04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 700, image: s730

DANIEL TOSSANUS.

PAtrem habuit Daniel Tossanus Petrum Tossanum; ex epistolis Erasmi,
Calvini, et Bezae notum. Erasmus enim, cui inter alios carus ac
familiaris fuit, ipsum iuvenem, Basilca in Galliam proficiscentem,
hisce Guilielmo Budaeo, eruditorum totius Galliae lumini, [Note: * In epistola anno 1525. seripta: quae est lib. 20. epist. Erasm.]

commendat: Hic Petrus Tossanus iuvenis est honesto loco natus, indole
felici, et ingenio perquam liberali, summaeque spei. Ardet amore
Graecanicarum literarum. Basileae solus profiterur Glareanus: sed
egestas obstat; quo minus possit vel animo suo, vel huiusmodi
auditoribus satisfacere. Scio tibi iu venis ingenium oppido placitur
um: et, si novi tuam humanitatem, vel nullo rogante factur us es, quod
dignum est tanto literarum antistite. Eadem fere de se ipso seribit in
alia epistola ad Michaelem Budam episcopum Lingonensem.
Hic Tossanus ut minimum annis sex et triginta Pastor ecclesiae
supremusque antistes Mombelgarti fuit, tempore Ulrici Ducis
Wirtembergici, a Bucero, Thoma Blaurero et Simone Grynaeo, co missus
et ordinatus: olim quidem Canonicus Metensis, dum adolescens esset, et
patruum haberet primiceriune Meten sem, cui nomen Nicolao Tossano, qui
illum Coloniae, Lutetiae et Romae in studiis foverat. Postca vero
mortuo patruo, et hausto gustu purae religionis, ex consuetudine cum
Iacobo Fabro Stapulensi et Erasmo, quibus familiariter utebatur, in
aulam Margaritae Reginae Navarrenae, aviae Fr. Regis, quae et ipsa
Evangelicae veritati addicta erat, receptus, ei ab cleemosynis et
consiliis fuit: cui etiam sc ab eo commendari in epistola quadam ad
ipsum [Note: * Est ea lib. 20. epist.] scripta petit Erasmus: Illustrissmae,
inquit, Reginae quaeso ut me facias commendatum, cuius piam
prudentiam, et prudentem pietatem animo exosculor. Inde velut
[Gap desc: Greek word] Basileam ediit, donec Mombelgardum mittererur.


page 701, image: s731

Inprimis autem cum Simone Grynaeo, Theologo praeclaro et Philosopho
doctissimo, arctissima ei coniunctio fuit: qualem postca filio Danieli
Tossano cum eximio nostri aevi Theologo, D Iacobo Grynaeo, fuissc
accepimus: qui etiam se Petrum Tossanum iam seaem, ceu Polycarpum
quendam Mombelgarti, cum ecclesias illus provinciae supremi
Magistratus iussu invisetet, complexum fuisse alicubi testatur.
Vixit Petrus Tossanus annis septuaginta quatuor, (quam aetatem filius
non attigit) obiit anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo tertio,
postrid. non. Octob. cum magnum ex gemina duorum filiorum caede
maerorem concepisser: quorum alter Mombelgarti nefarie a vicino suo,
alter Lutetiae in funesta illa Iamena anni septuagesimi secundi cum
hospite suo D Tevarto, Procuratore et ecclcsiae parisiensis seniore,
plurimisque aliis fidelibus paulo ante obtruncatus fuerat. Pater Petri
Tossani, Danielis avus, Ioannes Tossanus honoratus vir, in vico S.
Laurentii, in finibus Lotharingiae prope Marvillam oppidum et Iametum.
Ei a proceritate corporis cognomen Magni fuit Coniugem habuit
nobilissimam feminam, filiam praefecti Marvillani, Domini de Cheury
et Souffiet. Sed bellis diuturnis regum Galliae et vicinorum Principum
tota illa regio, nec non et famisia ista attrita fuit: nisi quod
superest in vico illo S Laurentii honoratus et locuples vir, illius
loci praetor Laurentius, ex Petri Tossani sorore prognatus. Matrem
habuit Daniel Tossanus Ioannam Trinckottam, honesti civis
Mombelgartensis siliam: quae et ipsa obiit anno septuagesimo quinto
die tertio Augusti.
Natus ergo fuit Daniel Tossanus Mombelgarti, sub ditione
illustrissimorum Ducum Wittembergicorum, anno millesimo quingentesimo
quadragesimo primo, die decimo quinto Iulii, posteaque anno millesimo
quingentesimo quinquagesimo quinto, adolescens Basileam ad uberiorem
ingemi cultum et humaniores disciplinas perdiscendas missus fuit: qua
in urbe biennium vixit, annum unum apud Franciscanum Ieckelmannum,
urbis sena torem, altetum apud Isaacum Kellerum Medicinae Doct et
professorem. Eodem tempore in Academia illa primo honore Academico
decoratus fuit. Anno vero quinquagesimo septimo mense Octobri: quo
tempore colloquium Wormatiense habebatur, Tubingam, iussu patris
venit: ubi singulari humanitate et bencvolentia ab optimo Principe
Christophoro exceptus fuit; qui eum in gratiam patris, tot annis de
ecclesia Mombelgartensi benemeriti, ultra biennium in studiis aluit.
Quocirca sicut ille, dum vixit, insiguem hanc optimi et clementissimi
Principis erga se liberalitatem, aliasque virtutes heroicas grato
semper animo praedicavit: ita posteritas, quae fructum aliquem


page 702, image: s732

ex Tossani laboribus editisque lucubrationibus percipiet, non invita
outricium tam illustrem et benignum, ac plurimorum exulum, quos saevus
Antichristi furor sedibus suis ex egerat, patronum munisicum, pia et
grata memoria venerabitur.
Etsi vero Daniel Tossanus illustrissimae domui Wirtembergicae nulla
stipulatione, propter illud beneficium, erat obligatus: tamen
proculdubio operam suam illi libentius, quam aliis, gratitudinis iure,
addixisset: si per improba adversariorum odia licuisset, qui modis
omnibus, atque adeo putidis calumniis, benignum. Wirtembergicorum
Ducum et consiliatiorum animum ab ipso alienare moliti sunt, caecis
que abrepti affectibus, in nescio quod ubiquitatis, purioribus illis
tem poribus inauditae, barathrum sese praecipitarunt. Cum in Academia
Tubingensi ageret, Professores et Theologi erant viri docti et
moderati, pacis et concordiae amantes, qui Melanchthonem pro fido
doctore et caro praeceptore habebant, nec damnandi libidine adversus
omne genus piotum virorum grassabantur. Aberat tunc Iacobus Andreae:
Osiandri et Marbachii insolens dogma nondum cruperat. Quin imo
Brentius alius erat, ac postea fuit; ut patet ex eius commentariis in
Iohannem, et ex praefatione, quam illo rempore tractatui cuidam de
cena edito, praefixit, in qua haec seribit: Tollenda merito omisis
criminandi et maledicendi amarulentia, et iudioium Filio Dei Domino
nostro lesis Christo, ipsisque posteris nostris, qui certaminis non
auctores, sed spectatores, aequius, sepositis affectibus, iudicaturi
sunt, permittendum. Nostri adversarii etiamnum vivunt et quottidie
audaciores fiunt: noctes et dies hoc agunt et medit antur: ut exortum
Evangelii lumen exstinguant, antiquasque tenebras revocent. Interea
nos, qui initio unanimes per Dei gratiam Evangelium annuntiavimus,
conversis armis in mutua vulnera ruimus, gratumque hostibus
spectaculum exhibemus; qui plus praesidii atque fiduciae in
concertationibus nostris, quam inani causae suae fundamnto, totaque
arte et potentia sica collocant.
Haec Brentius: quorum si ipse postea et successores atque discipuli
memores fuissent; minus esset hodie turbarum et rixarum; minus
haberent Pontificii et Iusuitae, quod gauderent et triumpharent.
Praecipuum vero studium, cui se D. Tossanus Tubingensi in Academia
dedidit, humaniroum literarum et Philosophiae fuit: in quibus adeo
feliciter brevi tempore profecit; ut titulum inde Magisterii
reportarit. Biennium com moratus Tubingae, annum unum apud Ioannem
Isenmannum urbis Pastorem, alterum in collegio Principis, Mombelgardum
a patre revocatus fint: ubi spatio fere semestri Germamca et Gallica
lingua contionando se exercuit: donec Lutetiam Gallicae linguae
excolendae,


