04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 681, image: s711

DAVID CHYTRAEUS.

PAter Davidis Chytraei, vernacule Rochhafe, fuit Matthaeus natus
Brackenhemii, ducatus Wirtem bergici oppido: qui cum Tubingae per quin
quen nium literis operam dedislet, ex orra tum Evangeli luce,
ministerio Lutheri accensa, in Salinas Suevicas, ad Ioannem Brentium
sese contulit: ut viva eius voce magis magisque et erudiretur, et
confirmaretur, in agnita doctrinae caelestis veritate. Ab hoc deinde
Ingelfingam missus, annis amplius quinque ecclesiam ibi tanta fide,
diligentia, et zelo docuit: ut praefectus illius loci fidem eius
vitaeque innocentiam, qua professionem suam ornabat, magnopere
commendarit. Sed, ut sunt humana omnia dubia et instabilia, idem
postea eum acerrime persecutus fuit. Nam cum initio anni millesimi
quingentesimi trigesimi fama de Caroli Caesaris in Germaniam adventu
passim percrebesceret, qui Lutheranos ad unum omnes interfecturus
esset: ille missam Pontificiam, aliquot iam annis abolitam, rursus in
usum revocavit. Id Chrytraeus, ut rem mali exempli pio zelo
reprehendit: tantumque abfuit; ut timore officii amittendi a
reprehensione desisteret: ut acrius etiam in istiusmodi inconstantiam,
documentis sacrae scripturae demonstratis in veheretur. Ita cum
aliquando coram publice id faceret: praefectus impotenti plane animo e
sede sua prosiliit, strictoque gladio suggestum, terrendi causa,
percussit, praesente et spectante id ipsum pastoris coniuge tum
gravida: quae mariti periculo adeo pereterrita et consternata fuit, ut
nec lacrimas, nec vocem ullam per horas aliquot emiserit: multique ex
tanra marris perturbatione male embryoni omniati sint. Sed Deus
hominum plastes sapientissimus periculum omne clementer avertit. Novit
enim suos etiam in praesentissimo discrimine conservare.


page 682, image: s712

Itaque cum hae turbae ex violentia praefecti incidissent, nec tuto
suum facere posset officium pater: in Graichgoiae oppido Menzinga,
quod medio itinere inter Heilbronnam et Spiram situm, apud nobiles
Erasmum et Petrum fratres a Menzingen hospitium benignum, et secure
docendi locum invenit; et in illo oppido triginta ipsos annos puram
Evangelii doctrinam docendo, ad finem vitae suque permansit. Atque hoc
de patre. Matrem habuit Barbaram Neibergensem honestissimam matronam:
quibus parentibus natus est anno Christi millesimo, quingentesimo
trigesimo, die vicesimo sexto Februarii, in oppido Sueviae Ingelfinga,
duobus infra Salinas milliaribus.
Pater ergo cum praeclaram filii indolem videret, in prima statim
aetate se exserentem, ut de Alexandro scribunt historiae; etiam in
puero [Gap desc: Greek words] apparuisse: elementa verae pietatis et
literarum ludendo cum balbutientem docuit, issque cum alia, tum
declinationum paradigmata adiunxit, quae ita cupide et celeriter puer
uclut [Gap desc: Greek word] ad studia raptus, percepit, ut pater in
illo supra modum delectaretur, et spe sua, votisque ardentibus ad Deum
quottidie fusis ad ecclesiae DEI ministerium vocaret. Intellexit einim
vir honestissimus, primum studium parentum, in liberorum educationem
atque exercitationes conferendum esse; ut in [Gap desc: Greek words]
adolescant. Solet quidem natura bona interdum per se bene et
laudabiliter agere; verum multa etiam inter bonos fructus vitia saepe
profert, nisi recta accedat institutio, perinde atque bonus ager, si
non probe et accurate colatur. Nondum septimum aetatis annum
complentem in vicinam scholam Gemmingensem misit, et pastori Wolfgango
Busio privatim erudiendum et forvendum tradidit, cuius fideli
institurione et cura, in Grammaticis feliciter progressus est, ut et
Franciscum Irenicum tribus filiis suis et aliis, breves Ciceronis
Epistolas et Salustium explicantem, ibidem cum fructu audiret.
Hac ex schola, biennio elapso, Tubingam plane adhuc puer, translatus
est, ubi privatum studiorum suorum gubernatorem Hieronymum Gerardum
habuit, cuius parente Wendelino, viro optimo, pater Matthaeus
familiariter utebatur, deinde Ioannem Mendlinum et Michaolum Vaium.
Decoratus iam puer titulo Baccalaurei ibidem Ioachimum Camerarium, in
Latina et Graeca lingua sedulo audivit: in Arithmetica et Euclide
Ioannem Schvvebelium: in Philosophia naturali Iacob. Scheckium: in
Theologia Erhardum Snepfium: commilitones autem habuit Georg.
Liblerum, Iacob. Andreae, Theodor. Snepfium et complures alios, cum
quibus in oratione Latina et Graeca formanda, et cum Liblero in
physicis praecipue exercebatur.


