04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 668, image: s698

IACOBUS HEERBRANDUS.

ANtiquum literisque clarum est genus Heerbrandorum, vel Ioannis
Trithemii abbatis Spanheimensis, non malae notae historici,
testimonio; qui haec alicubi: Michael Heerbrand de Duren, ordinis
sanctae Marioe semper virginis, de monte Carmeli, fuit Erat autem vir
doctissimus atque singulari eloquentia proeditus: adeo ut non solum in
vicinia; sed etiam ad remotioraloca, et cathedrales ecclesias
evocatus, admiratione maxima contionaretur. Postea factus est prior
conventus Creutzenachensis in Dioecesi Moguntina: praeterea sacrae
Theologiae lector, quae officia magna diligentia optime peregit Itaque
apud Ioannem comitem Spanheimensem ultimum, erat in magna auctoritate:
ita ut ob familiarem cum eo conversationem multa bona suo conventui
impetrarit. Scripsit is collationes synodales, atque sermones de
tempore, et sanctis cum aliis. Floruit annum circa millesimum
quadringentesimum duodecimum. Hactenus ille. Est aurem Dura praecipuum
agri Iuliacensis oppidum, Coloniensi provinciae vicinum, olim imperii;
fortuna Domini sui quondam infelici, et ipsum infelix. Ex hoc oppido
maiores Heerbrandi migrarunt, et Gengae in Noricis sedem domiciliumque
fixerunt. Eo enim in oppido vixit avus huius Petrus: in eodem et Pater
Andreas civium numero est adscriptus. Fuit iste vir ingenio praestans,
qui et ipse literas, et Latinam linguam didicerat. Arithmeticam
exactissime, ut et Musicam utramque, vocalem et instrumentalem
calluit: cui plus aequo temporis se tribuisse saepius est conquestus:
adeo ut animum suum illis a studiis alienatum cum dolore postea magno,
sed nimis sero sit confessus. Intellexit tum demum studiosis
adolescentibus esse debere Musicam animorum, post labores, ingenuam
refectionem; [Gap desc: Greek word] , non autem
[Gap desc: Greek word] non [Gap desc: Greek word] .
Deseruit itaque haec studia, cum quidem tantum in eis profecisset; ut
sacros ordines consequi potuisset; eam artem amplexus, quam et Doctor
ille gentium, Divus Paulus tenuit et exercuit.
Sub id tempus Lutherus Papatum ex sacris literis coepit impugnare:
cuius scripta Andreas Heerbrandus, quemadmodum et sacra Biblia lingua
utraque tam diligenter legit: ut pleraque memoriter teneret, atque
ex lisdem cum sacrificulis disputare posset. Ob pietatis ergo studium
vitaeque integritatem facile uxorem nactus est familiae illius loci
praecipuae Barbaram


page 669, image: s699

Martini, quam duxit, anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo.
Eo in matrimonio natus est Iacobus hic, anno vigesimo primo, die
Augusti duoderimo, intra horam sextam et septimam matutinam. Hic annus
tum in ecclesia tum repub memorabilis est. Ersi enim tunc ecclesia
magnis et formidabilibus agitata fuit turbinibus: nihil tamen in eam
vel inferorum portae valuerunt. Clarus insuper est Caroli de
Mediolanensibus victoria: clarus Ferdinandi, Caroli V. Fratris, et
Ludovici Regis Ungariae nuptiis: quorum alter alteri fororein suam
nuptum dedit: utinam idem annus amissione Albae Graecae non fuislet
funeaeus.
Eluxerunt statim in puero tria praecipua: ingenium et indoles, quam
Graeci [Gap desc: Greek word] dicunt. deinde
[Gap desc: Greek word] seu discendi cupiditas: denique [Gap desc: Greek word] ,
adsiduitas in discendo. Quas eximias dores um in filio animadverterent
parentes: ingenuis eum discipl nis mature consecrarunt in patrio ludo,
anno aetatis septim. Accessit et domestica disciplina: qua parentes
ipsum a teners ad virtutem, et quae virtutum omnium caput est, ad
pieatem adsuefecerunt: eumque ex singulis conciombus ali cuid
observare, domique interrogatum reddere, voluerunt. Duodecim itaque
annorum erat puer, cum his studiis deditus, delectari iis im pense
coepit: legitque tum Biblia Lugduni anno millesimo, quingentesimo,
decimo nono, impressa, a patreipsi empta: quibus demceps etiam per
omnem vitam fuit usus. Acne quicquam silio, in studiorum curriculum
ingresso, impedimenti inicererur; Musicam, qua delectabatur, pater
nec docere eum ipse, nec ab alio doceri voluit: metuens, ne idem quod
sibi, filio, praesertim peregre versanti, eveniret Grammaticae rudi
mentis qualibuscumque in patria imbutus, Vimam deductus est a patre,
ad informatorem bene doctum et diligentem eo tempore; quo e vita
Erasmus Roterodamus, iam sepruagenarius, excessit. Hoc mortuo sequenti
mox anno, Colloquiorum liber magno cum applausu eruditorum in scholas
est introductus, et avidissime lectus, quod ab ingenii praestantissimi
summaeque viro eloquentiae conscriptus; argumentis ex media rerum
natura desumptis, hominumque vita, et mirabili quadam dexteritate,
suavissimoque dicendi genere morum ac pietatis praecepta traderet.
Quod vero simul Pontificiorum errores, atque vitia alicubi
demonstraret, in reformatione ecclesiae a Paulo pontifice suscepta,
publice fuit prohibitus: quasi in eo perniulta essent; quae teneris et
im peritis animis impierarem inculcare, atque lubricam aetatem
depravare possent. Nihilominus molto quam ante cupidius, ut post
interdicta fieri solet, lectus est, etiam Ulmae ab Heerbrando, qui
huic libro rum incubuit diligenter, et inde plurmum fructus et rerum
et Latinitatis percepit. Vigebant