page 703, image: s733

et studiorum continuandorum gratia ablegaretur: quod faci um anno
millesimo, quingentesimo, unde sexagesimo, mense Iunio. Sequenti anno
mense Maio, Lutetia Aureliam venit: ubi primum linguam Hebraeam, per
quam aditus futuro Theologo et ecclesiastae ad veram et certam
divinorum oraculorum cognitionem patefit, publice profitendo docuit.
Mox ab ecclesia Diaconi munus ipsi impositum: nec multo post, anno
videlicet millesimo quingentesimo sexagesimo secundo, mense Februatio,
sacro ministerio in eadem ecclesia, summa omnium voluntate et
gratulatione, inauguratus fuit. Annum aetatis tunc agebat vigesimum
primum: quae tam cita ad tantum munus maturitas, nescio an magis
praestans ipsius ingenium cum indefesso studio coniunctum, an d
ligentem patris et praeceptorum institutionem commendet. Utque a
parentibus, infans, Deo et coclesiae dicatus, a puero et velut cum
lacte materno pietatis et doctrinae semina imbiberat: ita antequam
nascererur, a Deo ut esset [Gap desc: Greek words] ordintus, mature
ad gravissimam fanctissimamque gregis sui pascendi functionem in
amoenissima et celeberrima urbe adhibitus fuit. Erat enim tunc
ecclesia Aurelianensis omnium totius Galliae florentissima et
amplissima; in qua septem milia capitum numerata fuerunt: cui una
prae erant viri doctissimi et integerrimi, Antonius Chanorrietus
Merangaeus, Robertus Maconius Foncanus, Hugo Suraeus, Nicolaus
Follionus Vallensis.
Etsi vero patriae et principi suo, ut dictum est, quam exteris
inservite maluisset: duae tamen potissimum rationes ipsum ad ecclesiae
Aurelianensis ministerium capessendum impulerunt: quarum una fuit
summa necessitas, qua ecclesiae in Gallia publicum religionis
exercitium adeptae, premebantur: summa, inquam, sidorum operariorum
penuria, et summa primariorum quorundam ac pio quodam zelo ferventium
vitorum obtestatio. Quo factum, ut ad ministerium illud non tam
communibus ecclesiae sufffragiis chgeretur; quam publica omnium
acclamatione et uchementi desiderio raperetur. Altera suscepti illius
ministerii causa fuit, quod ex diligenti uttiusque partis seriptorum
collatione, verum et genuinum verborum Christi sensum, veramque de
sacramentis doctrinam edoctus, et de ea in conscientia sua convictus,
ad coetum eorum, qui eam sequerentur et profiterentur, se aggregare
maluit; quam ad eos, qui hominum commenta diumae veritati
anteponerent: praesertim cum animos adversariorum exacerbari, odia
gliscere, et portentosum ubiquitatis dogma serpere paulatim et vires
acquirere cerneret: unde facile coniecturam


page 704, image: s734

facere potuit: ut maxime in patriam rediret, sibi orthodoxam doctrinam
amplexo, apud eos, qui eam toto pectore aversabantur, locum non fore.
Id quod postea etiam est expertus, ut dicemus.
Porro in numerum ecclesiae Aurelianensis ministrorum cooptatus, animum
tandem ad honestum matrimonium adiecit, nuptiasque Aureliae cum
lectissima virgine Maria Coveta Parisiensi celebravit, anno sexagesimo
quinto, die decimonono Martii. Nata illa fuerat patre honoratissimo,
et doctissimo viro Philiberto Coveto, curiae Parisiensis celebri
advocato et reginae matris Catharinae Mediceae, ante turbas et bella
civilia, consiliatio: matre autem Maria Gohorry: quae cum vidua esset,
et veritatem evangelicam reiectis superstitionibus Pontificiis
agnovisset, Lutetia Aureliam cum filiabus, propter liberius religionis
exexcitium, concesserat.
In eius laude praecipue ponendum arbitramur, non modo quod atenera
aetate rei familiatis administrandae, omnium que partium, quae sexum
illum decent, adeo gnata et perita fuerit; ut mater curas suas omnes
et negotia domestica in eam reiceret: sed et inprimis, quod ardenti
sacrarum literarum amore incensa, et magis de cultu Dei et animae suae
salute, quam de ulla alia re sollicita, cum domi assiduae verbi divini
lectioni et meditationi, precibus que ac cantionibus sacris vacaret,
tum publice in templo contiones singulari cum affectu et attentione
audiret, quibus tant opere delectabatur; ut calamo maximam carum
partem exciperet. Quibus exercitiis hoc conxecuta est: ut praecipuas
et elegantiores totius sacrae scripturae sententias, et universum pene
psalterium, Gallicis rhythmis, a Clemente Maroto, et Theodoro Beza
concinnatum, memoria comprehenderit. Illa autem exercitia, quibus
animus ab omni rerum humanarum vanitate abstractus, in Deo eiusque
cultu sese oblectat, et quasi caelestem vitam degit, temporibus illis
periculosissimis, quibus unum quem que ad martyrium mortemque pro
veritatis confessione obeundam, paratum esse oportebat, maxime
necessaria erant.
Nihil addemus hic de ceteris virtutibus, quae ex pietate velut e
fonte emanant, de humilitate animi, facilitate morum, pudicitia,
affabilitare, de charitare in proximum, liberalitate in egenos,
aliisque praeclaris doribus, quibus plurimum orriata fuit, atque
omnium, etiam exterorum et hostium favorem sibi conciliavit.
Verum ut paucis labores et pericula, quae Tossanus in ministerio suo
in Gallia sustinuit, recenseamus: initium faciemus a primo eius
ministerii anno, qui ut diximus, sexagesimus secundus fuit a millesimo
quingentesimo. Eo anno primum civile


page 705, image: s735

belltem inter Reformatos et Pontisicios in Gallia exortum. Aurelia
autem, in qua frequens erat ecclesia, et magnus Reformatotum numetus,
principi Condaeo ultro portas aperuit, eumque magno cum applausu
excepit. Hmcfaclum, ut illa velut sedes et arx belli esset, omnesque
viri primarii religionem reformatat amplexi eo confluerent. Quae res
auxit Pontrficiorum odium in illam urbem et ecclesiam: adeo ut tandem
post atrocissimum prae lium, quod eodem anno, mense Octobsi, ad
oppidum Druydum commissum est, in quo Condaus ab hostibus,
Connestablius a Reformatis captus fuit; omnem vim et impetum in illam
converterent. Dux namque ipsorum Guisius; anno millesimo
quingentesimo sexagesimo tertio, mense Februario, urbem obsidione
cinxit; quam fortiter defendebat Andelotius, Amiralii frater, licet
adversa valetudine conflictaretur. Toto obsidionis tempore Tossanus in
urbe mansit, neque stationem, in qua a summo imperatore, Deo
collocatus erat, periculi magnitudine victus deseruit. Quantis interea
curis agitatus, qua sollicitudine pro sua et ecclesiae salute affectus
fucrit, quos labores hortando, monendo, et consolando cum cives tum
milites exantlaverit, cum tantus tamque ferox exercitus urbi
immineret, facile est curvis existimare. Iamque actum de urbe erat,
quae humanis praesidiis non diutius defendi posle videbatur, nisi
inopinata Guisii ducis nece, quem spe capiendae urbis turgidum et
miserandam piorum caedem spirantem, dextra divina Poltreti cuiusdam,
qui se pro patriae incolumitate devoverat, audacia usa, ante ipsa
moenia stravit et leto dedit, miraculose liberata atque ex ipsis
hostium faucibus erepta fuisset. Atque ita primum civile bellum pace,
quae anno sexagesimo tertio, die decimo tertio Martii eam ad urbem
inita est, terminatum fuit.
Sed pax illa nectuta satis, nec diuturna fuit: cum edictum a Rege
promulgatum turpiter a Pontificiis violaretur, nulloque vindice ab
illis in fideles scelerate et proditorie saeviretur. Ac licet proceres
ecclesiarum satis longo tempore nefandas suorum caedes, contra pacis
articulos, patienter tulissent, omniaque iudicio et querelis ad Regem
et ipsius Senatum delatis, quam vi et armis experiri mallent: tamen
cum clandestina inter Regem et Ducem Albanum consilia agitata
intelligerent, et sex Helvetiorum milia nullo hoste, nulla que satis
probabili causa, in intimam Galliam duci animadverterent; non amplius
cunctandum rati, quod haec omnia manifeste in suam suorumque perniciem
tenderent, arma ad sui defensionem denuo expetiverunt, militemque
conseripserunt. Sie alterum civile bellum exarsit, anno millesimo
quingentesimo, sexagesimo septimo mense Iulio.


