipsi exhibitum. Uterque enim prae aliis Mylio
ab omnibus tum derelicto, non patronum magis, quam patre longe
paratissime se praebuit.
Durante autem Pathmo Ulmensi, ad secundas transiit nuptias, cum
virgine Veronica, ex familia Weissiana, patricia Augustae valde
celebri: vel hoc pacto variarum aerumnarum ac malorum levamine quodam
recreatus. Quamquam Deus et multis signis aliis, paterni sui favoris
argumenta tum quoque dedit, Nam e patria eiecto et ex statione
ecclesiastica Augustana profligato, Deus non de uno sed pluribus,
iisque longe clarissimis provinciis, paterne prospexit: ita ut tum a
viris principibus, tum a rebus pub. nobilissimis fuerit expetitus. Suum
enim volebant esse Mylium Argentinenses: suum Brunsuicenses, vivente
adhuc Martino Chemnitio: suum denique volebat esse Augustus elector
Saxoniae, qui voti etiam sui prae ceteris compos, Wittembergensi
ipsum Academiae professorem, cancellarium et praepositum templi arcis
constituit, anno Christi millosimo, quingentssimo, octogesimo quinto,
mense Iunio.
Verum uti omnium rerum vicissitudo, et magni brevis est fortuna
favoris: ita neque Mylius singulari illa electoris clementia: neque
ecelesia voce eius diu frui potuit. Nondum enim annus unus abierat;
cum in vivis esse desiit Augustus, dux et septem vir Saxoniae. Huic
cum successisset Christianus I. et liber concordiae, tamquam
seminarium discordiae, publice proscriberetur; Luthera iuxta et
prototypi confessionis Augustanae auctoritas elevaretur; ac corporis
doctrinae Philippici praetextu immutatio religionis introduceretur:
Mylius, Polycarpo Leisero Brunsuigam dimisso, diutius commorari ibi
non potuit. Nam cum ad normam corporis doctrinae Philippici in publica
cuiusdam Theologi ordinatione, adstringere inaugurandum detrectaret:
statim cancellariatus munere atque dignitate exutus, et de stipendio
annuo sexcentis florenis privatus est: post a ducibus Saxoniae
Vinariensibus et Coburgensibus expetito, mox discedendi potestas
concessa.
Sie ergo relicta Wittemberga Ienam migravit, anno Christi millesimo,
quingentesimo, octogesimo nono, die duodecimo Febr. desiderio sui tum
apud cives, tum quosdam Academicos relicto. Ienae autem primum inter
theologos locum: et postremo etiam biennio pastoris atque
superintendentis munus occupavit: quod tanta fide, industria, et
auctoritate administravit; ut nominis


page 763, image: s793

sui famam et existimationem longe lateque extenderet, Hinc exterae
civitates atque res pub. Rigensis, Regiomontana, Brunsuicensis: hinc
comitum haud pauci, Solmensis cumprimis et Schvvartzburgicus: hinc
ipsi quoque principes Saxon. Coburgenses, certatim quasi operam ipsius
expetiverunt. Cumque anno nonagesimo primo, die vigesimo quinto
Septembris, praematura morte abreptus esset, optimus princeps
Christianus I. elector Saxoniae: et electoratus Saxonici
administrationem subiret Fridericus Wilhelmus, dux Saxoniae, deque
summa rerum constituenda, cum ordinibus provincialibus consilia
agitarentur: Mylius dignus fuit iudicatus, qui una cum aliis arduo
illi et difficili reformationis operi adhiberetur. Cui provinciae
etiam vacans Mylius, mensibus quinque integris, in colligenda
instaurandaque ecclesia Wittembergensi: octonis vero aliis in
visitatione Misnica insumptis fidem, studium, industriam, animique
alacritatem ommbus probavit in electoratu Saxonico. Quae etiam causa
fuit, ut cum infelix Huberus novi dissidii flammasin Academia
wittembergiea soperioribus annis excitasset; ad illas restinguendas,
Mylii potissimum opera visa fuerit commodissima. Quin cum celebris
illius Hunnii obitu locus primus in collegro Theologico: pastoris vero
in ecclesia Wittembergensi vacaret: Christianus II. elector Saxoniae
Mylium ex Ienensi Academia, postliminio quasi Wittembergam revocatum,
et ecclesiae istius episcopum sive superintendentem Hunnii loco
constitutum voluit. Cui vocationi locum etiam ipse, debita animi
subiectione, relinquens, rediit Wittembergam, anno sexcentesimo
tertio, mense Octobri: cum magno Ienensium maerore, quin et ipsius
Academiae luctu.
Hanc Spartam ad finem usque vitae cum laude gessit: donec anno
sexcentesimo septimo mense Maio, et quidem ipso Adscensionis festo,
ultimam contionem (quam et ante annos viginti tres Augusta ultimam
indixerat) Wittemberga habuisset, et altero die post, ordinariam in
schola lectionem continuasset, aliquot diecularum ferias ab auditorio
petiit. Sihi enim ita re urgente aliquo excurrendum: a reditu ad
operas etiam suas rediturum. Sed vere dictum est a principe poeta:
Nesciae mens hominum fati sortisque futurae:
Nam Mylius quidem nusquam excurrit: sed calculo renum domi attentus,
lecto est affixus; cui accessit febris maligna, quae omnem medicorum
industriam respuens, intra paucos dies effecit: ut vita excederet, co
ipso die vicesimo nempe octavo Maii, quo coniux eiusdem prior,
violento sui mariti raptu exterrita, fuerat exstincta. Toto morbi
tempore