page 670, image: s700

studia tum linguarum et artium Ulmae, pro ratione illorum remporum
mediocriter. Quare iactis utriusque linguae fundamentis, sesquian num
ibi mansit. Anno deinde a Christo nato trigesimo octavo, aetatis vero
decimo septimo, pater eius celebritate scholae Wittembergensis
permorus, et simul ut illa duo lumina Martinum Lutherum et Philippum
Melanchthonem videret audiretque, eo silium ablegat: Melanchthoni
etiam per amicos et fautores commendatum: cui ipsemer postea
diligentia sua, studioque singulari amplius se commendavit. Fuit autem
annusille, quo Wittembergam venit, multis magnis rebus illustris.
Dalsae enim regnum Evangelium recepit: Caesar et Galliae rex amice
eongresti: Parisiis Biblia Anglice excusa: argentinensis schola
inwrura: Ioachimus Eleetor Brandeburgicus Augustanam contezionem
amplexus: secta Antinomorum detecta: mare in tegno licapolitano
milliaribus octo Italicis siccatum: quo loco ignis vim cinere erumpens
multa loca misere devastavit.
Itaque hac in academia Heerbrandus praecepta omlium artium et
disciplinarum haufit, summo studio et vigilantia usus semper, tamque
temperis parcus, nullam ut horulam transmitteret otiosam: quod ad
eruditionis comparandam copiam, adiumentum longe est maximum.
Sodalitia et comessationes, ingeniorum etiam optimorum, memoriae,
disciplinae, morum elegantium, adeoque studiorum iuventutis
certishmas, et nocentissimas pestes, cane peius et angue declinavit:
adco, nomen ut inde Suevicae noctuae a quibusdam convictoribus
deportarit: quibus pocula magis et chartulae lusoriae, aut alea curae:
quam studia. Sed ipse quicquid hoc est cavilli ad tempus ferre maluit,
quam illorum helluonum ieiunitatem et famem eruditionis experiri; aut
ubertate et copia doctrinae per id tempus sibi comparatae, carere.
Deambulationes quoque, licet et animis assiduo studendi labore
defatigatis, recreandis, et corporibus relevandis plurimum prosint:
adeo tamen, quod et ipsae plurimas otii et negligendorum studiorum
praebeant occasiones, vitavit: ut integrum quinquennium ab illis se
abstinucrit, et portis pedem, animi gratia non extulerit. Lutheri
autem et Melanchthonis lectiones omnes studiosissime audivit: quorum
hic quottidie binas horas publice docendo consumpsit; et quidem singulis
diversas materias diebus, Dialecticam, Rhetoricam, Orationes
Ciceronis, Ethicam, Mathesin, Graecum aliquem auctorem, lectiones
theologicas binas. Haec ita singulis hebdomadibus inexhausto labore
continuavit: et, quod peculiare vir is habuit excellentissimus, omnium
artium praecepta, verum ad usum transtulit; eumque mire facili arte
monstravit; adeo ut vel hoc nomine