page 706, image: s736

Ante illud bellum, nempe anno sexagesimo sexto, cum mediocris in
Gallia pax esset, tessanus venia ab ecclesia impetrata parentum et
amicorum suorum invisendorum gratia prosectus erat. Sed paulo post
reversus, ecclesiae suae in altera illa tempestate, quae priore longe
gravior fuit, ut bonus et fidelis pastot adfuit. Maximo tunc in
discrimine versabatur ecclesia Aurelianensis: quippe pontificii, qui
magno numero in urbe erant, superioris belli memoria irritati, et
praefecti regii, qui in urbe cum aliquot praesidiariis militibus,
auctoritate freti, in omnium fidelium, quot quot in urbe erant, necem
conspirarant. Iamque totus ille grex, qui puritatem evangelii
piofitebatur, macationi destinatus, et luporum avidissimorum rabiei
expositus, omnib. pene momentis fatalem horam exspectabat: cum ecce
Novaeus, insignis Reformatorum strategus, exiguis cum copiis in urbem
invehitur; et Pontificios partim expellit, artim exarmat. Quo facinore
ecclesiam praesenti periculo liberavit; et urbem secundo in Condaei
Principis et Reformatorum potestatem redegit. Cum autem magni
exercitus ab utraque parte collecti essent, et pugna memorabilis ad S.
Dionysium commissa, in qua Connestablius aliique primarii duces tam
Pontificii, quam evangelici letaliter vulnerati fuerunt, multis ultro
citroque datis et acceptis damnis, pax aliqua intercessit: quae
convenit ad Carnutum oppidum, quod magnis viribus oppugnabat Condaeus,
cui Casimirus princeps Palatinus cum aliquot turmis equitum auxilio
venerat. Coiit illa pax anno millesimo quingentesimo sexagesimo octavo
mense Martio. Eadem tamen ilico a Pontificiis perfide rupta, non
temedium malis; sed incrementum attulit.
Magna tunc pontificiorum militum praesidia in urbem Aureliam
introducta fuerunt, quod illa iuxta pacis atticulos, regi ab
Evangelicis esset restituta. Illi milites, praecipue vero qui ex
civibus pontificiis sponte nomen militiae dederant, implacabile odium
in Reformatos gerentes, superbe et insolenter omnia agere; et palam
minari; se propediem Reformatos omnes, praecipue vero ministros, ferro
trucidaturos. Augebat Tossano metum et sollicitudinem, non modo
praesentissimum periculum; sed et uxor et gemina proles,. quam tunc
habebat: ignarus cum ad contionem prodiret, vivusne domum esset
reversurus. Nam quotiescumque fidelium coetus conveniebat, partim
lapidibus partim bombardarum ictibus ab adversariis petebatur: quorum
furor aliquando eo usque processit; ut horreum, quo Reformati vice
templi utebantur, igni in iecto concremarent. Quottidie autem nunc hos,
nunc illos ex ecclesiae membris interemptos, audiebatur: et Tossanus in
illo hostium furore bis terve aedes mutare coactus est. Sed et propius
ipsum attigit periculum.


page 707, image: s737

Nam die quodam, qui Barnabae sacer, milites ipsum comprehensum urbe
eicere volebant, ut cum postea pro libitu tractarent, et latronum
more vita spoliarent: nisi uxor, etiam gravida, omni contentione
elaborasset; ut manibus illorum eriperetnr, atque a praefcctoregio
potestatem in urbe ruanendi impetrasset. Verum mense Septembti; cum
tertium civile bellum in Gallia ercitatum esset; Pontificii, qui
Aureliam firmo praesidio tenebant, laxatis insaniae frenis, loca
omnia, quibus reformati ad cultum divinum utebautur, flam mis consum
serunt; et ultra octoginta fideles, qui in iis erant, nefarie
sustulerunt. Nihilominus ministri omnes, singulati Dei providentia,
salvi ex illo furore evaserunt.
Verum Tossanus, cum noctu, fidelium quorundam ope, una cum collegis
urbe esset emissus, in silva qua dam in insidias inci dit; et captus
in arcem non procul ab urbe perductus est. Uxor, quae in urbe
remanserat, accepto hoc nuntio, consternata, nihil intentatum
reliquit: quoad maritus cum sociis, gravi pretio redemptus in tuto
collocaretur. Argimontem itaque venit, quod oppidum est mediocre,
itmere diei Aurelia distans, cui regia et splendida arx in colliculo
ad iacer, sedes co tempore illustrissimae Ronatae, Ludovici XII regis
Galliarum filiae, et Ferrariae ducis viduae; quae insigni studio erga
reformatam religionem affecta, multis sidelibus durante petsecutione
tutum in sua arce et oppido persugium praebuit. Uxor habitu ancillae,
ne agnosceretur, maritum secuta intercipitur; et praefecto
Aurelianensi traditur: qui tamen propriae coniugis et filiarum, quae
muliebri commiseratione proipsa intercesserant, precibus expugnatus,
eam cum honore relaxavit, et institutum irer persequi iussit. Sic
tandem Argimontem ad matirum per media hostium agmina, et ubique
excubantes sicarios incolumis pervenit. Quo in loco filiam enixa est,
quam domina illa vidua Ferrariensis e fonte baptisinatis susceptam,
suo nomine insignire voluit.
Sub illud tempus, mense nimirum Martio anni sexagesimi noni, tristis
nuntius de morte Condaei allatus est, qui ad fluvium Charentem in
Sanctonum oris, fortissime dimicans, amisso equo et desertus a suis,
captus erat: sed mox contra fidem datam scelerate a tergo globo
tormentario ictus occubuit. Non latuit Regem sideles quosdam, qui fuga
salutem quaesiverant, Argimonte delitescere; et clam a vidua illa
Ferrariensi, amita sua magna foveri. Idcirco omnes ad caedem
deposcens, amitae suae severe mandavit, ut profugos omnes oppido
eiceret: quod ni faceret, se militem ad cos investigandos et
trucidandos esse missurum.
Huic mandato cum omnino parere necesse esset, Tossanus cum uxore et
tribus liberis Sancerram, quod erat pro ximum asylum, petivit. Ibant
una, ex codem oppido egressae, ducentae aut trecentae thedae,


page 708, image: s738

infantibus vagientibus onustae: et quamvis multae hostium catervae per
vias dispositae huic praedae inhiarent: ita ut vix ulla elabendi spes
superesset, cum etiam fluvius Ligeris esset traiciendus: tamen
divinitus accidit, ut nobiles aliquot ex Retormatis, expediti in equis
et probe armati, palantem hunc pucrulorum et muliercularum gregem
obvium haberent, eumque Sancerram usque comitati, repulsis aliquoties
hostibus, qui eos adoriebantur, immunem ab omni in iuria praestarent.
Annum plus minus commoratus Sancerrae Tossanus, dum interea Gallia
tota bello arderet, tandem pace inter utramque partem constituta,
Mombelgartum ad parentes; ut corum conspectu nonnihil se recrearet,
profectus est: eoque uxorem cum uno et altero ex liberis evocavit. Et
quia pax illa multis incerta atque instabilis videbatur, neque
ecclesia Aurelianensis tam cito se posset recolligere; annum integrum
in patria haesit, ibi que patrem annis gravem, contionando sublevavit.
Quo pietatis officio dum magno et urbani magistratus et consiliariorum
principis consensu defungitur, Theologi quidam Stutgardiani,
[Gap desc: Greek word] aut quasi non satis malorum in Gallia passus
fuisset, litem ipsi moverunt, et ad amplissimos praefectos et ad
senatores Sturgardianos detulerunt quod nescio quam haeresin, velut
ter contagionem in Gallicis ecclesiis hausisset et in patriam
deportasset: Calvinismum nempe et Zvvingliani mum, cuius aperte ipsum
insimulabant. Hoc igitur volebant; ut Stutgardiam veniret, et ex
consuetudine et colloquiis ipsorum errores depoveret, et cum in vita
tum in doctrina eorum exemplum ad amussim sequeretur: quod si faceret,
tum demum ipsi copiam publici ministerii in patria futuram. Ad quas
criminationes, scripto Apologetico ad senatum Stutgardinum misso,
graviter et modeste respondit, in quo inter alia haec scribit: Ego, si
meis emolumentis omnia metirer neque ea vellem praeponderari
honestate, vel si nulla fide ecclesiss data, nullave lege obstrictus
essem, gestirem Stutgardiam advolare, cum ut vereribus amicis et
praeceptoribus propius fruerer, tum ut illustrissimos Principes tantae
spei et tam clementes aspicere, et coram colere liceret: atque etiam
fortasse, ut in his locis, ab armorum strepitu remotis, tuto reliquum
vitae tempus transigerem. Sed et ecclesiae Aurelianae fidem dedi, me
brevi ad ipsam rever surum, ut si illam nascentem et florentem iwvi,
ei in hoc squalore et tam gravi casia non desim. Amicis praeterea
quibusdam multum debeo, qui magna pecunia nec absque nominibus vitam
meam e funestis militum manibus redemerunt. His nisi me ad
praeseriptum tempus sistam, quomodo vel perfidiae vel praevaricationis
notam effugiam? Verum est et illud non minus grave, quod me abisto
itinere Stutgardiano deterret. Nam, ut ingenue loquar, cam in Gallicis
scclesiis fidem, pietatem, religionem cognovi: ita semper ab istis


