04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 756, image: s786

IOANNES KUCHLINUS.

PAtria Ioanni Kuchlino fuit Wettera, oppidulum Hassiae, ob feracitatem
ingeniorum haud ignobile Parentes habuit utrumque Wetteranum, familiae
honestae, et inter cives illius oppidi non exiguae: quibus licet domi
res non esset ita lauta, utpote qui et copia liberorum tredecim
gravarentur, et mechanicam tractantes, labore et operis quottidianis
sibi suisque consulerent: tamen pietatis zelo ducti hunc natu e decem
filiis minimum studiis addixerunt. Patrem Hermannum cum admodum
adolescemps amisislet: sub I. Pinciero, cuius curae et tutelae
commendatus a matre vidua fuit, praeclaram pietatis et doctrinae
sementem fecit: et spem messis excitavit amplissimam Postquam in
schola Wetterana, cuius inspector tum Andreas Hyperius, Pincieri
affinis, post professor Marpurgi, Rector autem Iustus Vulteius I Cti
illius pater, in Graecis pariter ac Latinis literis feliciter
profecisset, promovendus ad altiora atque Academica studia,
impedimenta habuit: quae prae clarissimos quosque praestantium
ingeniorum conatus evertere possent, remdomi angustam, et innatum
pudorem. Sed fecit, quod sollenne est facere, qui in oppidulis nati:
extera loca invisit: praesidium, quod domi non suppetebat, foris
quaesivit. Abiit primo Francofurtum, inde Moguntiam, ubi locus apud
Iesuitas ei fuislet, si idololatriam eorum amplecti voluisset. Inde
venit Argentoratum ad Sturmium: cui gratus quidem et acceptus; sed ob
copiam corum, qui publica beneficia captabamt, dimissus Tubingam cum
literis ad Brentium fuit. Hic cum sentiret a Pinciero edoctum: a
Sturmio commendatum: a Iesuitis repulsum: audiretque sapra aetatem de
fide alacriter respondentem, suspicatus, quod res erat remisit cum
literis ad Sturmium.
Ibi cum videret se undique excludi: Haidelbergam petiit; ubi ad
Ehemium ductus, et ab eo ad Ursinum; qui animadvertens adolescentis
ingenium, mores liberales, insignem indolem, variis indiciis
emicantem, et in Graecis Latinisque literis promptitudinem: Tu vero,
inquit, mi fili, noster esto; ego tibipater ero. Et vere fuit.
Singulari enim prae ceteris discipulis affectu, ob insignem pieratem,
modestiam atque indefessam in studiis industriam semper eum est
amplexus. Docebant tune in ea schola Boquinus, Zanchius, Tremellius,
Xylander, Strigelius, Leonclavius: praeerat collegio Ursinus: templo
Caspar Olevianus. Sub idem tempus novam haeresin, aut potius Arianam
renovatam procudebant, Silvanus, Neuser, aliiq: sed Zanchii et Ursini
inprimis opera erfectum est; uterror serpens statim opprimeretur [Note: *An. 1 57 o. et seq.]


