WInendae in agro Wirtembergico, lucem hanc adsiexit AEgidius Hunnius,
anno Christ: millesimo, quingentesimo, quinquagesimo, die
vicesimoprimo Decemb. memoriae D. Thomae Apostoii sacro; parentibus
natus illiteratis quidem: sed quae summa est ortus nostri claritas,
Christianis, piis, ac honestis. Qualis autem quantusque vir esser
aliquando futurus, haud obscure etiam ante, quam nasceretur,
significatum videtur fuisse.
Aliquoties enim matri, uterum adhuc gestanti, visio, non vere
dormiemci, oblata fuit eiusmodi. Videbatur sibi illa sedere m templo
suo loco, et manu dextra quippiam humo artollere, simile culmo:
cumque id teneret inter anteriores digitos, cepit ita crescere, mater
vero sub mole sic angi, sic laborare, sic afflictari; ac si penitus
succubitura esser: cumque iam iam videretur actum, et plane se putaret
interituram sub onere, repente vidit in templi columnam versum, et se
onere eo liberatam. De quo tamen quisque quid velit.
Ceterum parentes Hunnii licer essent homines plebeii analphabeti:
visione tamen hac, quam in primis mater animo servabat et volvebat,
moniti; literis ipsum, ut primum per aetatem potuit, in schola patria
erudiendum curarunt. Inde e patria Adelbergensis, ac paulo post ad
Mavibrunnensis coenobii scholam missus, paucorum annorum intervallo ea
fundamempta, qua ingenii fuit felicitate, posuit; ut postmodum Tubingae
sine periculo, quicquid vellet, humanae ac divinae sapientiae
superstrueret.
Quemadmodum vero circa ipsius nativitatem illustri plane indicio et
documento sese ostendit Dei providentia: ita cadem puerum iam factum
non minore cura complexa est; tenerum illius pectus sic regens, sic
adversus huius mundi corruptclas, et illecebras obfirmans; ut, licet
corruptissimos inter adolescentes viveret, nullis tamen rationibus,
quantumlibet ad seductionem exquisite compositis, irreriri laqueis
impietatis, et ab honestatis ac pietatis tramite, ad scelera atque
flagitia mundi huius potuerit perpelli: sed Dei spiritu daversus omnis
generis offendicula, confirmatus, vitae suae modum, in medio lubricae
adolescentiae iuventutisque cursu facile teneret: imo Diaboli tela,
quibus iam tum [Gap desc: Greek word] iste generis humani hostis,
Hunnio tunc adolescentulo est insidiatus, mirabiliter repressit. Qua
de re, si placet, audiamus ipsum Hunnium alicubi disierentem: Incidi,
inquit, in utroque monasterio in adolescentes corruptissimos, per quos
diabolus mihi vehementer insidiatus est: ut suis retibus me totum
implicaret. Accidit autem aliquando Adelbergae, cum nos scholastici
una consideremus, et de variis rebus colloqueremur: ut unus quispiam
diceret de pecato in Spiritum sanctum: esse id irremissibile: cuius
venia numquam impetrari possit. Hic serme spiculum letiferum mihi
infixit: ut horribilis, et quidem subita tentatio, animum meum
fortissime percelleret Quia enim latebat me definitio huius peccati:
suggerebat Satanas: quid si tu tale peccatum admisisses? Et omnino
cogitabat Diabolus me ea tentatione absorbere. Hoc ipsum tum coram
condiscipulis plane dissimulabam. Ibam cubitum supra omnem modum
tristis: noctu in lecto orabam flebam, implorabam Dei misericordiam:
petebam, ut me solida et idonea consolatione erigeret. Vix tandem iis
gemitibus et fletibus indormiebam. Mane surgo ad preces consuetas,
adhuc
valde tristis. Postea cum hora sexta matutina lectio frequentanda
esset; oceupo locummeum: et invenie in ipso vestibulo loci mei super
mensam, Margaritam Theologicam Ioannis Spangenbergii, et quidem librum
apertum: ad cuius primum conspectum, offert semihi quaestio de peccato
in Spiritum sanctum, et subiuncta responsio ex Augusimo, qui peccatum
in Spiritum sanctum finali impaenitentia, definit Sic lectio eius loci
me efficacissime consolabatur. Et ego quidem ne tantillum dubito, quin
divina providentia factumsit, ut liber ille iaceret apertus, et quidem
in meo loco, quem ego in lectione solebam occupare. Hactenus Hunnius.