page 709, image: s739

controvarsiis, digladiaetionibus et amarulentis seriptis abstinuerunt,
imo aliud per hoc decennium, atramentum non profuderunt, quam
sanguinem suum, quo Evangelii doctrinam obsignarunt; ut valde mirer,
cur Domini Theologi Stutgardiant ipsis ita sint infensi; ut vel hoc
nomine, quod ibi per aliquot annos Evangelium docui, gravissime
suspectum me habeant: aut cur schismaticos et impios errores illis et
mihi impingant, cum in emnibus praecipuis fidei et religonis
capitibus, cum tot clar issimis Germaniae et aliarum nationum
ecclesiis, Propheticam et Apostolicam doctrinam ampleotamur, quae in
confessione Auguflana et alibi ab eius auctore explicata est: solumque
hoc a Dominis Thologis deprecatus sim; ut veniam darent, si
subtiliores quasdam quaestiones, quae nec ex Augustana confessione,
nec ex eiusdem Apologia deprompta sunt, in ecclesias nostras nondum in
veheremus, donec de re tota sancto aliquo oecumenico concilio, vel
alia bona retione constitui possit. Sic tunc illis, qua potuit,
satisfecit.
Anno millesimo quingentesimo septuagesimo primo ecclesia Aurclianensis
pacis beneficio post tam crudelem persecutionem nonnihil respirans,
atque indies numero animisque crescens, Tossanum Mombelgarto
revocavit. Non tamen in ipsa urbe ministerium exercere licebat, sed in
arce quadam secundo ab urbe lapide, cuius dominus erat nobilissimus et
pietatis zelo ardentissimus vit Hieronymus Groslotius Eo diebus
Dominicis ingens ex urbe multitudo ad audiendas contiones conflucbat:
quam vis id non absque periculo fieret; quoniam Pontificii convitiis
et maledictis redeuntes excipiebant; et quibus poterant modis
lacessebant, non obscure iactantes, se domum illam, omnesque quos in
ca reperturi essent, ferro et igni deleturos. Nihilominus fideles
pericula omnia constantia superabant: et Tossanus, qui apud nobilem
illum virum diversabatur, strenue in officio pergebat, licet tunc
temporis incommoda valetudine uteretur. Sed non diu haec halcyonia
durarunt.
Nam anno septuagesimo secunde mense Augusto ferales fuerunt nuptiae
regis Navarraei cum Margaretha Caroli IX. regis Gal liarum sorore: in
quibus, ut notum, heros ille Caspar Colignius Galliae Architbalaslus,
et plutimi nobiles, et primarii viri, consihatii, Doctores, advocati,
professores, ut de promiscua plebe nihil dicam, omnibus naturae,
humanitatis, hospitii, honestatis, fideique legibus perfractis, foede
caesi et iugulati fuerunt. Qua plus quam Scythica barbarie aeternum
dedecus nomini regio, cuius verbum, quid dico verbum? imo iusiurandum
non minus, quam fides ipsa sacrum esse debuit, inustum fuit: et
Pontificii Pseudocatholici clarum satis documentum statuerunt, se ab
co, qui mendax et homicida est ab initio, eiusque


page 710, image: s740

vicario visibili et manifesto, Pontifice Romano regi ac duci; nec
1eformatis, nisi scelere, perfidia et periurio superiores esse posse.
Eadem calamitas Hieronymum Groslotium Aurelianensis ecclesiae
patronum, qui una cum aliis nobilibus edicto et promissis Regis plus
nimio fidens, tetris illis et infaustis nuptiis intererat, oppressit.
Cuius immanitatis fama Aureliam perlata, Pontificii laetitia exsultare,
opinicium canere, et fertum in omnes Evangelicos, qui in urbe, et
vicinia erant, acuere. Tossanus ea tempestate on atce illa prope
Aureliam, de qua diximus, cum familia commorabatur: cumque etiam ad
Dominam arcis, Hier. Groslotii uxorem esset allatum de laniena
Lutetiae patrata, Chancaeus quidem nobilis pontificius, qui tum forte
novi aliquid percontaturus eo diverterat, metuens, ne quod aliud malum
subesset, et Reformati ipsi, qui maximo numero Lutetiae erant, neque
tam facile opprimi posse videbantur, im petum in Pontificios
fecissent, coeptum iter omisit, et assumpta secum Domina illa una cum
Tossano, uxore et liberis domum suam, quae non procul Argimonte
aberat, regreslus est. Sic Tossanus pontificii hominis opera et
humanitate conservatus, sanguinarias tunc Pontificiorum manus
admirabili Dei providentia effugit. Nam Aurelianenses sequenti die
arcem illam, ex qua Tossanus cum suis pridie sub vesperam egressus
erat, infestis animis petiverunt; portas perfregetunt; obvia quaeque
diripuerunt; ancillas aliquot, quae ibi remanserant, trucidarunt:
mirum in modum indignati, se eos, quos maxime quaerebant, non
invenire. In illa direptione tota supellex et bibliotheca Tossani
petiit.
Cum autem domus illa, in quam evaserat, non satis tuta videretur, quod
in silva esset, et dominum haberet pontificium; in aliam quandam sibi
notam, quae non longe aberat, transmigravit: in qua per dies aliquot
fubstitit: donec iterum ab illustrissima et piissima Domina
Ferrariensi, de qua supra, in Argimontanam arcem cum uxote gravida
fuit receptus. Ibi in turricula quadam mensem unum et alterum
delituit, in qua clanculum ab optima illa Domina cibo et potu submisso
alebatur: dum interea Pontificia rabie per totam Galliam debacchante,
sanguis fidelium large ubique effunderetur. Illis temporibus Paulus
silius in illa arce et turricula est natus, anno septuagesimo secundo,
die vicesimo septimo Septembris.
Ubi vero Pontificius furor nonnihil desaeviit: Tossanus et uxor cum
liberis diversis itineribus ex Gallia, in qua omnia erant conclamata,
in Germaniam, velut in portum tutum et tranquillum, non sine magnis
difficultatibus appulit.
Nec multo post Haidelbergam a serenissimo Electzore Friderico. tertio
pio, vocatus, cum familia venit, et Electori a sacris contionibus esse
coepit. Tanta fuit illius optimi et numquam satis


page 711, image: s741

laudati principis erga assl. ctum Tossanum benignitas et clementia:
tanra clarissimorum vitorum, quibus cum aula tum Aca demia bundabat,
humanitas: ut pene omnem praeteritorum temporum et aerumnarum ei
memoriam discusserit.
Et sane Palatina domus cum ceterarum virtutum laudibus inclita, tum
beneficentiae et mansuetudinis, qua ad Dei immortalis naturam homines
proxime accedunt, nomine commendatissima semper fuit.
Toto illo tempore, quo Tossanus aulici contionatoris munere functus
est, et nutricio tam benigno frui potuit, fidem suam, diligentiam,
candorem et alia id genus, quae in fido pastore requiruntur, ita
Electori illi pio proba vit: ur eum carum et intimum haberer, ac
nonnumquam gravioribus religionis negotiis et deliberationibus
adhiberet. Quocirca etiam ipsum anno septuagesimo quinto Ambergam, una
cum amplissimis legatis spectarae que fidei consiliariis, ad
ecclesiarum quandam visita tionem instituendam, et dissidia de
religione componenda misit: qua in legatione sancte integreque est
versatus.
Verum mundi ingratitudo et protervia tanto Principe, quo meliorem et
religiosorem vix aliquot retro saecula noverunt, digua non fuit: qui
prae propere ecclesiae et Tossano aliisque multis fidelibus subtractus
anno septuagesimo sexto, die vicesima sexta Octobris de vita decessit,
quadriennio post quam Tossanus in Palatinatum venisset. Ab eius obitu
tota rerum facies in ecclesiis et scholis fuit immutata. Quippe ilico
quidam e vicinis locis irruerunt: qui favore mitissimi Principis
Ludovioi filii abusi, vineam Domini misere vastarunt. Horum opera et
importunis clamoribus cum alii ministri, Doctores et professores ab
officio remoti: tum Tossanus, cui aliquanto ante contionibus Ca
techeticis, quas diebus Dominicis a meridie in remplo S. Spiritus
habere solebat, interdictum erat, dimissus fuit.
At Princeps Casimirus, cui melius quam fratri, Ubiquitariorum
imposturae cognitae erant, quique patris sui confessionem, quam
testamento suo inseruerat, tutandam susceperat, tabulis et ornamentis
praecipuis ex illa Academiae Haidelbergensis ruina Neostadii
collectis, eo quoque Tossanum vocavit, eumque ecclesiarum ditionis
suae gubernaculis praefecit. Itaque ablato Friderico III. pio
Electore, Deus ecclesiis suis Ioannem Casimirum, paternae pietatis
aemulum, patronum et nutricium reddidit: qui non minori favore
Tossanum, quam Elector pater complexus fuit, eoque fidelissimo
monitore et consultore usus est. Praeter ordinariam vero ministerii
functionem generalemque inspectionem, quae Tossano commissa, illustris
scholae Neostadianae a Principe Casimiro erectae, instaurationem et
amplificationem multum