page 683, image: s713

Cum autem sexennium istic vixisset, urgentibus praeceptoribus et
consentienre patre, adolescens annorum quindecim, summum in
philosophia gradum, pro more in Academiis recepto, consequutus fuit,
publicum et illustre rarae virtutis et diligentiae in eius aetatis
hominibus, testimonium.
Postea sumptus studiorum liberaliter praebente, viro nobilissimo et
equite aurato Petro a Menzingen, eodem anno Wittembergam se contulit,
quae torius Germaniae schola tum florentislima et optima, verae de Deo
doctrinae et philosophiae universae erat, sicut olim Athenae
[Gap desc: Greek words] , ut Thucydides nominat, literis Georgii
Schwartzerdt, praetoris Brettani, ad Philippum Melanchthonem fratrem,
et Ioannis Brentii ad Lutherum, instructus. Quarum literarum benesicio
in domesticam Philippi consuetudinem et commune musaeum receptus est;
ut non solum ex publicis illius praelectionibus, sed ex quottidianis
quoque sermonibus plurimum posset proficere. Huius feliciraris suae,
ranquam summi vitae commodi perpetuo memor, dum vixit, numquam satis
paterna in se praeceptoris merira depraedicare potuir: sicut etiam in
scriptis editis omnem ingenii sui cultum, quo aliorum studiis profuit,
Philippo secundum Deum acceprum refert. Recitandum hic venit, quod
Henricus Buscoducensis, Christiano tertio Daniae regi a sacris,
[Gap desc: Greek word] narravit. Cum Chytraeus adolescens tunc ad
Melanchthonem in musaeum admissus, literas ei commendatitias
reddidisset: cognovit ex iis, esse illum magistrum promotum. Itaque
cum admiratione eum intuitus, esne tu, inquit, Magister artium? Cui
Chytraeus modeste respondet: equidem eo honore praeceptores mei
Tubingae me, iuvenem fateor, affecere. Budita in super aerate pergit
Melanchthon quaerens: numquid in Graecis profecisset? Chytraeo
annuente, iubet eum ex Thucydide aliquid legere et interpretari. Quod
utrumque cum Chytraeus dextre praestitisset: melanchthon non sine
affectu: Tu, inquit, merito es Magister: ac mihi quidem posthac filii
loco eris. Lutherum deoem postrema Geneseos capita in schola
enarrantem, et pro contione docentem, ultra annum audivit. Plutarchus
refert in vita Marii, Platonem iam iam moriturum genium et fortunam
suam laudasse; primum, quod homo, deinde quod Graecus, non barbarus
aut bruta bestia natus eslet, denique quod in aetatem Socratis nati
vitas sua incidisset; multo rectius Chytraeus beatum et felicem se
dicere potuit; quod homo natus esset, quod Christianus, et quod
clarissima ecclesiae lumina, Lutherum et Melanchthonem coram vidisset,
compellasset, et de rebus longe gravioribus audivisset.


page 684, image: s714

Nam Melanchthoni, ut diximus, fuit dom esticus, eiusque non solum
publica, sed et privata est usus institutione, receptus ab eo in
commune musaeum: ubi quottidianos eius sermones de studiis, de Repub.
de Ecclesia, et de aliis iudicium audivit, et excepit. Et quam vis
tunc Chytraeus modico viatico contentus, aliis servire necesse habuit.
tamen servitium illud magnam ei animi vitaeque elegantioris libertatem
attulit. Adeo autem tunc Melanchthoni addictus fuit, ut primus in
auditorium eo docente venerit, ultimus exierit, et porro deambulamtem
quoque assectatus fuerit; nihilque grave aut molestum duxerit: modo in
oculis illius viri versaretur, et ad eius exemplum vitam moresque
componeret. Contra autem Melanchthon filii ipsum loco amavit: et cum
suaviori vocabulo non posset, suum Davidem appellavit.
Mortem Lutheri, die Concordiae et Constantiae anno quadragesimo sexto
obeuntis, bellum Germanicum statim secutum est a Carolo V. Imperatore
motum. Quo cum Academia Wittembergensis mense Novembri dissiparetur,
Haidelbergam venit ad Iacobum Micyllum, Henricum Stolonem, et
Gervasium Marstallerum, a quo prima Hebreae linguae elementa didicit:
deinde Tubingam revisit; ubi maximam aestatis partem consedit, et
Erhardum Snepfium et Philippum Imserum, Ioannis Stofleri discipulum,
Theorias Planetarum, et rationem calculandi motus, et cclipses ex
tabulis resolutis docentem, praecipue audivit.
Restituta vero in intergrum Wittemb. Academia singulari benignitate
novi Electoris Saxoniae Mauritii, qui Melanchchonem revocarat. anno
vix elapso, Wittembergam reversus est, ibique cursum studiorum
inchoatum sedulo ursit, metuens novam fortasse scholae imminere
turbationem, propter callida nimis et calida consilia de Sphinge
Augustana, in Ecclesiis Dei a Pontificio fermento repurgatis, usque ad
concilium generale recipienda, et alia, quae non minus periculi
portendere videbantur. Sed Deo clementer Academiam protegente, tanta
discendi cupiditate et ardore cognoscendi veritatem et sapientiam
flagravit; ut circa annum quadragesimum octavum alios docere musaeo,
sibi in novo collegio, a Philippo tradito, in quo ipse antea studiis
erat incumbere solitus, inceperit non modo dicendi artes, verum etiam
Theologiae et Astronomiae initia, quibus rationem et modum componendi
calendaria Omnia adiungebat. Ex quo labore triplicem, ut ipse
fatebatur, utilitatem coepit; primum haec exercitatio diligentiam eius
acuit, ut perfecte et plene congnosceret ea, quae aliis propositurus
erat: deinde innotuit ea ratione, multis studio sis adolescentibus, et
aliis viris bonis, etiam in dissitis locis, qui honeste de eo sentire
coeperunt; postremo peculium sibi mediocre paravit, laborem hunc grata
auditorum liberalitate