Elucet certe hinc miranda Dei providentia, et impletio illius
promissionis Apostolicae: Fidelis est Deus, quinon permittit vos
tentari supravires; sed una cum tentatione largitur exitum salutarem
ut sufferre possitis.
Ceterum qui semel opus bonum in Hunnio adolescentulo operari coepit:
illud aetatis progressu, magis magisque confirmavit, tandem que
perfecit. Nam, ut cum Hunnio ex monasteriis et scholis, uti vocant,
trivialibus, ad Tubingensem Academiam progrediamur, certe vel hic Dei
providentia pleno quasi iubare sese conspiciendam praebet. Postquam
emm eo promotus erar, mox admirandae [Gap desc: Greek words]
documenta edidit: ut artes arque scientias humaniores non tam ab aliis
accipere, quam ex se ipso parere, et proferre videretur: dum per lusum
et iocum quasi arripere poruit facilime, et retinere fir missime, quae
alii multo tempore, multoque sudore, vix tandem percipiunt, et
aegerrime meminerunt. Philosophiae disciplinas, non, uthodieiuventus,
magnacum studiorum iactura facere solet, vel in obscuris quorumvis
profitentium angulis, vel ex imperfectis, et turbidum fluentibus
compendiorum lacunis: sed a publicis praeceptoribus, et ex ipsis
limpidissimis fontibus, hoc est, ex sobriis et antiquissimae notae
magistris hausit: et quidem usque adeo solide addidicit, ut aetatis
anno decimo septimo Magister artium magna cum [Gap desc: Greek word]
in Academia Tubingensi fuerit renuntiatus.
Hoc gradu insignitus ad studium Theologicum animum appulit: et quod
rex et propheta David summa in beatitudine reponit, in lege Domini
voluptatem unice colocatam habuit. Unde bibliis suis Latinis, quae
diurna nocturnaque manu tum versabat, [Gap desc: Greek word] illam
propheticam, tamquam quottidianum [Gap desc: Greek word] literis
maiusculis in frontispicio adscribere voluit: Gaudens gaudebo in
Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis
salutis: et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum
decoratum corona, et quasi sponsam
ornatam monilibus suis.
Incidit Hunnius in eos Theologos Doctores; quibus clariores
Academia Tubingensis vix unquam habuit: vix habitura est: Iacobum dico
Andream, Iacobum Heerbrandum, Theodoricum Snepfium, Ioannem Brentium,
Brentii filium. Pari itaque studio, cum ex castris philosophicis ad
scholas Theologicas trasiisset, usus: annos octo totos, omnes in
facultate Theologica Doctores audivit; contionibus sacris
diligentissime interfuit: dispurationes Theologicas nullas neglexit;
in quibus etiam innumera specimina diligentiae, profectus, et ingenii
acuminis edidit. In collegio etiam Tubingensi, ubi Princeps
Wirtembergicus quam plurimos beneficiarios, veluti seminarium
Ecclesiae alit, de consilio praeceptorum, studia et mores adolescentum
rexit: suoque exemplo ad virtutem praeivit.
Postea cum princeps Wirtembergicus Ludovicus animadverterer, Hunnium
prope in ipsa adolescentia vitae suae modum tenere, et cum vitae
innocentia eximiam eruditionem coniunxisse; noluit eum quemadmodum
alios, ex urbe ad ministerium Ecclesiasticum vocare: sed Tubingae
sacris contionibus praesecit: et quidem eo consilio, ut cum
exercitationibus Theologicis coniungeret lectiones praeceptorum; et ad
solidam rerum ac controversiarum Theologicarum notitiam perveniret.
Quod principis consilium in Hunnio sane felicissimum.