page 712, image: s742

iuvit in qua et ipse post obitum magni Theologi Zachariae Ursini
aliquandiu docuit, et sacrum codicem interpretatus est. Ecclesiam
praeterea S. Lambertanam e peregrinis exulibus collectam, dum
ordinario Pastore careret, curavit, et sacris contionibus Gallica
lingua aliquandiu erudivit. Adde, quod mandatu Principis Theologis
praestantissimis Zanchio, Ursino et Iunio adiunctus, operam suam ad
gravissima soripta, quae illo tempore prodierunt, elaboranda
communicavit. Nec tacendum videtur, quod Neostadii consilia
ecclesiastica consistorii rexit: et anno septuagesimo octavo, mense
Aprili auspiciis principis Casioniri synodo Neostadianae magna cum
laude praefuit: in qua praecipue actum fuit de ecclesiarum
conformitate in doctrina et tiribus, de iuvandis et promovendis
exulibus Palatinatus. Tantum autem Princeps Casimirus ipsius consiliis
tribuit: ut eum crebro ad se accersierit, nec quicquam fere ardui quod
ad ecclesiarum emolumentum spectaret, ipso inconsulto aggressus
suerit. Quid? quod externi principes et legati amplissimi, cum forte
Neostadium ad Principem Casimirum venissent, nominis ipsius
celebritate moti, eum videre et compellare voluer umt: quib. pietatis,
officii, doctrinae, et facundiae suavitatib ita satisfecit; ut postea
non raro literas ad ipsum, amoris et benevolentiae testes, darent.
Sub illud tempus quo Tossanus Neostadii versabatur, bellum Coloniense
incidit; in quo Principis Cusimiri erga Gebhardum Archiepiscopum et
Electorem fides, erga patriam et religionem amor fingularis eluxit.
Cum vero tota Romani Antichristi vis in utrumque insurgeret, nec
socii promissa auxilia praestarent, maximis difficultaribus
conflictari Gebhardiu et Casimirus, in tam honesta et pia causa non
parum a Tossano animati, et divini verbi solatio confirmati fuerunt.
Interea dum Casimirus bello illi ad Coloniam im plicatus hosti
negotium facessit, et fortiter adversis obluctatur: frater Ludovicus
Elector e vita excessisse nuntiatur. Quapropter Casimirus singulari
Dei providentia et bellicis illis tumultibus et periculis ad nepotis
ex fratre tunc pupilli tutelam et Electoralis Palatinatus
administrationem vocatus fuit. Cum Haidolbergam venisser, e vestigio
Tossanum Neostadio advocavit: ut ipsius ope et consilio ecclesiarum
reformationem institueret: dici non potest, quam tetro atque inimico
vultu advenientem exceperint adversarii; quanto in ipsum odio fuerint
incensi, quam petulanter nonnulli ex discipulis eorum adversus illum
se gesserint. Ille tamen haec omnia patienter ferre; adversariorum
immodestiam et furibundas actiones mirari; et recti verique sibi
conscius alacriter officium facere: memor procul dubio illius Senecae:
Vir bonus, quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiamsi
perieulosum erit: ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla
spe invitabitur.


page 713, image: s743

Adversrii autem initio etiam post adventum Principis Casimiri, omnia
civitatis templa occupabant, qui, velut furiis agitati, maled. ctis in
nostros et doctrinam nostram ita invehebantur; ut suis eriam
intolerabiles viderentur. Cum autem cives quidam ministri et
consiliarii Principis, non exiguo numero a Principe Casimiro templum
petivissent; in quo purior doctrina ex puro Dei verbo hausta, sicut
olim tempore Hriderici III. factum erat, traderctur: petirioni
aequissimae annuendum ratus Casimirus, de templo ad D. Petrum aut ad
Franciscanos illis comcedendo cogitavit. Verum Tossanus Principem ad
primarium urbis templum, quod est Spiritus S. illis concedendum
permovit: quoniam intelligebat; ut id sierer, multum et ad Principis
existimationem, et religionis sincerioris propagationem intereie.
Et quia adversarii in omnibus suis contionibus magno clamore
deblaterabant, doctrinam nostram Nestorianismo, et nescio quibus aliis
antiquis haeresibus, affinem esse: idque se ad oculum ex Bezae et
Danaei scriptis demonstrareposse: Casimirus seprem praecipuos ex
illis, partim ministros, partim Doctores Theologiae, unaque quatuor ex
ministris orthodoxis, et inter hos Tossanum, coram se et consiliariis
suis in Cancellaria com parere iussit: illos, ut quas haereses quaeque
doctrinarum portenta nostri traderent, ostenderent; hos, ut doctrivam
orthodoxam a calumniis vindicarent. Sed adversariis placidam et
familiarem cum nostris collationem, qualis a Principe petebatur,
detrectantibus, interim vero in suggestu, symposiis, et alibi passim
horribilium convitiorum plaustra in nostros quottidie evomentibus, et
mandatum Principis de pace et concordia intere utramque partem
servanda, omnique modestia in contionibus adhibenda tumide
respuentibus, factum est; ut, cum pace frui nollent, et in officio
manere, sua culpa et importunitate principem ad missionem ipsis dandam
compulerint. Priusquam vero dimitterentur, Tossanus iussu principis
aliquoties cum illis congressus, doctrinae veritatem fortiter
asseruit, et inanes eorum contra mandatum Principis exceptiones
refuravit: Osiandro et aliis institutam reformationem forinsecus
allatranribus, os obstruxit: denique totius illius reformationis, qua
etiamnum Dei beneficio gaudet Palatinarus [Gap desc: Greek word]
fuit. Neque id dissimularunt adversarii, qui in eum potissimum,
tamquam omnium, quae ipsis praeter voluntatem evenerant, auctorem
primarium sua tela torserunt, eumque si potuissent, libenter ad Getas
aut ad Indos relegassent.
Eodem tempore publica in Academia Haidelbergensi disputatio de
praecipuis capitibus controversis mandatu Principis instituta fitit;
ut ex argumentorum contentione et conflictione ???as [(reading uncertain: print blurred)] magis ac magis
illucesceret, nec queri possent adversarii,


page 714, image: s744

se, ut olim nostri, indicta causa fuisse condemnatos et eiectos. Etsi
vero pleraque argumenta ab adversa parte allata, frivola, inepta et
puerilia erant, adeo ut vix ullum mererentur respomsum: tamen
disputatio in undecimam diem continuata, et modeste, leniter et solide
a Ioanne Iacolo Grynaeo disputationis illius praeside ad obiecta
responsum fuit. Disputationi illi bis ipse interfuit princeps, primo
videlicet et postremo actui; cui Tossanus a latete asiedit, et quae
dicebantur, interpretatus est. Exitus disputationis hic fuit;
principem velle et mandare, ut, quoniam tota illa disputatione
Ecclesiarum nostrarum doctrinanultius haeresews convinci, nullius
erroris coargui potuisset: advexsa pars in posterumab omnibus
invectivis, contumeliis et maledictus sibi temperaret: et paci atque
concordiae studeret: iuventus autem studiosa argumenta utrius que
partis diligenter, et sine affectu ponderaret, veritatem indagaret,
nec iudicia sua de nostra doctrina praecipitaret. Verum nihil moderati
a plerisque adversariorum impetrari potuit; donec velut oestro
Ubiquitario perciti in varias oras dilapsi sunt.
Hinc aliae Tossanum curae, de successoribus in Ecclesia, in Academia,
in collegio Sapientiae et Poedagogio adsciscendis, de ephoris
illustrissimo principi Friderico praeficiendis, de ministris per totum
Palatinatum in loca vacua submittendis, de alumnis principis
examinandis et ab errore revocandis, fatigarunt. Quibus omnibus et ex
officii ratione, quia senatus Ecclesiatici membrum erat, et speciali
principis mandato eximia fide et studio intentus fuit.
Anno octogesimo sexto, I. Iacobo Grynaeo, Theologiae profesiore
primario, Basileam a suis revocato, Tossanus, licet invitus et
reluctans, in ipsius locum suffectus fuit. Utque Academiae legibus
satisfaceret, eodem anno mense Decembri, Doctoris Theologi
[Gap desc: Greek word] suscepit, promorore Francisco Iunio, Decano
Georgio Sohnio: cum iam decem ipsos menses publice docuisset Sic illi
duplicati labores fuere, licet iam ante curarum et laborum satis
sustineret: quos, ut principis voluntati et temporum necessitati
obsecundaret, animo indefesso pertulit.
Non diu erat, quod Academicum munus cum Ecclesiastico coniunxisset,
cum ad cum maerorem, quem ex publicis malis, atque adeo ex infausto
illo et periculosissimo tumultu inter cives et studiosos Haidelbergae
ex citato capiebat, domesticus isque gravissimus, luctus accessit.
Nam anno ostogesimo septimo, die vicesimo ostavo Martii, hora undecima
ante meridiem, coniumx ipsius fidelissima et carissima obiit, eodem
mense, quo ante annos viginti duos truptias cum illa celebraverat: cum
paulo ante, die nimirum decimo nono Martii (qui dies fuerat nuptiarum)
singulari cum gaudio, et gratiis Deo actis aerumnarum et periculorum,