page 685, image: s715

compensante, quo Italiam adire, ipsamque urbem Romam videre et alia
loca perlustrare potuit. Anno enim Christr, millesimo, quingentesimo,
quinquagesimo, cum ad civilis prudentiae artem verae que eruditionis
rationem plurimum prodesse scirer, multas vidisse urbes, et
praestantium hominum consuetudine usum esse; in Italiam, adsumpto
comite fideli M. Andrea Martino Rostochiensi, profectus, coram oculis
illa loca contemplatus est; in quibus tot res praeclare gestas
acceperat fuisle: quas Livius et alii deser pserunt. Fidus Achates
Chytraei Andreas Martinus quorundam Baronum in Boemia poedagogus
fuerat, et Wittembergam tunc redierat: postea Rostochii professor
Theologiae et pastor in templo Mariano factus, magna cum laude suo
muneri satisfecit, et perpetuam cum Chytraeo amicitiam habuit, eiusque
saepe honestam mentionem gratitudinis ergo fecit.
Florebant tunc in Rostochiana Academia, ingenio, eruditione, et
virtute praestantes viri, D. Iacobus Bordingus medicinae Doctor, et M.
Arnoldus Burenius. Ex Burenii quidem schola velut ex equo Duracheo
multi clarissimi viri, Doctores, Principum consiliarii et alii
nobilissimi homines prodierunt. Iacobus autem Bordingus cum propriae
virtutis et sapientiae laude celebris, tum quod filium sibi
[Gap desc: Greek word] vere [Gap desc: Greek words] Rostochianae
Academiae et provinciae Megapolitanae reliquit, Cancellarium illum
principis Udalrici, Ducis Megapolitavi, magni consilii, inregerrimi
animi, et acerrimi iudicii virum. Hi viri duo collegae pro suo in
Remp. literariam studio et amore id tunc agebant, magnaque cura
efficiebant: ut Rostochiana schola conquisitis cruditissimis viris
quam pulcherrime constitueretur. Itaque Burenius ea potissimum de causa
Wittembergam anno illo quinquagesimo profectus, cum Melanchthone egit:
ut eius consilio adiutus virum aliquem eruditum iussu Henrici
Principis in Rostochianam Academiam adduceret. Sic factum est; ut cum
Doctor Theologiae Ioannes Aurisaber ad docendi munus idoneus
nominaretur, statim a Meianchthone Davidis Chytraei mentio praeclara
et commendatio facta sir. Itaque cum Ioanne Aurifabro, quem patris
loco coluit, Rostochium venit: ubi accedente commendatione Burenii,
qui coram indolem animi Chytraei, et vim ingenii cognorat, ipsi etiam
docendi munus eadem in schola fuit commislum. Ibi cum anno
quinquagesimo primo, die decimo quarto Aprilis sollenni more initium
lectionum felici auspicio fecisset, praemissa oratione: adeo
auditoribus ea probata fuit: ut senes quidam ad collegas dixerint:
haec principia nobis spem faciunt melioris scholae. Et egit hoc
Chytraeus sollicite, ut dtligenti exercitatione exemploque suo, quam
plurimos ad veram erudirionem perduceret. Publico emm natus fuit bono:
et quidem iam tum studio vigilanti, tum lectione cunctorum


page 686, image: s716

Graecorum iuxta et Latinorum, viam sibi eam praemunivit; qua progressu
aetatis, et eruditionis summae laudem apud omnes consecutus est, et
sui ingenii monumenta praeclara posteritati consecravit.
Altero anno, postquam venerat in Rostochianam Academiam, Principi
Henrico Duci Megapolitano, mandato ducis Ioannis Alberti, Suerini
oratione Latina parentavit. Eodem anno cum doctrina illius, virtus,
diligentia, et singularis in docendo dexteritas, passim in vicinis
locis innotesceret, Christianus tertius Daniae rex, vere Christianus,
cui a viris excellentibus, quos ipse coram in Dania viderat,
commendatus erat: et Res pub. Augustana, quae iam verae religionis
libertatem, a Carolo Caesare recuperaverat, literis suis eum
expetiverunt; et initio sequentis, Scholarchae Argentinensis Gymnasii
per Ioannem Marbachium ipsum sogarunt; ut loco D. Hedionis quie eodem
anno quinquagesimo secundo, decimo septimo Octobr. e vivis exceslerat,
in schola ilia Theologiam doceret. Anno quinquagesimo quarto, Elector
Palatinus Fridericus secundus, Philippi filius, professionem
Theologicam in Academia Haidelbergensi ipsi obtulit, qui Witrein
bergae in reditu ipsius ex Silesia, quo D. Aurifabrum comitatus eat,
rogaru Gancellarii Palatini D. Hartmanni, ea de re cum illo egit,
deinde etiam per literas peculiariter ad cum missas, quibus epistolae
parentis Matthaei et Moecenatis a Menxingen adiunctae erant, serio
hortantes; ut vocationi obtemperaret; quod eriam fecisset, si absque
indignarione Principis sui Ioannis Alberti discedere poruisset; qui
non solum Electori Palatino, sed etiam Moecenati et parenti eius
causas per literas exposuit, ob quas dimirtere illum non posset, seque
illi apud exteros et peregrinos viventi patris loco futurum pollicitus
est. Sequentis anni mense Februario luculentam de coniugio orationem,
in nuptiis Ducis Ioannis Alberti Wismariae celebratis, in corona
multorum Principum recitavit.
Biennio post, iter in Frisiam, Brabantiam, Flandriam et alias Belgici
provincias sulcepit, in quo cum parentem senem inviseret Colonia
adverso Rheno in patriam navigans, et apud eundem aliquot dies
consideret, Elector Palatinus Otto Henricus per nobilem, qui in
studiis ipsum aluerat, et postea Wormatiae, per legatos suos et
Melanchthonem, tumi ibi praesentem, tandem etiam per literas
Francofurtum missas, ad docendi munus in Academia Haidelbergensi eum
vocavit; Marbachius quoque Wormatiae de priori vocatione Argentinensi
recipienda illum coram sollicitavit. Anno sequenti denuo apud eum
institerunt Rex Daniae, Christianus tertius et Academia Hafniensis; ut
D. Ioannis Maccabaei locum suppleret, duplo fere maiori stipendio