page 671, image: s701

immortales illi, ab omni studiosa posteritate, gratiae debeantur, et
perpetua huius ingentis beneficii memoria. Cum studiis philosophicis
Theologiam coniunxit, et lectiones omnium Theologiae professorum
indefatigabili sedulitare audivit. Ipsum Lutherum, enarrantem Genesin:
Ioannem Bugenhagium Pomeranum, Pastorem ecclesiae Wittembergensis,
Deuteronomium: Crucigerum seniorem, Ioannem Evangelistam. His omnibus
Georgium Maiorem privatim sacra docentem, et priora capita Geneseos
explicantem adiunxit. Neque tamen hic diligentiae, desideriique sui
metam posuit: sed ut lectionum, ita contionum erat avidissimus
publicarum. Omnes proinde summo rum istorum virorum contiones assidue
audivit, excepit, repe tivit, ruminavit, et ad ususm suum partim animo
memoriaque tenaci, partim scriptis reservavit.
Ut autem honorificum et publicum vitae suae, doctrinaeque restimonium
haberet; ad magisterii gradum aspiravit: eumque anno quadragesimo
consecutus est; cum quidem ante biennium impetrare potuisset. Integrum
vero quinquennium vitam Witrembergae homine studiosissimo dignam et
propriam egit: ad quam ipsi tribus annis parentes sumptus liberaliter
subministrarunt: duobus sequentibus, cum salutanter apud animum suum
illud vulgatum, docendo nos discere, perpenderet; et hac ratione
honesto labore, et industria victum iam ipsum sibi quaerere posset,
impensis parentes omnibus, ne aliquando de studiorum sumptibus (ut
fieri saepe consuevit, praesertim apud imperitum vulgus, invidos, et
iniquos studiorum liberalium aestimatores) contentio inter fratres
oriretur, sublevavit; et aliorum institutione, ad quam idoneus iam
erat, et expetebatur etiam, se sustentavit; dum aliquot horas de
studiorum suorum cumulo, quottidie, tum vero praecipue cum a publicis
praelectionibus vacabat, succidit; et magna laude discipulis suis
philosophiae studiosis privatim impertitus est.
Cumque sub idem tempus e Theologiae scholis prodire iam, ac theoriam
ad praxin traducere se posse confideret: ut ad ecclesiae ministerium
se praepararet, et actionem in oratione periclitaretur: aliquoties
vicinis in pagis contionando se exercuit, et egregia Theologicae
cognitionis edidit specimina. Hac eius aptitudine Melanchthon motus,
ecclesiasticam ipsi conditionem obtulit: quam tamen, quod studiorum
Theologicorum telam absolvere animus esset, modeste recusavit.
Circa id tempus Archiepiscopus Colonien sis Hermannus, princeps
Elector, ecclesias suas a Pontificiis erroribus reformaturus,


page 672, image: s702

Argentina Bucero, ex Hassia Pistorio, e Saxonia Melanchthone vocatis,
id muneris commisit. Et quamquam Clerus, Decanus, Gropperus, et
canonici vehementissime se illi opponerent: non tamen his cessit
Archiprae sul: sed constans et intrepidus perseveravit: donec post
triennium Victor Carolus in bello Protestantium eum ab officio,
Pontificis Romani hortatu, removit. Illa oblata Melanchthonis vocati
occasione, honorifica duo testimonia publica ab Academia
Wittembergensi accepit: unum a Collegii philosophici Decano, alterum a
Rectore, cuius auctor fuit Melanchthon; et elapso iam quinquennio, cum
sine iactura studiorum id fieri putaret: parentes et cognatos suos
invisere voluit; domumque reversus est, haud equidem animo deserendi
Wittembergam: ut qui ibi supellectilem et librariam et vestiariam
reliquisset: sed certo cum proposito redeundi ad amica Musarum
consortia Academica. Verum Deus, cuius providentia omnia reguntur,
hunc etiam Heerbrandi in patriam reditum aliter gubernavit.
Etenim cum sui profectus specimen a patriae pastore iussus esset
edere, die Pentecostes, rara hominum frequentia contionem habuit
talem, quae ab omnibus auditoribus fuit approbata et commendata. Quo
facto parentes mirum in modum exhilarati, procul a se rursus eum
abire, Wittembergamque redire noluerunt: animos illorum dirigente
Iehova, qui iam ante sapientissima sua providentia Tubingensi
Academiae Ducatuique Wurtembergico virum in Evangelu doctrina
conservanda; et amplificanda, ceu singulare organum et ornamentum,
praeter cetera, destinaverat. Itaque parentum auctoritati et
voluntati obtemperans, Stutgardiam, urbem patriae vicinam, se
contulit: et operam suam ecclesiis Wirtembergici Ducatus obtulit: anno
quadragesimo quarto, mense Augusto, cum natus ipse esset annos viginti
duos.
Erat tum magna doctorum Theologorum eo in ducatu penuria: et
recipiendorum in ministerium praeerat examini, Erhardus Snepfius,
ecclesiastes Stutgardianus, generalis Ducatus superintendens, magna
tum apud Principem Ulricum, gratia ac auctoritate. Hic propositis
Heerbrando duabus tantum quaestionibus; cum ad illas apte prompteque
respondisset, statim in haec prorupit verba: Dominus te mihi obtulit.
Et vere id vatidicoque spiritu.
Destituta tum ecclesiae Goppingensis parochia ministro erat, conditio
satis honorifica, cui adiuncta aliarum vicinarum ecclesiarum
inspectio. Huic ipsum confestim praeficere volebat Snepfius. Verum
Heerbrandus; cognito in utbe Tubingensi vacare Diaconatum; huc illi,
licet dignitate et utilitate praevaleret, praetulit: ac M. Ambrosio
Kern, qui tum ctiam Wittemberga