Factum enim, cum vix biennium demandatam sibi provinciam magno cum
fructu obiisset: ut Wilhelmus et Ludovicus Hassiae Landgravii, a Duce
Wirrembergico Ludovico, sibi ex Academia Tubingensi Theologum doctum
et industrium indulgeri peterent; et nominatim quidem eximium illum
Iacobum Heerbrandum; qui professori Marpurgensi pie defuncto,
succederet, et sacra in celebri illa Academia profiteretur. Ibi
negotio hoc a Theologis Tubingensibus probe deliberato; Hunnius dignus
visus: cui functio ista demandari posset. At ipse, qua erat modestia
et humilitate, in oblatam vocationem consentire haud voluit; quod
existimaret, tanto oneri se imparem; et sancte consirmaret, malle se
adhuc proficere, quam docere. Er nisi auctoritate praeceptorum fuisset
permotus; eam provinciam omnino neglexisset. Est autem silentio hic
minime pretereundum praeclarum illud elogium, quo Heerbrandus Hunnium,
Marpurgum abeunrem, prosequi et exornare voluit. Nam cum ille ob
causas sonticas vocationi oblatae parere non posset: verum Hunnium
aetate adhuc quidem iuvenem, sed doctrina et ingenio seniorem
substituisset: imitari se affirmabat exemplum Ioannis Reuchlini, quem
Erasinus Phoenicem \trilinguem vocitabat. Is enim cum a primo
fundatore Academiae Wittembergensis, Friderico sapiente, Electore
Saxoniae, ex Tubingensi Academia evocaretur; ut nominis sui claritare
scholam Wittembergensem tum adolescentem et obscuram, auctiorem
magis et illustriorem redderet: iustis vero de causis adventum
recusaret; Philippum Melanchthonem, veluti succedaneum emisit, cum
tali elogio; Hunc iuvenem se senem longe superaturum esse. Id quod
Heerbrandus ad se, et Hunnium tunc temporis derivare non dubitavit.
Ergo anno septuagesimo sexto, aetatis vicesimo sexto, Marpurgi
profess. Theologiae declaratus, egregia pietatis et eruditionis dona,
tum contionando tum profitendo, non modo professorib. collegis; sed
ipsi etiam Landgravio Ludovico ita approbavit: ut eum cum amplissima
commendatione ad ducem Wirtembergicum remitterer, ac peterer; ut in ea
Academia summo gradu doctrinae Theologicae, quem Doctoratum vocant,
ornaretur; in qua tantam eruditionis vim antea sibi comparasset.
Proinde cum disputando, sacra cursim legendo, professoribus omnibus,
et in accuratiore examine Theologis potissimum satisfecisset, Doctor
Theologus XVII. Calend. Augusti eodem anno una cum Polycarpo Leysero,
cui cum Hunnio per omnem vitam summa mtercessit amicitia et animorum
coniunctio, sollenniter est renuntiatus: cum paucis ante mensibus,
virginem Eleonoram Felderinam in matrimonium duxisset. Quas autem et
quam serias, quamque frequentes velitationes in Hassia tam Cassellis,
quam Marpurgi, iam cum clanculariis, iam cum apertis hostibus, quos
Sacramentarios Lutherani vocant, subire coactus fuerit; quae et quam
gravia certamina, ob sanctissimum religionis Christianae articulum, de
persona Christi eiusque ad dextram Deisedentis adorandae maiestate
sustinuerit: id Deo, rerum omnium inspectori aciudici notum est: neque
fugit id multos pios et cordatos homines.
Ac primo quidem professionis sexennio, praeter privatas illas, sed
admodum serias cum gente Sacramentaria institutas velitationes,
praeter ordinarias etiam lectionum et contionum operas; materias
insuper e mediis Theologiae penetralibus desumptas, easque bene multas,
disputationum publicatum loco proposuit; co fine, ut in huiusmodi
familiaribus [Gap desc: Greek word] , collatis utrinque sententiis,
veritas magis magisque erueretur: et Theologiae studiosi ex Spiritus
sancti panoplia idoneis instruerentur armis; quibus aliquando, si res
postulet, uti posient contra haereticos.
In publicum postea scriptis suis progressus sub annum octogesimum
quartum, Danaeum inprimis, Ursinum, Pezelium, Grabium, et alios
oppugnavit, editis libellis de persona Christi, eiusque ad dexteram
DEI sedentis divina maiestate: de altarium abrogatione. Postea et
Flacianorum cohorti bellum sacrum indixit, edito libello de substantia
peccati originis. Edidit sequentibus
annis et alia scripta [Gap desc: Greek word] ; tum
[Gap desc: Greek word] tum [Gap desc: Greek word] de quibus postea.