page 687, image: s717

ipsi oblato; quam quod Rostochii accipiebat. Elector Palatinus
similiter et Marbachius, cui respondit: Principem suum Ieunnem
Albertum adeo clementer et placide secum eglsse; ut Rostochii maneret,
cum praeterita hieme, de Palatini vocatione toties iterata, apud eum
mentionem fecisset, ut se puduerit, ab optimo Principe ita amanter
rogari, et porro non possit ab eodem dimissionem petere. Elapso
sexennio rogavit eum nobilitas Magdeburgensis; ut ad deliberationem,
de Ecclesiis, et coenobiis eits Archiepiscopae recte reformandis
veniret; ubi cum ipse coram adesse non posset; scripto suum ea de re
iudicium transmisit.
Cum ergo et docendo, et disputando, aliis exercitationibus perurilem
Academiae Rostochianae operam navaret: seque totun Theologiae studiis
manciparet: visum est ducibus Megalburgicis Ioannis Alberto, et Ulrico
fratribus: sumptu ac beneficio ipsorum Theologiae Doctorem Chytraeum
renuntiandum. Evocatus itaque Gryphisvvaldia D. Iacobus Rungius anno
sexagesimo primo, Chytraeo, Simoni Panuli, et Ioanni Kittelio, sollenni
ritu [Gap desc: Greek word] Docturae Theologicae contulit. Quo eodem
actu et I. Bocero et Barthol. Clingio Licentiatorum iuris honor est
tributus.
Diffundente sese ita eruditione ac virtute Chytraei; anno sexagesimo
quinto, a Senatu Stralsundensi officium Superintendentis ei est
oblatum: a rege itidem Sueciae Erico XIV. sub id tempus honorifice est
uccatus. Sed cuique loco sua est sors ac genius: fuitque animus
Chytraeo Rostochii, dum fata Deusque sinerent, sub sistendi
permanendique. Sequenti anno ducem suum Ulricum ad comitia Augustana,
in quibus inter alia de religionis controversiis deliberabatur,
comitatus est. Ibi iterum a multis fuit expetitus: inprimis ab
Argentoratensium legatis: quibus etiam ipse spem aliquam fecit: modo
cum bona principum suorum gratia fieri posset. Verum illi tantum
abfuit ut dimiserint: ut eriam arctius sibi devinciendi causa
accessionem stipendii promiserint: quam Chytraeus non accepit. Neque
enim lucri ac quaestus causa veniam se migrandi ad Argentoratenses
petere affirmabat: sed ut e perturbato rei pub Rostochiensis statu
creptus reliquum vitae in patria, aut eius vicinia erigeret.
Biennio post cum sapiens Imperator Maximilianus II. Dynastis et
nobilibus archiducarus Austriae. evangelii doctrinam et ritus cum
Augustana confessionc congruentes, mecclesiis, quarum ipsi patroni
erant, indulsislet: iudicaretque duos viros, pietate, iudicio et
eruditione graves e Saxonia adhibendos: ipsemet Caesar Ioachimum
Camerarium, et DAvidem Chytraeum nommavit; et utrumque literis in
Austriam evocavit. Venit Chytraeus eo ineunte anno sexagesimo nono:
mensesque aliquot in gravibus de religione deliberationibus, studium
ac fidem suam non procerib. solum:


page 688, image: s718

sed et ipsi Imperatori ita probavit: ut variis de rebus aliquoties cum
eo fuerit collocutus, et literis ad principes Megapolitanos testatus
sit: probari sibi, quae in Austria tunc divina adiutus gratia egisset.
Quam vero doctrinae et administrationis Ecclesiasticae formam
tradiderit: e libello edito potest cognosci In itinere isto Austriaco
cum per otium liceret, mense Maio, Vienna in Ungariam excurrit, et
Possonium, alias Presburgum, Iaurinum vulgo Rabam, Comaram, et alia
loca munita perlustravit.
Anno septuagesimo primo, duces Megapolitani I. Albertus, et Ulricus
fratres, supremam ipsi inspectionem Ecclesiasticam, et ius comvocandi
ceteros eius ducarus Superintendentes, commendarunt, aut commendare
potius voluerunt. Ipse enim, ut antea, cum ecclesiae Rostochianae
episcopatus ab Alberto duce offerretur, gratiis actis pro iudicio
principum de se honorisico, modeste deprecatus est: nihilominus tamen
se id acturum suo loco promittens; ut in ecclesiis regionum illarum
puritas doctrinae, pax et concordia inter docentes publica,
conservetur; iuxta illud apud Philostratum, [Gap desc: Greek words] .
Eiusdem anni aestate, aliquot septimanas Berlini fuit; ubi fortasse
capituli illius reformationem iuvit. Elector quoque Brandeburgensis
tunc ad professionem Theologicam in Academia Francofurdiana eum
accersivit. Duobus annis post a proceribus Ducatus Stiriae, ad
constituendas, iuxta normam Augustanae confessionis ecclesias, et
novam illustrem scholam aperiendam, invitatus est, per virum nobilem
Bernardum Lercher. Cum quo iter ingressus ineunte anno septuagesimo
quarto in Stiriam venit, ubi per semestre pene consultationibus, de
ecclesiis, contra varias Pontificiorum molitiones reformandis,
continue adfuit, easque feliciter gubernavit. Eodem tempore, quo
Stiriaci eum vocarunt, Austriae Proceres literis etiam petiverunt; ut
in Austriam rediret, quibus tum quidem se excusavit. Sed postea
Stiriacis negotiis expeditis, denuo vocarus, septimanam in oppido
Stein ad Danubium, cum delectis Austriacorum, de rebus Ecclesiasticis
consultando consumpsit. Ex hoc itinere domum reversus, aliquories eodem
et sequenti anno ab Augusto Saxoniae Electore, et Academia Wittem
bergensi ad publicam in ea schola functionem accersitus est. Literas
quoque Regiomonte accepit, quibus voluntas illius explorabatur; quid
facturus esset, si Borussiae princeps locum docendi in Academia
Regiomontana offerret.
Anno sequenti Rittershusium evocatus, Iulio, Duci Brunsuicensi,
Academiam Iuliam condituro, in deliberatione de Academiae legibus,
Professoribus, officiis docenrium, et discentium ratione, instituta,
fideliter operam dedit; et formam Academiae integram, et lectionum in
singulis artibus ordinem ac modum,