page 673, image: s703

venerat, reliquit; ipse vero Tubingensem accepti provinciam:
praetendens amorem studiorum; quae Witrembergae feliciter inchoata,
Tubingae ad finem perducere tandem decrevisset, uti et factum. Hac
siquidem conditione praeclare in sextum usque annum functus est, et
propositum suum, cum publice lectionibus audiendis, rum privato studio
et assidua lectione feliciter ursit; et optatum nactus est findem.
Itaque anno quadragesimo quarto, die quinto Septembris praeside illo
Snepfio ad propositiones de ecclesia publice respondit. Ac he praeter
officium publicum ullis impediretur obistaculis, in quartum annum
cclebs vixit, mensa pretio tolerabili, in Stipendio principis
conducta. Praeter huius sacri labores officii Mathemata privatim
interpretatus est. Crebras quoque tum in arce Tubingesi contiones
coram principe Ulrico habuit: qui eum, iuvenem licet Theologum,
amavit; et simul ac primum in arce fuisset contionatus, consiliariis
commendavit; magnum aliquando Theologum praedicens futurum.
Inc derant posthaec tristia et calamitosa tempora anno quadragesimo
sexto mortuo Luthero: sicut magnorum virorum et iustorum mors
plerumque ominosa est. Paulo ante vitae finem Lutherus ad amicos,
orate, inquit, Deum, ut Evangelii doctrinam vobis conservet. Pontifex
enim et concilium Tridentinum dira moliuntur. Hoc praesagium quale
fuerit, eventus docuit. Post famam, maximos fieri a Caesare,
Ferdinando, et Pontisice bellicos apparatus: contra Germaniam ipsam
bellum exarsit, quod, ut nimis notum, Imperator Carolus Electori
Saxoniae Ioanni Friderico, et Philippo Hassiae Landgravio, eorumque
confaederaris urbibus Imperialibus, movit. In eo singulari Dei
consilio et permissu, superior evasit Imperator, captis illis et
subactis. Quae autem tum fuerit in Germania rerum facies, quanta
conturbatio et trepidatio: cordatus quisque per se aestimare potest.
Anno sequenti quadragesimo septimo, cum paululum bellici motus
remisissent, reconciliato Caesare: uxorem duxit illo aetatis tempore;
quod ommum doctorum calculis incundo coniugio plures ob causas oprimum
staruitur. Nuptias celebravit Mense Februario, cum virgine Margarita,
filia Conradio Stamleri, consulis Tubingani, et in consistorio
Wurtenbergici Ducis supremo adsessoris. Coniugium hoc fecundum et
iucundum fuit: in quo susceperunt liberos undecim, octo filios, tres
filias: e quibus plerisque honestissime elocatis, et avus et proavus
est factus.
Victor autem imperator Carolus V. non solum pro suo politiam arbitrio
constituit; et mutavit, quae voluit; omnibus propter potentiam et
auctoritatem formidabilis; verum etiam


page 674, image: s704

doctrinam et religionem sinceram Pontificis instinctu mutaro summe
conatus est. Anno ergo quadragesimo octavo librum illum, qui dicebatur
Interim, ob causam saepe indicatam, ab artificibus quibusdam
Pontificiis compositum, in comitiis Augustanis proposuit: in quo
Evangelicis concedere non nihil videbatur: sed revera totum Papatum,
quoad doctrinae corruptelas et idololatricas ceremonias, quas omnes
iste confirmabat, coloribus pictus introducebat.
Obtrusa autem est ea forma per vim Principibus et Imperii civitatibus
in Suevia, et alibi, invitis: ur qui a Pontifice Romano secesserant:
nec Imperatori se poterant opponere: qui cum exercitu praesens comitia
celebravit armata. Quamobrem ista mutatione, vetus iam dudum abrogata
rursus invaluit idoloatria, dimissis ab officio, et anno quadragesimo
octavo circa finem, eiectis omnibus ecclesiae ministris in Suevia; qui
formam istam et impietatem recipere recusabant. Dimissus igitur est et
tum Heerbrandus ipso die Divi Martini, officio diaconi functus
Tubingae ultra quinquennium, quod impiam istam religionis formulam
nollet amplecti.
Venit autem sub id tempus Tubingam Osvvaldus Schreckenfuchsius, vir
praeter cetera Hebraeae linguae peritissimus. Huius ergo operam, cum
Iacobo Andreae, Theodorico Snepfio, et Iacobo Dachtlero conduxit; ut
privatim linguam Hebraeam docerentur. Ei studio totum se Heerbrandus
per illum annum consecravit: donec circa finem anni quinquagesimi,
mortuo Ulrico duce successit filius Princeps Christophorus; qui primam
religionis suscepit curam: et cum aliis Theologis atque ministris
Heerbrandum revocatum, pastorem ecclesiae Herrenbergensi, et vicinis
Ephorum praefecit. Saepe tunc ad eum excurrit salutandi causa I.
Brentius, familiaritate eius mirifice delectatus: adeo ut aliquando in
haec eruperit verba: Quoties te video, toties gaudeo. Quaerenti
Heerbrando causam, respondit: Nam et tu ecclesiam docendo iuvabis:
longe lateque sinceram doctrinam sparges et propagabis: eris ecclesiae
praesidio et ornamento.
Anno codem quinquagesimo paucis post mensibus pridie D. Georgii
Heerbrandus Doctor Theologiae Tubingae creatus est; competitore et
consorte honorum Iacobo Beurlino: de quo supra a nobis dictum:
spectatore in Academica illa panegyri parente suo Andrea.
Anno sequenti Tridenti Concilium illud, quod diu moliti fuerant
Pontificii, habebatur: et omnibus quicumque de religione aliquid
proponere vellent, apertum et liberum offerebat aditum abitumque.
Missi igitur eo cum Politicis Theologi Evangelici: e quorum numero et
Heerbrandus. Verum quid inibi actum effectumve sit: alibi et a nobis
expositum est:


page 675, image: s705

et omnibus historiarum non plane hospitibus, minime ignorum.
Post reditum Heerbrandus, utpote intelligens facile, quibus ad talia
certamina telis opus esset habiturus, deinceps ipsos annos quatuor cum
dimidio Patrum assiduae lectioni tribuit. Ut enim miles in aciem et
pugnam proditurus, multo ante domi se necessariis et sibi
convenientibus armis instruit: sic et Heerbrandus ex Patribus
testimonia, de omnibus Theologiae doctrinae partibus excerpta, in
locos communes congessit: ut iis, sicubi res ita ferret, contra
Pontificios uteretur. Et sic res habet: duo sunt armorum genera
validissima in Theolegicis certaminibus: primum caelestium literarum
monumenta [Gap desc: Greek word] et [Gap desc: Greek word] : deinde
orthodoxae antiquitatis testimonia [Gap desc: Greek word] . Excerpta
illa locorum communium Theologiae Patrum, publici iuris facere saepe
ei animus fuit: sed quo minus, quod voluit fecerit, obstiterunt
catenati officii labores.
Anno namque quinquagesimo sexto, lectione Patrum iam absoluta, una cum
Iacobo Andreae, et Simone Sultzero vocatus est honorificentissime a
Carelo Marchione Badensi ac Hochburgensi, ad reformationem ecclesiarum
et ditionum ipsius: atque Superintendentem illarum generalem: cuius
operam illi dux Christophorus ad unum annum concessit. Ita Heerbrandus
Pfortzemium, ubi tunc Badensium aula Marchionum erat, cum familia
profectus summo praestitit dexteritatis et successus elogio: mirifice
sibi gratulatus, quod errores Papales deregendi et refutandi
peropportuna sibi hoc modo praebita esset occasio. Quamobrem non modo
voce gravi validaque veritatem Evangelii adseruit: verum etiam
ordmationem ecclesiasticam, Augustanae confessioni conformem,
conscripsit: quae Theologrum Iacobi Andreae Theologi Wirtem bergici,
Maximiliani Morlini superintendentis Coburgici, et Simonis Sultzeri
Basiliensis approbatione confirmata, anno eodem, nomine Caroli
Marchionis Badensis in publicum exivit. Anni sequentis initio,
Ianuarii die octavo Albertus Marchio Brandeburgicus, heros
fortissimus, Marchionis Casimiri et Susannae Bavaritae filius, cum ab
hostibus suis victus et tandem in exilium pulsus fuisset, Pfortzemii,
apud affinem suum Marchionem Carolum, anno aetatis suae trigesimo
quinto, mortuus et sepultus ibidem in templo S. Michaelis. Adfuit huic
Heerbrandus: qui discessum eius ex hac vita pium, et cetera omma
scripto edito declaravit.
Ut autem labor laborem, sic etiam honor honorem trudebat, atque
Heerbrandum iam insequebatur. Vix enim duos menses cum Pfortzemii
fuislet, et salvifici verbi praedicationem instituisset, a Rectore et
senatu scholae Tubingensis ad professionem Theologicam est vocatus.
Quare volente duce Christophoro,


