DEdit Ioannem Conradum Ulmerum Scaphusia Helvetiotum, anno Christi
millesimo, quingentesimo, decimo nono, die Martii ultimo. Parentes ei
fuerunt Ioan. Ulricus ab Ulm, vir senatorii ordinis, et Margarita
Thannerina Buttenhartensis, honestae familiae matrona.
Incidit pueritia eius in reformationem ecclesiarum Helveticarum: quam
Scaphusiae quidem Sebastianus Wagnerus, cognomento Hofmeisterus orsus
est, contionibus in superstitiones et idololatricos Pontificiorum
cultus publice habitis. Audivit puer admodum hunc ipsum Ulmerus,
coactum paulo post Scaphusia cedere: unde Basileam, deinde Zophingam
venit: ubi ad finem usque vitae evangelium docuit.
Prima literarum fundamenta iecit Ulmerus in schola patria, sub
magistro Feero, iudi tum moderatore: et senus quidem, quam oportebat,
ad scholam fuit missus: propterca quod parentes domi opera eius
uterentur, tum in aliis, tum in vineis colendis. E patria ad exteros
ablegatus primum Basileam appulit: ubi hospitio et gratuito convictu
aliquamtisper usus est Simonis Grynaeii, cui operam suam addixerat in
liberis informamdis, ac domesticis negotiis expediendis. Audivit
ibidem Erasmum Roterodamum, ipsum Grynaeum tum publice tum privatim:
Oecolampadium item, Myconium, et Amerbachium: quibus omnibus gratus
fuit carusque.
Basilca Argentoratum sese contulit, anno trigesimo octavo supra
millesimum quingentesimum, stipendio Senatus Scaphusiani impetrato,
triginta in singulos annos florenorum. Ea in Academia auditor fuit
Buceri, Calvini, Capitonis, Hedionis, Zellii in Theologicis: Ioannis
Sturmii, Peari Dasypodii, Herini, Bedrotti, Sapidi, et aliorum, in
humanioribus disciplinis, idque ad annum usque quadragesimum primum.
Hoc enim anno secundo Rheno descendens Francofurtum venit: atque inde
Erphordiam, tandem que Wittembergam. Hic convictu usus est Caspari
Bruschii poetae, contubernio Timothei Schureri; institurione denique
Theologorum ac Philosophorum summorum, Lutheri, Melanchthonis,
Pomerani, Crucigeri, Iusti Ionae, Iacobi Milichii, Humelii. Amicos
expertus est populares multos, inter quos facile primus Hieronymus
Schurfius iureconsultus Sangallensis: de quo Melanchthon dicere
solitus: per hunc ius et civile et canonicum, licet in univer sum
amitteretur, reparari posse.
Cum autem suppellectilem doctrinae mediocrem acquisisset Ulmerus; et
privatas lectiones habuit, aliorum etudiendorum causa, et testimonio
Academiae publico diguus est iudicatus. Magistet enim Philosophiae
renuntiatus est anno quadragesimo secundo, competitoribus inter alios
Ioanne Stigelio Gothano, I. Honrico Meiero, Bernensi, Ioanne Cratone
Vratislaviensi, viris postca celeberrimis.
E Philosophorum spatiis ad Theologos, quibus et antea semper operam
fidcliter dederat, concessic; pauloque post sacro ministerio initiatus
fuit hac occasione. Philippus comes Rienecensis reformationcm in
ecclesiis sui territorii aggressurus, a Wittembergenfibus Theologis
petivit idoneum aliquem; cui id laboris committeretur. Idoneus itaque
visus est Luthero et Melanchthoni hic Ulmerus, aetate quidem iuvenis,
sed pietate, virtute, et doctrina insignis. Hunc ergo cum literis
commendatitiis ad comitem ablegant, exeunte anno quadragesimo tertio.