page 689, image: s719

qui deinde magna ex parte, in studiorum regulas translatus est,
descripsit. Quem laborem Dux Iulius tauti fecit: ut ad suos redeuntem
Chytraeum Duci megapolitano diligentissime commendarit, et ab codem
perierit; ut sibi biennium, vel annum saltem virum concederet: cum
praesenriam eius novae Academiae plurimum profuturam videiet. Domum
vix ex agro Brunsuicensi reversus inirio Maii, literis Augusti
Saxoniae electoris ad deliberationem de concordia, inter ecclesias
reformatas restituenda, expetitus est. Huic ita que obtemperans
vigesimo quinto Maii Torgam appulit; ubi sieut et sequentibus annis
Magdeburgi; Tangermundae, et Iuterboci, consiliis Theologorum
interfuit.
Anno septuagesimo septimo, cum in patriam suam profectus esset,
plusculosque dies Wormatiae ac Francofurti subsisteret: delegati
electoris Palatini Ludovici de professione in Academia Haidelbergensi
suscipienda cum eo egerunt. Quibus natalis soli dulcedine ductus
operam suam addixit: si Rostochio discedendi veniam impetrare poslet.
Sed coactus est, sicut in omnibus aliis, ita et in hac conditione
repudianda, principi suo aegre ipsum electori per semestre
permitrenti, obtem perare.
Itaque Rostochiana in Academia subsistens doctrinam caelestem
philosophiam et hislorias, singulari dexteritate, fide et assiduitate
docuit, et Latinos ac Graecos auctores, Herodotum inprimis et
Thucydidem interpretatus est. Certum discendi ordinem et rectam ac
compendiariam viam ad salutarem eruditionem, et singularum artium
nucleos, in libro, cui ritulus: Regulae siudiorum, adolescentibus
monstravit. Vere etiam libellus aureolus est, qui virtutum
descriptiones et vitae regulas, amplissima methodo tradit. Inter alios
liber de morte et vita aeterna luculentus est, doctrinae et verae
consolationis plenissimus. Taceo Chronologiam, Rhetoricen, et alia.
Sed graviores lucubrationes sunt, quibus Pentateuchum Moysis,
Propherarum omnium principis, quem Oceanum Theologiae, vereres
appellant, historiam Iosuae, Iudicum, Ruth, Prophetas aliquot minores
et Syracidae sapientiam illustravit. Novi Testamenti libros omnes
publice in schola praelegit, hoc modo; ut primum locos doctrinae
excerperet praecipuos: deinde verba et phrases obscuriores
illustraret; denique usum doctrinae caelestis in exercitiis verae
pietatis, et quottidianae invocationis aperiret. Quales annotationes
illae fuerint ex luculenta enarratione Evangelistae Matthaei et
Apocalypseos Ioannis, et ereptis ex incendio domus collegii, ubi tum
musaeum habebar, reliquiis scholiorum in Ioannem Evangelistam, et Acta
Apostolorum aestimari potest. Onomasticon etiam Theologicum edidit:
quod in omnes sacrae scripturae libros, et in totam Ecclesiae
historiam


page 690, image: s720

cruditissimi indicis loco esse potest. Fratri suo Nathani adolescenti,
cuius studia tum gubernabat, non modo auctor et hortator fuit; ut styli
materiam Fastos deligeret; sed et manu propria quasi ceconomiam et
formam susciprendi huius exercitii praescripsit, sicut ipse in sua ad
lectorem praefatione pluribus fatetur. Alteri cuidam seriem actorum et
deliberationum de religione, in comitiis anno millesimo quingentesimo
trigesimo, cum confessio primum Carolo V. Imperat exhiberetur, ex
diversis scriptis Lutheri, Philippi et aliorum, qui deliberationibus
istis interfucrunt, conagmentatam, proposuit; unde Historia Augustanae
confessionis originem suam traxit. Sed scriptis ab co cditis nunc
plurimae gentes tamquam divini ingenii fructibus salutaribus
perfruuntur; ut qualia sint, non difficulter possit cognosci.
Appropinquanre senecta, quae ipsa morbus est, perpetuis fere et
continentibus doloribus capitis, renum et arthritidis est
conflictatus: ut saepissime decumberet, et non solnm pedes; sed manus
quoque officio aegre fungerentur. Nec tamen in isto otio, non semper
optato, plane deses aut otiosus fuit. In lecto decumbens, si quae
intervalla morbi comcedebant, psalmi tricesimi secumdi explicationem,
olim inchoatam, finivit: libros plerosque a se editos recognovit.
Epistolam S. Pauli ad Romanos integram familiaribus quibusdam domi
suae convenientibus, interpretatus est, et alia nonnulla. Totam vero
historiam Saxoniae et vicini orbis Arctor, postremis vitae annis
recensuit; unde levationem aegritudinum et animi recreationem
potissimum perivit. Qui labor pertexendae historiae Arctoarum gentium
etsi alienus quibusdam visus fuit, et propterea non nihil molestiarum
et offensionis ipsi peperit: nullum tamen dubium est, quin Deo
probetur, et insignes vitae humanae utilitates afferat. Dies Dominicos
et festos lectione Evangelicarum enarrationum Philippi ut plurimum
transegit, easque multum amicis commendare solitus est; quando totius
Christianae sidei et vitae summam, et omnis divinae ac humanae
sapientiae rivulos limpidissimos, in his contineri affirmabat.
In morbis suis diuturnioribus et gravioribus rarissime pharmacis usus
est, cum natura ab iis abhorreret. Et quam vis ipse medicis bonis et
medicinae suum locum, et honorem debitum tribuebat; tamen afflictam
corporis sui valetudinem, iuxta Celsi regulam, sola fere patientia,
quiete et abstinentia curare solebat. Hoc namque edere et bibere, quod
possis, nutrit corpora, voluptate afficit, et sana conservat, reste
Chrysolstomo; et Platonicum illud de multis causidicis et medicis in
Repub. saepe iocans repetebat, iniustarum cupiditatum et
intemperantiae civiam indices esse, quos meri Rei pub. utlius esset, si
diaeta morbos araere