page 715, image: s745

quae abeo tempore una passi essent, et admirandae Dei tutelae,
liberationis et benedictionis, quam contra experti essent, recordati
fuissent.
Haec die vicesimo secundo Martii gravi lassitudine pressa in febrim
continuam inciderat: cum autem dolores accrescerent, et extremum vitae
tempus adesse animadeverteret, vicesimo septimo post vesperam liberis
valedixit, eosque officii admonuit, ac se totam ad mortem componere
coepit. Tota deinde nocte pias sententias protulit ex psalmo trigesimo
octavo, quadragesimoprimo, aliis; interque alia dixit: cum tot
martyres tantos saepe cruciatus pro verit atis confessione
pertulerint, cur nos mortem natur alem non aequo animo feramus? Paulo
namque ante morbum historiam martyrum et theatrum mundi, Launaeo
auctore, avide legerat, et multus ipsi de morce sermo fuerat: imo cum
adhuc in Galliis esset, ad martyrium, si Dei voluntas esset, patienter
subeundum, pio et constanti animo, se praeparaverat. Eius tumulum hoc
epicedio ornarunt:
Sivirtus dirae posset fera spicula mortis
Effugere, et maestas funer is exsequias:
Musica si dulcis, morum si mira venustas,
Et pietas castae iuncta pudicitiae:
Non hoc iam, mater, tumulo contecta iaceres,
Coniuge deserto pignoribusque tuis.
Sed qui in te vitae morumque exemplar habebant,
Exemplar sanctae nunc quoque mortis habent.
Luctum hunc acerbissimum, nonnihil minuerunt subsecutae filiatum natu
maiorum nuptiae, quas honestisfimis doctissirnisque viris elocavit:
nec non coniugium novum, quod ipso anno ostogesimo ostavo, die nono
Novembris cum honesta matrona, vidua pii viri D. Pintaeide Capella,
qui olim illustrissimo Principi Condaeo a sacris contionibus fuerat,
contraxit. Sed ut sunt in his terris gaudii et tristitiae
vicissitudines, non leverursus animo ipsius vulnus ex fortissimi
Principis et benignissimi Domini sui, Ducis Casimiri, immatura morte
inflictum est: cum praesertim non nulto ante maguanimus heros, re et
nomine Christianus, Saxoniae dux et Imperii Septemvir, magno
Ecclesiarum detrimento rebus humanis esset exemptus.
Principe ergo Casimiro, qui vitam Deo, Patriae et Ecclesiae
impenderat, in caelestem requiem gloriamque translato, Princeps
Elector Fridericus IV. annis completis, legitime ad Septemviratus
fastigium evectus, nihil prius habuit: quam ut ecclesiarum et
scholarum curam sibi relictam non minori studio ac liberalitate, quam
olim avus, pater et patruus, sustineret.


page 716, image: s746

Anno nonagesimo quarto exeunte, vigilia Thomae Apostoli. Tossanus
communibus omnium suffragiis Rector Academiae Haidelbergensis in annum
sequentem designatus est. Ac licet iam ante multis gravibusque
laboribus obrutus esset: utiure merito ab eo onere seposset excusare:
tamen ne solus privilegio aliquo gaudere et labores Academicos
defugere velle videretur, Academici senatus iudicio et voluntati
acquievit. In illo autem magistratu nihil praetermisit, quod ad
Academiae commodum et ornamentum et studiosorum em olumemptum pertinere
existimaret. Quippe in ipso initio serenissimo Electori in augusto
comsilio presentibus quatuor Decanis, libellum supplicem de
gravaminibus Academiae, praemissa oratione pathetica obtulit Legum
praeterea et disciplinae diligentem habuit rationem: disputatisnum et
declamationum exercitia revocavir: bibliothecam, aedisicia, reditus,
stipendia, et aliae, quae ad Academiam pertinent, vehementer sibi
commendata habuit: et defectus, qui forte irrepserant, sustulit. Anno
revoluto, magistratu illo iuxta leges se abdicavit, commemoratis
divinis illius anni beneficiis, praecipue conservatione omnium
professorum et aversione motuum, qui propter vigilem a studioso
quodam, mense Augusto, interfectum impendere videbantur. Gratiis etiam
Senatui actis de honore sibi praestito, et consiliis quibus eum
iuvissent, excusa vit se, quod plura, ut voluisset, non praestisset.
Sic dignitatem iollam et insignia successori resinavit: quo facto
singuli senatores pro fide et diligentia prolixeipsi gratias egerunt.
Secuta est anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo sexto, et
sequenti, gravis pestilentiae lues, quae Haidelbergensem Academiam
dissipavit: et aulam cum universo principis consilio fugavit, duosque
eximios viros, D. Kimedoncium, Theologiae, et D. Opsopaeum Medicinae
professores, fuftulit. Talis quoque, ante annos quatuordecim, anno
videlicet ostogesimo secundo, grassata fuerat. Tossanus autem
Haidelbergae restitit; et non solum Ecclesiam suam divinissimis
contionibus, sed etiam reliquias auditorum in Academia paenitentialium
psalmorum explicatione solatus est. Atque illi et familiae tunc
temporis divina manus pepercit, ut saeculum, quod ad finem properabat,
exigeret. Cum autem aetatem ingravescere et vires corporis debilitari
animadverteret, accedente interdum spasmo et vertigine, cui obnoxius
erat, non semel de quietiori vira et deponenda professione cogitavit.
Atque illud ipsum iam ante semel tentaverat: sed principe et Academia
retinente, in utriusque gratiam munus tunc illud obire perrexit. Verum
anno millesimo sexcentesimo primo iam vergente, cum paulo ante silias
et generos tres Ambergae invisisset, et nuptiis Pauli filii Theologi
D. Francothalii, decimo Novembris celebratis adfuisiet, iisque
singulari cum hilaritate benedixisset,