Reformationem exorsurus contionem primam habuit ipsis Epiphaniis anni
quadragesimi quarti; nec longe post ritus, et alia superstitiosa
Papatus insignia, paulatim sunt sublata, animis hominum primum recte
in doctrina informatis. Duas singulis septimanis, praeter preccs
matutinas, aliis frequentari solitas, habuit contiones, ut et diebus
Dominicis sollennes. Ad sacram synaxin, nisi examinatum in Catechetica
doctrina, admisit neminem: laborum et periculorum, ut in mutationibus
usu venire solet, subterfugit nihil: suaque constantia ac pietatis
zelo ex inimicis multos sibi reddidit amicissimos.
Secutum est paucis annis post bellum illud funestum Germaniae, et
tempestas Interimistica: quae multos graviter perculit: ut id praeter
alios Magdeburgenses experti. Ibi cum non in nullo et comes Philippus
et hic Ulmerus pastor eius, versarentur diserimine: fortiter tamen
uterque perstitit: ille in religione orthodoxa, et civibus suis
defendendis; hic in verbo Dei publice docendo, comite suo et aliis
auditoribus animandis. et feliciter respondit eventus. Nam etsi comes
erat in numero proscriptorum, ut qui copiolas etiam suas contra
Imperatorem
ausus educere: et multi imperii ordines illi seripto nolentes volentes
assentirentur; multi Theologi loco moverentur: animum tamen ille non
abiecit; adeo, ut et receptum profugis atque asylum praebuerit. Ex
eorum numero fuit Erbardus Snepfius Theologus: quem Ulmerus in
Franconiam a matthaeo Carolostadio deductum, domi suae ipsos tres
menses clam habuit aluitque: donec per istum comitem Rienecensem
Saxonicis principibus fuit commendatus.
Perseveravit iste comes constanter in confessione veritatis
Evangelicae ad vitae usque exitum: qui ei contigit anno Christi
millesimo, quingentesimo, undesexagesimo, mense Septembri.
Cumque ipse familiae illius postremus, sine herede masculo
decessisset: et maxima comitatus pars Archiepiscopo Moguntino cederet:
videbatur summa rerum meruenda mutatio. Verum res felicius cecidit,
quam sperarant, Moguntino liberum religionis exercitium permittente;
et mandante: ut verbum Dei pure, sincere, et vere ministri docerent
(verba fuerunt Ar- chicpiscopi) omissis non necessariis
contentionibus. Id sifacerent; usuros illos suo patrocinio non minus,
ac sub comite demortuo usi essent Et haec [Note: * Ubi Ulmerus docuit.]
Lohrae quidem.
Postea anno sexagesimo sexto senatus Scaphusiani decreto in patriam
vocatus est, ad verbi obeundum ministerium. Etsi autem loco tunc erat
satis commodo, in ecclesia florenti, apud amicos et fautores haud
malae fidei; stipendio frueretur honesto: tamen vicit amor patriae, et
vocationcm acceptavit Eodem ergo anno in viam se dat cum uxote
gravida, et quinis liberis, non sine auditorum suorum maerore: ac
Scaphusium appulit mense Maio; ubi ecclesiae per magistratum ad D.
Ioannis praefectus, Decanatus etiam munus gessit.
Ab eo tempore annis fere triginta novum etiam Instrumentum ferme totum
percurrit. Aetate ingravescente et Pentateuchum aggressus. Geneseos
librum magna cum auditorum voluptate explicando ad finem perduxit.
Catechesin praeterca diligenter ursit: et ut quaestiones Catecheticae
in monasterii templo publice recitarentur a schol asticis, ordmavit:
de consensu etiam symmystarum decretum fecit: ut singulis Dominicis
diebus contione meridiana catechesis deceretur.