page 691, image: s721

et depellere nonpossent; quam medicorum ope restitti. Imagmem Christi
in cruce pendent6is, parieti in musaeo affixam, quottidie mentis et
corporis oculis adspexit; cui grandiuscnlis literis sententias
consolationum Evangehi illustriores, et precatiunculas, ad septem
dicta in cruce accommodaras adicripserat. Confessionem quoque fider et
prccationem prolixiorem ad cuin usum sibi multo ante delineaverat,
quam symboli apostolici rccitationi subinde adiunxit, aut praelegi
sibi iussit.
Anno saeculari, mense Iumo, graviter e catarrhis laborare copit. Vocato
igitur ad se Ioachimo Westphalo, peccata lua cum psalte Davide serio
confeslus, fidei suae confessionen postremam edidit: et annuntiata
peccatorum remisfione propter Christum, corpus et sanguinem Christi,
salutis aeternae pignora ac sigilla, accepit: simulque actu sacro
finito ad praesentes dixit: Nun sind wir/Gott lob/wol verwahret/Iam
Deigraiia bene praemuniti ac salvi sumus. Tandem sacra cena iam
peracta, et gratiarum actione et benedictione, quae post S. cenae
administrationem usitato Ecciesiae more, Christo salvatori nostro pro
summo communicati corporis et sanguinis beneficio fieri solet,
recitata; laeto ammo et ore ipse iussit filium suum Davidem clara voce
pronuntiare psalinos, videlicet, 145. Exaltabo te Deus meus, et
benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. Et Psalm. 121.
Levavi oculos meos in montes, unde venit auxilium mihi: auxilium meum
a Domino, qui fecit caeluin et terram. Quo finito tandem dixit: et hic
fidelis custos Israel pro me vigilabit, et custodiet introitum et
exitum meum: et sic tutus ambulabo. Posthaec dulcissimas de septem
Christi in cruce drctis, meditationes suas a filio ptaelegendas, et
altquoties repetendas curavit: ut seiis non tantum consolari; sed et
im petum mortis, quam iam propius accedere sentiebat, eo animosius ac
felicius sustmere et superare posset; quo vetcrator ille Sathanas cor
sancti hominis tentare et perturbare in agone mortis solet andacius.
Post meridiem, cum vox catarrho interclusa, ope medicorum nonnihil
levaretur, clarius etiam, quae intentio animi ad Deum dirccta, quae
constancia, quae [Gap desc: Greek word] et efficacia drvim verbi in
se esset, verbis nutuque demonstravit: et multa verae invocationis,
pietatis, et sidei signa edidit, tum gemendo, tum oculos in caelum
attoilendo, tum ad pronuntiata divinae consolationis verba Amen
respondendo. Et postremo cum circa horam nonam vespertinam Ioachimus
Westphalus ipsi ex septem Christi dictis, ultrmae valedictionis loco
repeteret, illud efficacissimum Christi, consummatum est, quod pro
ommum hominum salute
in ara crucis pronuciavit: et ultimum omnis praemeditationis
complementum; Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, saepius
inculcaret;


page 692, image: s722

eum que hortaretur, ut nunc cum S. Iobo, firmissima in Christum fide,
diceret: seio quod Redemptor meus vivit: et cum D. Paulo: Mihi vita
Christus ost, et mors mihi lucrum, cupio itaque dissolvi, et esse cum
Christo. [Gap desc: Greek words] et sie Deo Patri in manus suas
corpus et animam commendaret. Hae voces latenti sua energia, operante
Spiritu sancto, sic in cor Chytraei penetrarunt, ut quasi reviviscere
videretur, nempe cuius pectus assiduis hisce meditationibus occupatum
fuit. Itaque ore composito, manu prolata, nutuque cvidenti, haec in
corde suo cuncta reposta, coram omnibus adstantibus confirmavit;
sehaec firmiter credere, cupide expetere, et adiuvante divina gratia
onenem hancpugnam placide depugnaturum. Circa horam deinde duodecimam
noctis, in fine diei, qui Elogio [Note: * Qui 25. Iun. Exspirat.] sacer,
vivendi finem fecit: praesentibus domesticis, aliisque amicis: anno
Christi millesimo, sexcentesimo, aetatis suae septuagesimo: quem et
Moses vitae humanae communem terminum iam olim praefixit.
Luxerunt eius obitum tum alii optimi et doctissimi viri passim; tum
Ianus Gruterus philologus hoc saeculo nulli secundus eiusinodi
epigtammate:
Manibus Davidis Chytraei.
Quod te dia suo Sophie misceret Olympo,
Indigetesque pium sisteret ante deos:
Quod delenificae Suada potiore loquelae,
Omne hominum rap eres in tua iura genus:
Quod tibi tota aevi duplicis monumenta paterent:
Sive ea gesta toga; sive eagesta sago:
Quod cumulareris cunctis une artibus olim,
Quae magno poterant vel populo esse satis:
Clarabare orbis triplici une Chytraee theatro:
Ibat et in plausus concio trina tuos.
Ista tamen laudum, me iudice, parva tuarum
Portio: terque magis cur colereris erat.
Quod nullo livoris iniquo felle tumeres:
Nesciresque datam contemerare fidem.
Quod, dilio elato nulli fastosus, amicos
Ipse tibi faceres quoslibet esse pares.
Quod nihilum tegeres penetrali cordis in imo:
Quam vultu faceres alloquioque fidem.
Haec sane unica erant, quei suspicerere Grutero:
Iamque adeo haud hominem, rerer at esse deum.
Sin hominem: tum certe hominem, cui persimilem aetas
Nulla aliquando tulitenulla aliquando feret.