page 764, image: s794

nec doloris acerbitas, nec mortis metus, de gradu deicere potuit.
Mortem enim ipsam usque adeo non exhor vit; ut non modo illud
Augustini aliquoties ingeminaret: Illius est nolle mori, qui nolit ire
ad Christum: sed et mortem propius adventantem laeto quasi vultu
exceperit: vel certe maiore cam desiderio expetiverit: quam mors ipsa
eum petere videbatur.
Cuius rei illustrem signisicationem edidit, quod feria tertia
Pentecostes, finita contione sollenniore, convocatis uxore, liberis,
amicis, collegis Theologis, et ministris ecclesiae, orthodoxam fidei
confessionem magno spiritu edidit: peccatorum veniam a Deo humilime
petiit: pro benesiciis plane singularibus in se collatis, gratias
divinae bonitati egit devotissimas: sacramentum corporis et sanguinis
Christi Servatoris magna cum veneratione suscepit: pacis et concordiae
studium collegis, ipsum vero afflictae ecclesiae et Academiae statum,
Deo piis precibus commendavit: et tandem singulis ac universis
extremum vale dixit: ac biduo post placidem Domino obdormivit, die ut
dictum, vigesimo octavo Maii anno sexcentesimo septimo aetatis suae
undesexagesimo.
Edita ab ipso sunt haec: explicatio epistolae Pauli ad Romanos: de re
sacramentaria libri quatuor Martini Lutheri per analysin propositi:
Synopsis analytica libri D. Martini Lutheri, contra caelestes
prophetas: Megalandri Lutheri liber secundus in causa sacramentaria,
qui inscriptus est: quod verba Christi, Hoc est corpus meum: adhus
inconcussa maneant. [Gap desc: Greek words] D. Martini Lutheri,
continens librorum. 1. secundi qui [Gap desc: Greek word]
inscribitur. 2. cui titulus est [Gap desc: Greek word] in verbis
cenae. 3 maioris. 4. minoris Homologetici analysin: Volumen
disputationum theologicarum: Prodromus disputationum ex epistola Pauli
ad Roman. Aphorismi Paulini in caput secundum ad Romanos: Deus reddet
unicuique secundum opera sua: et Factores legis iustificabuntur,
[Gap desc: Greek words] : Doctrina sancta de iustisicatione ex ipso Pauli
tractatu ad Romanos 3. et 4. cap. excepta. Spongiae abstersoria pro
confessione Augustana: Explicatio Augustanae confessionis: Explicatio
epistolae prioris Pauli ad Corinthios. Scripsit et germanice varia: ut
tractatum de regno Papae, et eius incrementu: Formam confessionis,
iuxta quam ecclesiae in Russia docentur: item quo loco habenda sit
Formula concordiae: contiones funebres; de Turca: Delineationem
comoediae Calvinisticae im Misnia: epistolam ad evangelicos in
Livonia, Poloniae, Prussia, Lithvania, Churlandia, et si quae alia.
Atque haec de Mylio ex oratione parentali dicta a Leonharto Huttero
Theol. D. et Profess. Wittembergae: Chytraei Saxon. et elench.
librorum.


page 765, image: s795