Cum ita officii sui satagens progrederetur: et singulis septimanis ter
ad populum peroraret: calendis Augusti anni nonagesimi sexti
paralyticum quiddam, in ipsa contione, ei accidit: quod et linguam et
voccm impedivit. Senatus itaquc considerans et vires sidelis ministri
exhaustas, et curriculum iam ad metam decurrens, rude cum donavit,
integro relicto salario: quo quadriennium deinceps, hoc est ad exitum
usque vitae, est usus. Paulatim enim deficientibus viribus, praesagiit
ipsi animus, ac
praevidit, prope suam adesse emigrationem: ad eam que piis votis
mature se praeparavit. Tandem anno sexcentesimo supra millesimum,
rediit illa paralysis: omnem que linguae et vocis usum er intercepit:
adeo; ut creta si quid vellet, notare necesse haberet. Cibi ergo nihil
admisit, nec admittere potuit: cum que uxor aut liberi ingerere ipsi
aliquid conarentur: vix guttulam potuit deglutite, et tussi
vehementissima fuit concussus. Inde in tabulam seripsit: vos me tandem
suffocabitis: quando vera fames sitisque advenerit; tum comcdam atque
bibam: verum ipse procul dubio cibum potumque caelestem intellexit.
Confessionis autem suae ac consolationis causa, selectissima
scripturae dicta filium in scheda iussit describere et descripta ad
parietem affigere: quae adventantibus ipse monstrabat, et capitis
nutu, hanc suam esse confessionem, haec sua solatia, indicabat. Dicta
fuerunt petita ex 2. Corinth 5. v. 6. Philipp.1. v. 21. 23. Act. 7.
vers. s 9. Philip. 3. vers. 20. Hebr. 13. vers. 14. 2 Timoth. 4. v 7.
8. Psalm 7 1. v. 5. In horum meditationc placide obdormivit die
septimo Augusti, dimidia septima matutina: cum vixixxet annos
octoginta unum, menses quaturo, dies septem. Sequenti die hora
duodecima, Christiano ritu, fuit sepultus, maxima non solum civium,
sed et ministrorum e pagis frequentia.
Fuit et hic suo loco bene de ecclesia meritus Theologus; in
contionando methodum Paulinam obfervare solitus: ut referret ad
doctrinam, ad redargutionem, ad institutionem, et correctionem, et
denique ad consolationem: discendi cupidus; etiam in declivi senecta.
Edidit tractatum de horologiis sciotericis, quotquot in plano alicubi
describi possunt.
Evangelia Dominicalia tribus linguis.
Enchiridii pastoralis summam.
Convertit in Germanicum librum anonymum de aucioritatae sacrae
scripturae: Item speculum Iesuiticum: Cypriani de immertalitate:
Bullam Papae cum refutatione Bullingeti ad defensionem reginae
Angliae: et Germanicis rhythmis comoediam Mariae Magdalenae reddidit:
et ex Sapido comoediam de Lazaro redivivo: quae Scaphusii acta
publice, anno 1596. Item symbola Germanica. E Grae co in Latinum
transtulit Polymorphum Theodoreti: collegit symbola Patrum et
conciliorum Oecumenicorum, tum Latine tum Germanice: quae hodiernae
controversiae eucharisticae de ubiquitate, et [Gap desc: Greek word]
maxime adversantur.
Exstat ipsius et scriptum consolatorium: quo ex agnitione irae Dei et
peccatorum afflictae consternatae que mentes efficacissimis, e verbo
Dei petitis, consolationibus eriguntur: et homilis de sacramento
Cenae Latine publicatae.
Item Geodesia, et scritpum Rapsacenum, et Erotemata Dialectica.
Inter manuscripta reliquit librum; cui titulum fecit: Chorus
orthodoxus testium fidei catholicae, de incarnatione verbi et sacra
Domini cena: in quo iuxta annorum seriem inde a Ioanne Apostolo, ad
nostra usque tempora omnium fere orthodoxorum tam Graecorum, quam
Latinorum Patrum eius argumenti sententiae adducuntur.
Ex narratione M. S. de vita et obitu huius Ulmeri, contexta afilio
ipsius Ioanne, pastore tum ecclesiae Wagenhusianae in Helvetiis.