Cum itaque Hunnii ingenium et eruditio Germaniam longe lateque eslet
pervagata: mortuo Christiano I. Saxoniae electore, et electoratus
administrarione legitima ad Fridericum Wilhelmum Saxoniae ducem,
devoluta, ab eodem ad reformationem electoratus evocatus est,
annuenteque Hassiae Landgravio Ludovico, et indulgente duce Wirtem
bergico, Wittembergam venir anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo
secundo: atque mox professor Theologiae primarius, templi arcis
praepositus, nec non Consistorii ecclesiastici adsessor fuit
declaratus.
Instituebatur autem tum temporis, mandato Proelectoris, consensu etiam
Ecclesiae et provincialium, acris omnino exploratio religionis
subditorum, eorum cumprimis, quorum falsam atque haereticam esie
fidem, suspicio haudlevis erat. Hanc ad rem, cum emolumento Ecclesiae
perficiendam, idoneus etiam iudicatus fuit Hunnius: utpote de cuius
tum ammi gravitate, tum iudicii dexteritate, de zelo pietatis, de
scientia rerum Theologicarum eximia, de facultate
[Gap desc: Greek word] constaret. Anno mox subsequente nonagesimo tertio, indicta
fuere comitia Ratisbonae celebranda; ad quae Electoratus Saxonici
Administrator abiturus, Hunnium sibi tamquam fidum
[Gap desc: Greek word] adiunctum voluit. Ibi quid sit actum, etiam religionis causa,
nemini non est notum.
Eodem anno Fridericus IV. Lignicensium et Brigensium in Silesia Dux,
Hunnii potissimum opera ac studio usus, Ecclesiarum Lignicensium per
Silesiam reformationem suscepit atque perfecit; eiecto inde Leonhardo
Krentzhemio, Lignicensium tunc Superintendente: cui Calvinismi crimen
impingebatur.
Anno nonagesimo quarto a principe Sophia Christiani I. Electoris
Saxoniae, vidua vocatus, Polycarpus Lyserus, in locum Martini Miri,
Dresdam fuit. Vacavit ergo ex istius discessu Wittembergae munus
Superintendentis, et quidem annum integrum: cuius interim operae
Hunnto, ratione successionis in collegio Facultatis, incubuerunt:
donec tandem anno nonagesimo quinto vocante senatu Academico et
oppidano, camque vocationem ratam habente proelectore; accedente simul
elementi concessione Principis Friderici, Ducis Wirtembergici, Pastor
et Superintendens Ecclesiae Wittembergensis constitutus fuit.
Anno eodem in nervum demum erupit infelix incendium, quod praecedente
anno gliscebat adhuc, de universali praedestinatione, sive electione,
proprie sic dicta, ad salutem,
tam incredulorum, quam credentium inque fide per severantium: flammam
contentionis et incendii fodiente Samuele Hubero. Fortem itaque se et
fidum purioris doctrinae hyperaspisten, daversus inanes Huberi
[Gap desc: Greek word] eo tempore praestitit Hunnius, dum partim monendo,
partim seribendo, errantem Huber um in viam revocare studuit: quod
ipsa res loquitur, et monumenta hac de controversia bene mulra edita,
cumprimis vero ille tractatus Hunnii de providentia et
praedestinatione filiorum Dei, satis luculenter testatur Dissidioautem
illo Huberi remotione sopito, prodiit anno nonagesimo septimo
epistola: qua variorum errorum, de cena Domini, de baptismo, de
libero arbitrio, de persona Christi, de aeterna praedesiinatione, fuit
insirmulatus. Hanc igitur Hunnius eodem anno refutavit: ut et eos qui
in Anhaltinis ecclesiis altaria, imagines, organa musica, hostias, et
alias ceremonias abrogarant.
Anno sequenti duobus libris D. Pareo respondit: qui Calvini
patrocinium susceperat: opposuit quoque refutationem libro cuidam, sub
Marchionis Badensis Ernesti Friderici nomine evulgato, et tractatum de
indulgentiis iubilaeo Romani Pontificis adversus Bellarmini scriptum:
quo merces istas Papales orbi Christiano mirfice commendarat.