page 676, image: s706

studium scholae suum addixit, hac addita diserte tamen conditione; ut,
cum operam suam Marchioni ad annum condixissen ne opus recens
inchoatum imperfectum relinqueretur, sibi totum illud promissum tempus
isthic integrum esset permanere. Quod volentes Rector et senatus
concesserunt. Accidit interea ut cum Marchione Heerbrandus ad
conventum Principum et Theologorum Francofurtum descenderet: ibi
Elector Palatinus Dux Otho Henricus, qui tum una aderat, in
pacificatione et transactione Landgravii et comitis Wilhelmi Nassovii,
fama tum et auditione ipsa de heerbrandi praestantia certus, ipsius
operam, ut in Haidelbergensi schola Theologiam publice doceret,
clementer, honestissimo oblato stipendio, expetivit. Sed cum id fieri
ratione posset nulla, gratias ipsius celsitudini, pro honorifico de se
iudicio egit., Hac illustri vocatione Marchio Carolus magis iam
incitatus, ipsum etiam apud se detinere, multis et magnis oblatis
conditionibus discupivit. Ne vero quae stus illic causa remanere
videretur, cum nullam haberet a Christophoro duce optimo discedendi,
et fidem Tubinganae scholae datam fallendi, rationem, elapso anno
Tubingam, cum familia salva salvus rediit, omnibus desideratus et
exspectatus: ac paulo post, invocato Dei nomine, professionem suam
Academicam feliciter est exorsus.
Fuit autem Heerbrandi lectio ordinaria Pentateuchus Moisis, quem in
suae professionis annorum quadraginta curriculo quater absolvit.
Eundem quoque pro contione, cum professioni scholasticae
ecclesiasticum quoque munus sustineret coniunctum, diebus Iovis
publice enarravit. Tanta autem fide, et adsiduitate docendi fecit
officium in schola, ut horas ullas se neglexisse, meminisse non
potuerit: nec unquam ad docendum nisi probe praemeditatus accessit:
rationemque docendi methodicam sollicite semper obfervavit eam; quam a
praeceptoribus, Melanchthone praecipue, didicerat.
Neque vero publice tantum docebat et contionabatur: sed domi quoque,
quoniam inexhausti erat studii, fructuose laborabat. Anno enim
quinquagesimo octavo, contra Petrum a Soto librum scripsit satis
magnum, de ecclesia, patribus et conciliis, postea typis excusum una
cum aliis, contra eundem Petrum, a collegis ipsius scriptis, Iacobo
Beurlino, Theodorico Snepfio et Ioanne Brentio, quorum singuli partem
illius libri refutaverunt. Deinde anno quinquagesimo nono, biennio
postquam Tubingam venerat, primum ab Academico senatu Rector
Universitatis est declaratus. Quem magistratum in Academiis summum et
honorificentissimum, sed et difficilimum, laboribusque et molestiis
plenissimum, deinde octavum, exemplo fere inusitato, summa prudentiae,
dexteritaris et iudicii laudo


page 677, image: s707

gessit: ac nisi Cancellarius Academiae fuisset creatus, haud dubie
saepius interea fuisset idem ei Rectoratus gerendus. Anno sexagesimo
primo sub finem fere, collegii ecclesiastici sive templi Tubingensis
Decanus et Ecclesiastes est constitutus. Praeterea superintendentem
egit et illustrissimi Principis Stipendii, ducentorum fere semper
alumnorum, ex quo tot reverendi et clarissimi viri in ecclesiam
prodierunt: et Martiniani illius laudati, et Rei pub, universae
fructuosi: quando inibi Theologi, Iurisperiti, Medici aluntur.
Contubernii insuper generalis fuit per annos plurimos inspector.
Quemadmodum Oeconomiae Universitatis etiam per annos amplius viginti
Deputatus: utlissimam Universitatis civibus omnibus navans operam.
Nec domi tantum suis fuit notus acceptusve Heerbrandus: sed fama eius
etiam foras emanavit et sparsa fuit. Quare quem ad modum ante ab
Electore Palatino: sic anno sexagesimo secundo a Saxoniae ducibus
Ienam, ad docenda illic sacra, clementer et honorifice fuit evocatus.
Illustris sane admodum haec et legitima fuit vocatio: in qua praeter
familiae sustentationem, in annuum salarium mille ei offerebantur
floreni. Sed cum Tubingensibus natus divinitusque datus videretur:
prudenti consilio Principis Christophori, professor et ecclesiastes
celeberrimus, quamvis sollicite expeteretur, dimissus non est: quin
ipsimet Heerbrando causa nulla visa est, cur patriam, parentes,
socerum, amicos relinquens, se prolemque numerosam alio transportaret.
Cum itaque sui copiam tribus principibus denegasset: Tubingae sede
fixa animum ad rem familiarem honeste augendam appulit: donata ipsi a
liberalissimo duce Christophoro area; in ea domum egregiam
aedisicavit; fundos, prara, vineas, opima praedia, a socero accepit:
quorum tamen omnium curatio, per coniugem potissimum, feminam
sollertissimam et rei farniliaris studiosissimam ac peritissimam, fuit
administrata. Ipse siquidem studiis ita fuit affixus; ut omne tempus
perire duceret, quod iis non esset impensum. Cuius rei argumentum sunt
libri et scripta ab ipso elaborata: de quibus postea dicemus.
Anno Christi nonagesimo ipsi iam seni septuagenario, tantus accessit
ad priores dignitates cumulus, quantus in Wirtenbergico ducatu, et in
ecclesia illius, atque Academia fere potest maximus. Declaratus enim
est illustrissimi Ducis consiliarius, ecclesiae praepositus, Academiae
cancellarius, novi Collegii Inspector: id quod futurum D. Iacobus
Andreas praesagrisse drcitur. Istis officiis amplis sane et arduis
toto, quod superfuit, vitae curriculo, mira et rara cum diligentiae
industria