page 757, image: s787

Cum sexennium totum sub Ursini disciplina transmisisset, evocatus est
ad scholam Neuhusianam, ubi Pithopaeus rector, collegae Crellius, et
Sylburgius; qui ei patria et consanguimtate iunctus.
Inde a schola ad Ecclesiam Tackenhemium a senatu Ecclesiastico
accersitus, ministerium adiit; ibique Friderico Electore, anno
septuagesimo sexto, supra sesquimillesimum mortuo; cum successor
Ludovicus scholas iuxta et ecclesias innovaret, eiectus cum multis
aliis Ecclesiarum Pastoribus illa tempestate, in patriam ad
Landgravium Hassiae se contulit. Ubi per odium Eumolpidarum aulicorum
cum excluderetur; instinctu uxoris, quae Belgica erat, in Belgium
abiit; Embdamque venit, anno septuagesimo septimo. Docuit ibi in
schola saepe interdum eriam in templo, adhibitus ibidem ad concipienda
capita disputationis, contra Anabaptistarum errores instituendae.
Ita cum operam aliquandiu tam in schola, quam in ecclesia Embdana
navasset: eodem tempore et ab Amstelroda mensibus et a Gromningensibus
evocatus fuit. Ille cum propter Germanici idiomatis vicinitatem
Gromningenses praeferendos iudicaret, a clarissimo viro Mensone
Altingio, gravissimis rationibus permotus fuit; ut operam suam
Amstelrodamensi ecclesiae addiceret: siquidem illa virum singularis
eruditionis, zeli, et prudentiae desiderabat; qui nascentis fundamenta
secundum verbum Dei solide collocaret; qua in re tam fidelem atque
utilem navavit operam; ut ecclesiae illius pater iure appellari qucat.
Totis autem octodecim annis ei praefuit, tanto cum fructu, et piorum
omnium amore; ut desiderium eius apud eam intermori numquam possit:
adeo singularis fuit in eo dicendi maiestas, et suspicienda morum
gravitas, cum affabili humanitate temperata. Sed pluribus eum
ecclesiis Deus prodesse voluit.
Itaque cum anno nonagesimo primo illustres Hollandiae ordines
collegium Theologicum in Academia Leydensi erigere statuissent: et
quaerendus esset vir doctrina, prudentia, et gravitate conspicuus; qui
huic erectioni atque ipsi postea collegio praeeslet; itum fuit ad
Kuchlinum. Et venit quidem, sed diu tunc non praefuit. Nam qua fuit
modestia et quo erga Amsteltodamenses affectu, aegre ab ecclesia sua
avelli potuit: et multo aegrius ecclesia eum ad hoc munus a se di
misit. Itaque qua debuit et potuit reverentia se excusavit: ac locum
eius supplevit Ieremias Bastingus: quem paulo post Dominus Deus ad
sanctorum in caelo consortium evocavit. Iterum ergo ad Kuchlinum itum
anno millesimo, quingentesimo,
nonagesimo quinto.
Cum ergo voluntati ordinum parendum censeret; munus


page 758, image: s788

prius oblatum in se recepit; idque annos undecim laudabiliter
sustinuit: ita ut nihil omnino neque quoad singularem et solidam
eruditionem, neque quoad morum gravitatem, neque quoad moderatam in
regenda iuventute severitatem, prudentiam, et singularem dexteritatem,
ab ullo quopiam in ipso sit desideratum.
Sed verum est illud: [Gap desc: Greek words] . Ita enim et Kuchlinus
cum valetudine esset satis, ut videbatur, firma; hora sexta matutina,
inter disputandum, cum tractaret locum de gradibus oboedientiae, quam
in hac vita fideles Deo praestant: cepit illi lingua solvi, vultus et
oculi labascere. Ammadversum id ab auditoribus, qui statim finem
disputationi imponentes, gratias Deo de more egerunt: et suam et
Doctoris sui vicem miserti. Accurrit ilico gener Petrus Bertius: et
deprenso morbi genere in vicinum auditorio conclave deportandum curat.
Ex eo ad mortem dici non potest, quam fuerit animo comparato. Initio
auditae saepe sunt hae voces: Oboedientia nostra in hac vita inchoatur:
successive sie motus: legem Dei voto hic perficimus, non opere. A
Pastorib. Fosto, Barrheo, Egberto quoties preces conciperentur: semper
ipse attenta et arrecta ad illas mente, addidit signaculum orationis,
Amen. Tandem postridie calend. Iulii, anno millesimo sexcentesimo
sexto in caelestem patriam emigtavit, pene sexagenarius. Defuncto
sucessit Petrus Bertius in regendo collegio Theologieo, gener ipsius.
Kuchlinus autem docendo potissimum intentus, scripsit disputationes
Theologicas, ad catechescos ecclesiarum Belgicarum explicationem.
Tantum de Kuchlino ex oratione funebri, habita a Luca Trelcatio,
Theologia in Acadsmia Lugdunensiprofessore.