Excepit ventilationem istam colloquium inter Theologos Lutheranos et
Pontisicios Ratisbonae, conlilio illustrissimorum principum Philippi
Ludovici Comitis Palatini et Maximiliani Bavari, anno sexcentesimo
secundo institutum. In eo quid utrinque actum sit, et quomodo Hunnius
suas partes defenderit adversus Gretserum, Tannerum, alios, libri
super ea re publice editi satis superque testantur.
Tandem post labores et certamina varia cum visum esset Deo cum
evocare, aegrotare coepit, die decima quinta Martii, anno sexcentesimo
tertio, et principio quidem familiares calculi dolo res, atque
saeviores ipsum invaserunt: sed mox his successerunt cum supreme ad
guttur deorsum ruentes catarrhi: tum inferne sursum per stomachum
lenti viscidique humoris indesinentes eructationes, a quibus non solum
iam ante exasperata columella, sed et palatum et faucium regio
universa, veluti incrustata est: ut aditus iam medicamentis pariter et
alimentis prohiberetur, medicis nequiquam satagentibus. Supervenerunt
nauseabundae proritationes, non vomitu sed screatu eoque difficili
finientes, quas [Gap desc: Greek word] habet Hippocrates: cum non
obsouris signis convulsionis ventriculi, et mox eam ab exhausto
insecuturi, et inflammationem tandem attracturi, in interitum
singultus insanabilis et salutis desperatae, quod eventus comprobavit.
Paulo etiam post febris oborta vires, iam ante calculi
tormentis fractas, et multorum dierum inedia exhaustas, penitus
exolvit, et mortem adduxit.
Ceterum priusquam e vita discederet, finem vero vitae instare
persentisceret, die quarto Aprilis, tertia maturina, tres collegas
suos, et Archidiaconum ad se vocari curavit: inque eorum et medicorum
praesentia, articulata, licet submissiore voce, diserte testatus est,
se confessionis suae et doctrinae, ad tribunal Iesu Christi intrepide
rationem redditurum: inque confessionis huius suae fideique
consirmationem sacrosanctae eucharistiae viatico, hoc est, ipso
corpore et sanguine Christi servatoris sui instrui, pasci, potarique
voluit.
Qua sacra actione magna cum devotione inter preces et lacrimas rite
peracta, quieti sese nonnihil commissurus, initio quidem collegis,
deinde vero etiam coniugi et liberis, dexteram separatim singulis
porrexit, et sic extremum vale dixit. Et quamquam ob defluxiones rari
eius erant sermones: tamen ad scripturarum solatia ipsi recitata
semper capite annuit, manibus quoque elevatis, Deo se commendavit:
donec eodem die quarto Aprilis post octavam vespertinam, spiritum Deo
reddidir, cum vixisser annos quinquaginta tres.
Fuit hic unus de praecipuis Theologis, qui Lutherani salutari volunt;
doctus egregie, disputatot argurus, comis, et humanus: qui nulla ex re
maiorem percepit voluptatem, quam ex promotione aliorum commodorum: et
ex laboribus Academicis tum se fructum percipere existimabat: non si
Lysandri agrum egregie consitum hospitibus ostenderet: sed si
studiosos Theologiae, tamquam plantulas sua manu satas, in templis, in
scholis, in principum et rerum publ. cancellis, in curiis, oppidis et
pagis, fructus proserentes, monstrare et percensere posset. Diligentia
fuit tanta; ut non modo diem solidum, sed et post cenam, maguam
noctis partem, seriptionibus et meditationibus impenderit: cum summo
mane ad easdem rediret. Hinc ipse quidem nominis sibi famam; sed
corpori imbecillitatem peperit cam: quae tandem intempestivam attulit
mortem.
In gubernatione domestiea fuit, secundum Apostoli monitum, unius
uxoris maritus: liberos habuit subditos cum omni reverentia: domui
suae praefuit [Gap desc: Greek words] . Inde divinae benedictionis
vestigia, tum in re familiari, tum in co potissimum deprehendit: quod
iuxta promissionem Psalmi: vidit silios ac filias, sicut plantationes
olivarum, in circuitu mensae suae: nec necesse habuit experiri illud
Demosthenis: [Gap desc: Greek words] .
Scripta edidit plurima, quorum tituli in elenchis librorum laudantur.
Nobis haec sufficiunt, desumpta ex oratione parentali, a Leonharto
Huttero D. Th. dicta.