page 717, image: s747

quasi fati sui praescius, finem professioni imponere plane
constituerat. Quam ob causam et a summo Electoris consilio, et a
Senatu Academico, gravibus adductis rationibus, vacationem
flagitaverat. Oratio, qua ad Senatum Academicum postrid. Thomae in cum
finem usus est, hoc, ni fallor, exordio constabat:
Quod dudum mefacere iubeb ant gravissimae multae rationes, et multa
etiam [Gap desc: Greek word] , quae hoc potissimum anno, quo
sexagesimum aetatis annum complevi, mihievenere: id in hanc diem
reicere volui qua et novi Magistratus Academici ineuntur, et novus
init annus, quem inclitae huic Academiae faustissimum ex animo precor
Anni sunt plus minus triginiaosto meae militiae Ecclesiasticae, quam
in celebri Galliae civitate et Academia Aurelianae ingressus sum: anni
fere triginta mei ministerii in hoc Palatinatu Elestorali: anni vero
septendecim, quibus ex illustrissimorum nostrorum Principum et Senatus
huius amplissimi voluntate professionis Theologicae munus sustineo;
quam bene aut feliciter, aliorum esto iudicium: sidem quidem et
diligentiam in docendo et aliis, quae mihi impositafuerunt, ac summum
[Gap desc: Greek word] studium desiderari in me numquam sum passus.
Sed magnam meam tenuitatem, et quam parum ab illa eruditione quae ad
talem funstionem requiritur instrustus essem, agnoscens, non semel
cupivi et optavi alteri hanc lampada tradere, si bona vestra et
Principum cum venia id sieripotuisset. Nunc res ipsa loquitur quam sim
ad talem provinciam inposterum ineptus. Deficit me iam visus, ut vix
ullos amplius austores in folio evolverepessim, et quae manu scriptae
sunt, satis aegre. Invadit me subinde iam spasmus, iam vertigo; us
nonnumquam sine ope famuli ex domo prorepere non possim. In
Senatuplerumque me obruit somnus: iacent interim omnia meaprivata:
iacent et scripta nennulla, quae a me nonnumquam expetuntur, quaeque
relegere aut recognoscere hactenus non licuit, dum me totum
professioni et rebus Academicis erado. Imprudens est dux militiae, qui
non canitreceptui, donec ipsum et exercitum tenebrae opprimant;
imprudens nautae, qui navem non exonerat, donec naufragium faciat
Levitae, postquam viginti quinque annis tabernaculo inservierant,
liberi fiebant. Iureconsulti sonticos excusant, de se sistendo
publicis iudicus. Quapropter illud mihi de vestrapietate et humanitate
spondeo: ut non solum resignationem huius functionis benevole
admittatis: verum potius miremini, me ad hane usque diem hunc locum
occupasse, qui alii viro debebatur.
Reliqua orationis capita haec summatim erant primum aegebat Senatui
amplissimo gratias pro omnibus beneficiis, quibus ab omnibus et
singulis toto illo tempore, quo ipsum collegam habuissent, affectus
esset: promisitque, se, quam diu sibi Dominus vitam concederet,
benevolentiae, humanitatis, amoris, honorieque sibi exhibits


page 718, image: s748

memorem futurum. Tum addidit, se eam doctrinam publice in templis
interpretando et in Academia profitendo docuisse, quam sciret esse
veritatem caelestem, in cuius confessione, quocumque tempore Domino
placeret, vitam claudere paratus esset: omnesque collegas graviter
obtestatus, ut, si qua pro rerum humanarum instabilitate mutatio
impenderet, aut brevisecutura esset constantiam praestarent, nec ab
agnita veritate vel spe lautior is fortunae, velmaioris dignitatis
cupiditate, vel impatientia et odio eorum, a quibus premi et contemni
viderentur, resilirent. Tandem senatores omnes obnixe rogavit, ut
huius suae confessionis atque constantiae in vera et incorrupta
doctrina si quid forte humanirepente sibi accideret, contra
obtrectatores testes esse vellent.
Senatus A cademicus vehementer hac oratione perculsus, omnibus modis
ipsum ab hac sententia dimovere conatus est, amice rogans; ne hoc
perturbato rerum staru Academiam, quae auctoritate et comsilio ipsius
vunc maxime indigeret, deserere; sed potius quod vitae superesset,
Ecclesiae et scholae impertiri vellet: gravamina, quae in medium
attulisset, quaeque agnosceret senatus, levari facile posse: liberum
illi fore ad senatum accedere et disputare, cum vellet: locum ctiam
viciniorem et commodiorem repertum iri, in quo, quoties per
valetudinem liceret, docerer. Haec ranta Academici senatus
benevolentia et humanitas ipsum plane in stuporem dedit: quamquam
stabat sententia; ne quid legibus derogaretur, levamina illa
detrectare, et deinceps totum se scriptioni arque operum suorum
recognitioni dare. Sed Deus ipse, cui iam inserviendo satisfecerat,
non modo hanc resignationem ipsi raram fecit, sed et ampliorem quietem
largitus est, ipso in caelestem Academiam et beatum angelorum, et
filiorum dei contubernium allecto.
Refert Cicero in suo Laelio, Scipionem perpaucis ante mortem diebus,
quasi prae sagiret, de immortalitate animorum disseruisse. Tossanum
vero novimus perpaucis ante mortem diebus, non quali praesagiret, sed
ut qui certo praesciret, sibi brevi moriendum, de morte pie et
eleganter commentatum: quae quidem commentatio [Note: * Titulus illi est: Vade mecum.]
Germanica et Gallica lingua exstat, et in multorum est
manibus. Illud quoque memoria et admiratione dignum viderur, non solum
quod die Dominica codem temporis momento, cum sub horam tertiam a
meridie Ecclesia publico signo ad contionem vocaretur, ipse, qui diu
Ecclesiae in his terris fidelissime praefuerat, ad caelestem sanctorum
angelorum et electorum contionem evocatus fuit: sed etiam, quod cum in
contionibus ordinariis librum Iobi piis praeceptis et consolationibus
suavissimum explicaret, et crebro se et pios auditores Iobo societate
coniungerer, explicationem


page 719, image: s749

ad ipsum extremum caput trigesimum primum perduxit: ubi ad eum modum,
quo in orationibus et disceptationibus forensibus haec clausula
adhiberi solet; dixi, vel dicta est causa, hec verba habentur: Hic
finita sunt verba Iobi: sic ut eodem loco et Iobus sermonem, et socius
atque interpres expositionem finiret.
Etsi autem statim in ipso emortualis anni initio Tossanum invaletudine
quadam et catarrho epidemio correptum observabatur: nemo tamen ipsum
morti adeo vicinum suspicatus est: cum quarta et quinta Ianuarii in
publico auditorio docuisset: et sexta, quae dies sollennium precum
erat, contionem in templo habuisset. Quae etiam causa suit: cur nuntio
de ipsius morbo serius ad filium D. Paulum Francothalium perlato,
morienti adesse non potuerit. Plurimi tamen omnium ordinum viri et
amici aegrotanti et morienti adfuerunt: qui, cum eum solari vellent,
ipsi ab eo consolationem acceperunt. Nam et ipse sermones pios,
sanctos, et certam in Deo siduciam arguentes inferebat, et ad quodvis
scripturae dictum, quod ab aliis proponebatur, brevem et convenientem
paraphrasin subiciebat. Consolabatur sane consolantes adspectus ille
fortis et invicti athletae, et ad omnes Sathanae impetus
[Gap desc: Greek words] . Fuit autem sententiis iis, quae sequuntur, paulo
ante mortem cum primis delectatus et crebro usus: ex posteriori ad
Corinthios quintc: [Gap desc: Greek words] : et illo Christi ad
Smyrnensem angelum sive Episcopum, Apocalypseos secundo:
[Gap desc: Greek words] : similiterque illo Pauli posteriori ad Timotheum
quarto: [Gap desc: Greek words] , et illo ad Hebr. capite decimo
tertio: [Gap desc: Greek words] . Item ex psalmo septuagesimo primo
Deus, docuisti me apueritia mea, et huc usque annuntiavi mirabilia
tua, itaque etiam usque ad senectutem et canitiem, Deus, ne deseras
me. Non abicias me tempore senestutis: cum deficiet virtus mea ne
deseras me. Et ex psalmo trigesimo primo: Redemisti me Iehova. Deus
verax; in manu tua sunt temporae mea: Iehova, ne pudefiam: nam
invocavite. Quam multa bonitas, quam seposuisti timentibus te, et quam
exhibuisti confidentibus in te coram filiis hominum? Ex psalmo
octogesimo sexto: Serva vitam meam: nam tuus beneficiarius sum: Serva
servum tuum, tu Deus mi, sperantem in te. Ex psalmo centesimo decimo
nono: Sit, quaeso, clementia tua ad consolandum me, secundum sermonem
tuum ad servum tuum. Voniant mihi miserationes tuae ut vivam: quia
dostrina tua oblestatio mea. Ut maxime prae squalore et maerore
fierem ut uter torrefastus fumo, edistorum tuorum non obliviscar. Ex
psalmo cemptcsimo trigesimo, Si iniquitates observes,