page 693, image: s723

Ahlhomo quod fueris, iam funere prodis: at illud
Mox etiam prodet posthuma quaeque dies:
Nempe fuisse, Chytraee, hominem; cuipersimilem aetas
Nulla aliquando tulit: nulla aliquando feret.
Et vere fuit vir [Gap desc: Greek word] qui non ad privata commoda
et gloriam; sed ad publicam salutem, et aliorum utilitatem consilia,
studia et labores suos retulit. A principibus Megapolitanis
impetravit: ut Academiae Rostochianae, alias egenae ac inopi, tria
milia et quingentos aureos annuos, ex certis fundis et salinis
Lunaeburgensibus, adsignarint. In studiis praeterea
[Gap desc: Greek word] privatim nulli sua officia, operam, consilium, commendationes
de negavit: sed a multis mundi gratiam reportavit: sicut Themi stocles
alicubi queritur: seplatanum civibus suis fuisse: ad quam
ortatempestate, ut protegerentur, confugerent: sed restituta
serenitate abeuntes, vellicarent. Humanitatem, comitatem,
[Gap desc: Greek word] summe coluit: multa eaque non levia, patienter
toleravit: alios etiam ad dissimulandas publicae concordiae et
tranquillitatis causa ine iurias hortatus est: memor dicti Platonis:
[Gap desc: Greek words] Et quia verae humanitatis ea vis est: ut
quosvis bonos sine discrimine alliciat: non solum familiares et
studiosi literarum iuvenes quottidie: verum etiam regum et principum
legati, Rostochio transeuntes, Chytraeum inviserunt, aliquot etiam
adolescentes principes ipsi, corumque matres interdum salutarunt.
Honoratam itaque; licet morbis obnoxiam, vitam, ad extremum usque
spiritum duxit: hocque unum peromnem vitam egit; non ut aliorum
comtemptu et oppressione: sed propria virtute emergeret ac bene audiret
Calumuias, et mendacia, surda aureneglexit, saepe in ore habens: qui
nescit ferre calumnias, obtrectationes, convicia, iniurias: ille
vivere nescit. Et ut Philippus Macedonum rex dixit: se his, qui in
rep. Atheniensi primores essent, magnam habere gratiam: quod suis
comviciis efficerent: ut ipse tum oratione, tum morib. evaderet
melior: dum conor, inquit, illos dictis pariter ac factis mendacii
arguere: ita et Chytraeus, cum miris saepemodis traduceretur, hac arte
usus est; et innocentia morum sic adversarios retudit: ut postea
mendacii eos puduerit Crebro itaque haec vota repetiit: utinam ambitio
et avaritia ex animis hominum radicitus tolleretur! utinam publicae
tranquillitatis causa magni virirem itterent invicem simultates!
utinam reges ac potentes rerum Domini maiorem ecclesiae ac seholarum
curam susciperent! certe pulchrum et stabilem Apostolicae et orthodoxae
religionis consensum, et florentem reip. Christianae statum haberemus.
De rebus arduis non temere iudicium tulit: sed prudenter omnia
perpensoque egit comsilio. Turpis enim est vox, tam in togata, quam in
militari vita: Non putaram. Itaque in publicis consiliis et
deliberationibus Theologicis hoc ei sollenne fuit: ut propositame