page 678, image: s708

functus est: ac postremis praesertim annis labores eius auxerunt
obitus tum liberorum, tum coniugis: qui vulnera ei inflixerunt
acerbissima. Vixerat cum illa uxore annos quinquaginta et semestre: ac
vere baculum senectutis suae habuerat. Hac itaque anno nonagesimo
septimo, die nona Novembris, amissa, ipse viduus sequenti anno magis
magisque, quasi avulsa a corpore suo parte principali, coepit
languescere: vires corporis et ingenii amittere: incessu ita laborare;
vix ut duci: nedum incedere posset. Ratus itaque quod res erat,
prodromos fatalis diei adesse: mature collegit sarcinas; seque ad iter
caeleste paravit.
Anno enim nonagesimo octavo, docendi suam in schola provinciam a festo
Pascha finivit, in capite vicesimo quinto Genesis dulcissime
constitit, ultimum die vicesimo octavo Maii docuit: postquam
incredibili emolumento, ac laude in Academia docuisset annos supra
quadraginta unum. Curiam tamen et senatum Academicum ad dies usque
caniculares eiusdem anni accessit. Postea, cum pedes officio plane
deessent, nec a nepote, quo instar scipionis usus erat, duci amplius
posset: ne in publica commoda peccaret, anno suo emortuali per literas
ad illustrissimum principem et amplissimum senatum munus suum
resignavit: utque de successore deliberationem susciperent, petivit.
Quae ipsius petitio approbata, et pro Academiae Tubingensis more,
inque emeritos praedicanda liberalirate, annuum ei ad vitae dies
reliquos, benesicium est decretum. Ita ergo omnibus curis officii ac
laboribus liberatus rudeque merito donatus: nihil aliud meditatus est,
quam [Gap desc: Greek word] ex hac vita bearam.
Eo fine et paucis ante obitum diebus sacram synaxin a ministro
ecclesiae; quam praemisla peceatotum deprecatione, fideique
confessione diserta, praesentibus aliis tum domesticis tum collegis,
reverenter accepit. Reliquis, qui ad vitae ei superfuerunt finem
diebus, animo plane fuit sedato, nullius rei anxio: quicquid cibi
potusve praebebatur, acquievit: et a mensa somno se dedit: qui tandem
in lethargum aliquot dierum fuit mutatus.
Inter dolores acutos podagrae, qui senem infestarunt, semper fuit
patiens: saepe Apostoli illud repetivit: Pietas ad omnia est utilis,
habens promissionem huius et futurae vitae: cumque aliquando apud
ipsum fieret mentio Turcarum et crudelitatis Hispanorum: tum ille,
pessimi sunt homines, ait, Hispani, et merito nobis invisi ac
metuendi: sunt omnes nostri hostes in Papatu. Oremus ergo
indesinenter: Da pacem Domine in diebus nostris: quia non est alius,
qui pugnet pro


page 679, image: s709

nobis, nisi tu Deus noster. Et plura in hanc sententiam, sed submisla
voce: ut exaudiri omnia ab adstantibus non potuerint. Tandem cum piis
ab adstantibus precibus Deo fuisset commendatus, quasi lampas oleo
deficiente, sine omni cruciatu, est exstinctus, animaque eius in
sinum Abrahae deportate, anno Christi decimo sexto saeculari, die
vigesima secunda Maii, hora ante meridiem undecima, aetatis suae
undeoctogesimo, exceptis undecim septimanis, diebus quinque, horis
quatuor.
Fuit Theologus in suo officio diligens et adsiduus, adeo ut ne nox
quidem hominum quieti et laborum intermissioni data, a cura officii
avocare cum potuerit. Nam in adversarios scriptis iturus, calamos,
atramentum, papyrum ad spondam apposuit: primo peracto somno
evigilans, cum aliquot horis fere semper rursus obdormire non posset:
interim de hoc vel illo adversariorum argumento refellendo, nocte
quieta cogitavit: cogitata e vestigio in tenebris, sine lumine,
paucis, qualitercumque, sic tamen ut legi possent, annotavit. Mane
filio meditata propo suit, de responsione examinavit, ac demum
sententiam suam aperuit.
Praeterea quamquam Deus ipsum in hoc mundo summis et honoribus
auxisset, et opibus, cor tamen apposuit minime: nec superbivit in
illis, nec elato unquam fuit animo: sed humilitati studuit: in timore
vixit Domini, gratias ei semper egit, benignitatis suae fontem foras
quoque derivans, pauperibus, exulibus, miseris benefecit. Studiosis
quibuscumque gratificari potuit, opera sua numquam defuit, quacumque
ratione iuvit, promovit; viris doctis dignos sibi iudicatos
commendavit. Exteras quoque nationes quantum cumque potuit iuvit,
consolationibus, consilris sacris, in gravissimis religionis negotiis
et controversiiis: ita ut tamquam ad oraculum Christianum principes,
Comites, Barones, equestris ordinis et nobiles, in Austria, Styria,
Carinthia, Carniola, Hungaria; adeoque ex ipsis finibus Turcicis, ad
ipsum literis missis confugerint, et eius opemk atque auxilium
implorarint; quibus complures fideles et doctos ministros misit,
quorum studio et opera ecclesiae in istis regionibus plantatae sunt.
In re familiari non fuit, quales multi doctorum et Philosophorum esse
solent; qui deposita omni rei domesticae cura, studiis addicti suis,
iis tamquam spuma saxis, adhaerentes, negligentiores opum esse solent.
Ipse vero etsi coniugem haberet rei familiaris scientissimam, cui
huius rei onus praecipue impositum: tamen se multorum fieri patrem
liberorum videns; occonomiam et ipse decenter et honeste curavit:


page 680, image: s710

et cum a socero praedia nactus esset, illudque lucrum e terra
nascentibus proveniens, pium, honestum, Deo gratum, et ipsius
benedictione plenum esse non ignoraret: suis laboribus etiam haec
egregia locupletasset accessione: exemplo patriarcharum, magnatum,
regum etiam, hortorum, vinearum, et rerum consimilium plantatione,
insitione, curatione, tamquam Cato Ciceronianus ille, plurimum est
delectatus: si quid officiis, publicis et privatis etiam studiis
succidere potuit temporis, huc tamquam animi relaxandi gratia,
utiliter fructuoseque contulit: adeo, ut e locis longe remotis Styria,
Carinthia, Carniola, generosos sibi surculos et semina nec sine sumptu
adferenda curaret: quae facile a magnatibus illis est consecutus.
Interim non his posthabuit liberos: sed primam iis tribuit curam; pie
honesteque educavit; gravi et severa disciplina ad virtutes, ad
pietatem, ad studia, maxime Theologicum assuefecit: nullis sumptibus
pepercit: et Dei beneficio largiter unde daret, habuit: ex stipendio
plurimorum annorum liberali, et proventibus praediorum satis amplis,
et omnibus sumptibus domesticis maioribus. Frugalitas eius etiam ex eo
apparet: quod Bibliis unis per omnem vitam usus fuit, Lugdunicis, ut
supra atrigimus, perantiquis. Ea annotationibus ad marginem
adscriptis, ita opplevit, detrivitque legendo: ut spatii nihil
reliquum, quaedam etiam legi vix potuerint. Thesauri ista loco, nec
immerito, habuit: pretioque centum florenorum aestimavit.
Valerudine fuit firma et constanti, nec ullo unquam tentatus morbo,
praeterquam sub ultimam vitae lineam Tunc enim morbo valde acuto
correptus fuit: qui manus pedesque invasit: et usum maxime necessarium
ei ademit. Quamquam autem hoc mali genus homines praesertim senes,
plerumque facit morosos ac quiritabundos: Heerbrandus tamen, perinde
ut in valetudine prospera, eodem perstitit vultu, eodem erga Deum
animo: quem laudandum in omnibus etiam tunc aeger dixit; et quod dixit
fecit.
Et, si quid ad Theologi commendationem hoc facit, gratus acceptusque
fuit non uni Electorum, principium, ac dynastarum, in Austria
praesertim ac finitimis regionibus: qui haud raro magnificis ipsum
prosecuti sunt donis. Illustriff. etiam Rheni Palatinus Neoburgicus
insignibus Heerbrandum ornavit: et virum facem ardentem dextra
gerentem, arma familiae eius gentilitia esse voluit.
Scripsit et edidit varia: de quibus eminet compendium Theologiae
Latinum: quod deinde rogatu Ioannis Zygomalae et Ieremiae
Constantinopolitani Patriarchae, a Martino Crusio Graece conversum,
Constantinopolin et Alexandriam in Aegyptum usque pervenit. Multa
insuper scripsit contra


page 681, image: s711

Gregorium de Valentia, Hispanum Iesuitam et alios: quorum scriptorum
nomenclaturam, qui vult, in Bibliothecis videat. Comcordiae etiam
librum, die voluntate sui principis in Latinum transtulit sermonem.
Parentavit idem beato melanchthoni, oratione saepius recusa: quam ut
ipse intra quatriduum conscripsit: ita facto ipso observari optamus.
Idem officium praestitit Ioannis Brentio seniori: Iacobo Andreae suo
antecessori: Ludovico pio Duci Wirrembergico: ut latere patiamur
disputationes ipsius, orationes, et conoiones plurimas, de praecipuis
festis, de messe, de vindemia, de anno Iubilaeo, de virtutibus ac
vitiis variis.
Ex oratione funebri dicta ab Erhardo Cellio Tubingensi professore et
bibliothecis.