page 720, image: s750

Dontine Deus, quis subsistet? Sed apud te est propitiatie, ut
timearis. Anima mea intenta est ad Dominum prae custodibus matutinis.
Item ex Cypriano de mortalitat. Mori timet, qui ad Christum, qui
inpatriam venire recusat qui non nititur merito mortis Christi. Et ex
eod. Amplestamur diem, qui assignat singulos domicilio suo, et laqueis
saecularib. exutos restituit paradiso. Et: Auro telicet et margaritis
gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es, ex eodem. Tum
ex Hieronymo: Qui quottidie recordatur se moriturum, contemnit
praesentia, et ad sutura festinat. Rursus ex eodem: Nos ad patriam
festinantes, mortiseros Sirenum cantus surda aure transiredebemus.
Habebat et aliquando in ore illud Ovidii XV. Metam.
Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
Corpora vertuntur, nec quod fuimus vesumusve
Cras erimus.
Verum ut tandem finem huic narrationi imponamus, concludemus pia illa
et sancta declaratione, quam propria manu testamento suo praescripsit,
quamuque ut ommbus innotesceret, dignissimam iudicamus. Ea talis est:
Primum hac mea propria manutester, me in ea fide et doctrina, quam
Evangelicae Reformatae Ecclesiaeprofitentur, et quam Aureliae in
Gallia et alibi ab anno sexagesimo secundo usque ad finem anni
septuagesimi secundi publice in contionibus et privatim docui, et
postea Haidelbergae et Neostadii ab initio anni septuagesimi tertii
usque ad hunc diem tum in Ecclesia tum in scholaprofessus sum, et pro
talento mihi concredito explicavi, et vivere et mori velle, agnoscens
esse doctrinam Spiritus S. et conformem orthodoxo consensui
Ecclesiarum vere reformatarum, ut maxime alii commodius, alii fortasse
non ita commode se explicent, et in ipsit ritibus et adiaphoris
aliquid sit discriminis. Testor etiam, me toto pectore abhorrere a
schismaticis et a criticis atque arrogantibus ingeniis eorum, qui suas
cogitationes publico consensui Ecclesiarum antepenunt, aut minus
candide piorum fratrum et bene meritorum virorum dicta interpretantur,
nihiltam metuens, quam ne domestica dissidia corrumpant nobis et pacem
et veritatem, qua fruimur, et nihil tam deplorans, quam quod inter
nosros non per omnia is candor et ea communicatio consiliorum
reperitur, quae merito esse debebat.
Obtestor etiam vos liberos et generos carissimos, ne illius veritatis
Evangelicae unquam vos pudeat, vel propter scandala, quae domi in ipsa
Ecclesia conspiciuntur, velpropter persecutiones, quae for
isexcitantur. Potest enim laborare, sed non vinci veritas. Et non
senel expertus sum, Dominum Deum mirabiliter adesse iis, qui coram
ipso ambulant, et in sua vocatione sedulo et integre versantur, ilicet ad
tempus odiis aut simultatibus aut calismniis agitentur.


page 721, image: s751

Precor autem vobis liberis, et gener is meis, nec non eorum poster is
omnem a Patre caelesti, qui incredibili favore me semper est
prosequutus, et organon aliquod suae gloriae in Gallia et Germania
esse voluit, benedictionem, persever antiam in fide et incolumitatem,
paratus quottidie adnutam nostri Imperatoris Iesu Christi ex hac
statione, tamquam ex militia laboriosa, migrare in caelestem patriam,
et esse cum Christo. Det mihi Deus ille Pater misericordiarum claudere
diem meum in pace et constanti invocatione nominis ipsius, praesidio
paracleti Spir itus S. Amen.
Commen do etiam ardentibus votis clementissimopatri caelesti et eius
benignissimae tutelae Illustrissimum nostrum Elect. Fridericum IV.
Dominum nostrum clementissimum, de Ecclesia quottidie bene merentem:
item illustrifsimam et piissimam eius coniugem, illustrissimamque
prolem. Servet Deus hanc tam illustremfamiliam ab omni malo, et ab
omnibus corruptelis et insidiis Diaboli.
Versatur mihi etiam ob oculos semper, et in meis votis ac soliloquiis
commendatissima est haec Ecclesia Haidelbergensis, nec non inch ta
schola: quibus vellem me operam meliorem navare potuisse in
honoratissimis functionibus, quibus Deus me infirmum organum dignatus
est.
Pro conclusione Dominum Deum, coram cuius tribunali sumus sistendi,
testor, me in meo ministerio Ecclesiastico et Academico pro meo exiguo
talento, ea, qua potui fide. sine ulla personarum acceptione versatum,
nec ex odio aut affectu privato aliquid egisse, sed vitia, hypocrisin,
ambitionem, ingratitudinem erga Deum, luxum cum in magnis tum in
parvis; ex Dei verbo reprehendisse: quod viderem, praestare ir asci et
increpare ministros, quam iram Dei omnipotentis nobis accersi: ut eam
hoc tempore nostris cervicibus multis modis incumbere videmus. Dominum
Deum interim ad extremum usquespiritum sum precatur us, ut sua
flagella a Palatinatu avertat, serenissimae aulae et amplissimis
consiliariis, inclitae scholae, reveremdo ministerio et toti Ecclesiae
bene licat: orans, ut si quem offenderim aut alicubi minus recte me
gesserim, mihi condonet, et id infirmitali humanae imputet.
Pietandem exspitavit, anno sexcentesimo secundo, die decima Ianuarii,
quae tum Dominica, intra secundam et tertiam pomeridianam: anno
aetatis suae sexagesimo primo. Elatus est funere honotifico die decimo
tertio Ianuarii, humatusque ad D. Petri in sacello Academiae, cum
epitaphio eiusmodi:
DANIELI TOSSANO PETRI FILIO MOMBELGARDENSI, S. THEOLOGIAE DOCTORI, ET
FIDELI CHRISTI SERVO, VERITATISQUE COELESTIS


page 722, image: s752

EXPLCATORI ET PROFESSORI INDUSTRIO, ACRIQUE EIUSDEM PR OPUGNATORI, TUM
AURELIAE IN GALLIIS, TUM IN PALATINATU GERMANIAE AD RHENUM, PARTIM
NEOSTADII, PARTIM HAIDELBERGAE PER ANNOS FERME QUADRAGINTA: VIRO
PIETATE, STUDIO ORTHODOXAE RELIGIONIS, ELOQUENTIA, IUDICII
DEXTERITATE, VITAE INTEGRITATE, HUMANITATE, BENIGNITATE ERGA OMNES,
INPRIMIS ERGA FIDEI CONSORTES PRAECELLENTI, PIE ET SANCTE IN VERA DEI
INVOCATIONE, ET CHRISTIANA FIDEI CONFESSIONE, POST FRUCTUOSE
EXANTLATOS HONESTISSIMAE FUNCTIONIS LABORES, MORTUO IIII. IDUS
IANUARII, ANNO GHRISTI M. DC. II. CUM VIXISSET ANNOS SEXAGINTA, MENSES
QUINQUE DIES XXVI. FILII ET GENERI SUPERSTITES HOC MONUMENTUM PONENDUM
CURAVERUNT.
Epigramma epitaphium.
Hic athleta iacet, non qualis in Elide quondam
Notus, vel Nemea notus in Arcadica:
Sed qualem genuit nobis celeberrima Tarsus,
Eloquio clarum, servitioque DEI.
Qui simul in terris pulchros absolvit agonas,
Pro vera expertus proelia multa fide:
Victor ovans caeli penetravit ad intima regna;
Tempore capturus serta reposta suo.
ALIUD.
[Gap desc: Greek section]


page 723, image: s753

Tossanus iacet hic: tumulum Facundia propter
Accubat, in tumulo se occuluit Pietas.
Fulserunt in hoc doctore virtures non vulgares. Praeter studium enim
pietatis, quod in eo eximium fuit, morum conspecta singularis
sanctitas: egregia vitae integritas: mira iudicii dexteritas: ingenium
praeltans: memoria, qualis multis non comtigit: sermonis facundia
tanta, ut in contionando pares paucos habuerir. Quicquid animo et
mente conceperat, expedite sine ulla haesitatione proforre potuit:
atque ita quidem, ut pulcherrimo ordine periodorum series
connecteretur. Comitas eius non solum Germanis, sed et exteris nota.
Non ad eum accessit ullus; cuiuscumque gentis, conditionis, ordinis,
aetatis esset: quem non omni genere numanitatis, quod verbis et vultu
exprimi posset, exceperit. Familiam etsi numerosam aluit, tamen nemo
in eo liberalitatem desideravit: imo ultro operam, consilium,
facultates suas quam plurimis impertivit. Honores numquam affectavit:
et tituium Doctoris ne am biisset quidem, nisi ut hoc faceret, et
Academiae legrbus, et consentiente consiliariorum iudicio propemodum
coactus fuisiet. De constantia eius, in veritatis caelestis
cognitione, res ipsa loquitur. Coniunctionem ecclesiarum per rotam
Europam studiosissime fovit; amicitiam colendo cum precipuis
ecclesiarum doctoribas, in Germania, Gallia, Britannia, Polonia,
Boemia, Belgio, et alibi.
Scripta eius diversis temporibus diversa prodierunt: postea in tomos
distributa. Posthuma etiam a filio D Paulo quaedam edita; sed plura
adservantur. Ethaec de Tossano, ex narratione de vita et obitu ipsius
a D. Paulo S. Theol. D. conscripta: et ex oratione funebri a D. Simone
Stenio habita.