page 694, image: s724

fide historiarum prius, suique circumstantiis, fundamentis et
rationibus diligenter perpenderet, et aliorum, maxime collegarum,
sententiam audiret et exquireret. Hocipso plerosque in suam
sententiam, praeclare dem onstratam, facile adduxit: et auctoritatem
sibi, tum apud deliberantes secum, tum apud eos, qui comsilia
requirebaut, conciliavit.
Vita eius interiot spcculum fuit adsiduitatis studiorum, diligentiae
in officio, pietatis, modestiae, sobrietatis, castitatis,
beneficentiae, veracitatis, et aliarum virtutum. Ingenio fuit
melancholico, et pene Socratico: discendi cupidissimus: proposita
celerrime arripiens: et quem etiam senem non puduit, a cuiuscumque
opificii magistris dubia et ignota doceri. Cum in fatali lecto
decumbexet, inaudiretque ab adsidentibus submisse aliqua de re
disputari; erecto, ut porerat, capite, rogavit eos: clarius
loquerentur. Iucundiorem sibi discessum fore; simoribundus etiam
aliquid didicisset. In susceptis laborib constans ac sedulus: quaeque
semel aggressus erat., iis inhaerebat tantisper, dum ad finem
perduceret. Se ipsum et sua solitus est extenuare: aliena extollere:
summa, aiebat, mea sapientia est, quod scio, me nihil sapere: nec
quicquaem fiducia sapientiae propriae suscipio: sed a Deo rerum
gerendarum consilia et rationes peto: et me intra vocationis metas
contineo Summa meae pietatis est: quod impietatem meam utcumque
agnosco et deploro, et libenter pius esse velim Gloria et splendor
nominis nostri Christus, qui faectus est nobis sapientia a Deo,
iustrtia, sanctificatio et redemptio, apud quem vivemus in omni
aeternitate Amplum nomen et claritatem popularem in his terris
plarique nescimus, antequam paenitere coepit, contemnere. Usibus
denique edocti, cum saevum praelisstri fulmen ab arce ferit, sero
nobis et Christo vivere optamus.
De ignominia et infamia, iniquis malevolorum aut potentum iudiciis
bonos premente, gravissime Senecam pronuntiasse dicebat: Neminem
pluris aestimare virtutem, quam qui boni viri famam perdidit, ne
conscientiam perderet. Idem contumeliis, quae vulgo tales habentur,
nimio otio ingenia nostra infirma et muliebria, et inopia verae
iniuriae lascivientia, commoveri, ait. Venit tandem mors
[Gap desc: Greek words] omnium malorum, quae omnes pares facit; et victo
victorique finem aeque maturum affert. Tales erant crebri ipsius
sermones, de studio [Gap desc: Greek word] seu bonae famae et
gloriae, quae non tam in vulgi applausu et acclamatione populari; quam
in aeterna Dei et Ecclesiae caelestis consuetudine, et in propriae
conscientiae, aliorumque bonorum et recte iudicantium iudicio, et
censura consistit. Omnia enim facile contemnere aiebat eum, qui
semoriturum esse serio cogitaret.


page 695, image: s725

Habuit tamen, utpote homo, sua non minus, quam, alii, errata.
Iracundior fuit natura: nimis ad ambitionern usque laboriosus; multa
dissimulate novit; cunctator in dicendis sententiis fuit. Sed haec
quae in confinio virtutum sunt vitia, sic ratione recta moderatus est;
ut virtutis vim ubique redolerent. Ira dolorem animi arguit. Itaque si
corrigendi animo quis aliis irascatut: in magistratu, in praeceprote,
in patrefamilias, ira vitium non est: quia non ex affectu agunt: sed
ut ratio et causa honestatis praescribit: et qui non irascitur, neque
viderur sentire, neque dolore adsici, neque esle idoneus ad
ulciscendum. Ergo irasci saepe Chytraeum necesse fuit. Deinde cum
illud Plinii verum esse agnoscamus; quicquid non est peractum, pro non
inchoato est, si posteritatis rationem habeas: utique recte nulli
labori pepercit vir prudens, qui absoluta, quae posteritas legeret,
voluit esse omnia. Dissimulatione, ubi ita opus fuit, ad multitudinem
usut est; sed coram inteiligentibus omnia aperte dixit et enuntiavit,
veritari plus quam opinioni cuiusvis tribuens. Cunctator fuit, qui
magni iudicii homo fuit: quippe nil nisi rectam rationem spectabat,
fontem originemque virtutum. Et sane leviter iudicare res magnas,
imperiti est: et praecipitanter, iniusti. Sed qui infamiam levitatis
et impetitiae timet, modestus seu [Gap desc: Greek word] est. Deinde
magnanimi motus tardus est, vox gravis et locutio stabilis.
Coniuges habuit duas: prima fuit Margareta Smedesia, Laurentii
Senatoris Rostochiani silia; quam duxit anno quinquagesimo tertie,
nuptias conciliante ipso duce Ioanne Alberto. Amisit eam anno
septuagesimo primo, cum octodecim annis cum ca iucunde vixisset:
liberosque utriusque sexus suscepisset: et generos e duabus filiabus
sibi adscivisset egregios viros, Ioannem Frederum, et Ioannem Georgium
Godelmanxum IC. Altera uxor Margareta Pegelia filia Conradi,
Mathematum aliquando Rostochii professoris. Cum hac ubi viginti novem
annos exegisset, superstitem eam cum duobus filiis Ulrico et Davide
Chytraeis, reliquit.
Scripta edere maluit [Gap desc: Greek word] quam
[Gap desc: Greek word] aut [Gap desc: Greek word] : undea non nemine labes ei
adspersa fuit, occultae societatis cum adversariis. Sed eiusmodi
voculas ipse neglexit, et saepe dixit: satis seriptum est de
controversiis: modo, qui nova desiderant, libros editos perlegerent
Ignavi sunt homines nostri: et rerum novarum nimis cupidi. Veterum
seriptanegligunt: recentium expetumt: cum tamen illi una brevi
sententia plus tradiderint et expresserint: quam hi nostri multis
pagellts. Quo fit, ut eadem facilitate, qua illi libri seripti sunt,
reiciantur. Deinde verum est illud P. Mimi: et


page 696, image: s726

caelamitas fundi Graeciae testatum facit: Nimirum altercando veritas
amittitur. Ceterum quae edidit partim sunt Theologica, partim
Philologica et Historica: quae heic recensere omnia, nimislongum
fortem: qui cupit, in bibliothecis inquirat. Hoc addimus9, post obitum
optimi viri foras datas esse orationes et epistolas eius; in quibus
haud pauca [Gap desc: Greek word] Hac de D. Chytraeo excerpta sunt
ex oratione parentali a Ioanne Goldstein pastore Rostochiensi dicta:
et ex narratione de vita et obitu eiusdem conscripta a Christophoro
Sturcio.