04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 660, image: s690

MATTHAEUS VOGELIUS.

NOrinberge hanc vitam incoat Matthaeus Vogelius, anno Christi
millesimo, quingentesimo, decimo nono, die septimo mensis Septemb.
piis parentibus natus. Qui cognito; filium felici ingenio, nec a
studiis abhorrente praeditum: ad liberalium artium atque pietatis
cultum a puero eum adhibuerunt. Cumque in patriae schola Sebaldina
fundamenta eruditioni superstruendae feliciter iecisset: a parenti bus
anno trigesimo quarto, post millesimum, quingentesimum, Tubingam
primum; deinde et Wittembergam, Lutheri et Melanchthonis inprimis
audiendorum causa, fuit missus.
Sed cum parens eius Leonhardus, vir pius quidem et bonus; sed non
admodum dives, ferendis sumptibus in filio educando non esset:
revocatus est ab eo, et a senatu Norico scholasticam functionem obire
iussus.
Verum Vitus Theodoricus, ecclesiae Sebaldinoe ea in urbe pastor,
perspecta ingenii ipsius iuvenis praestantia, tantum perfecit: ut
Andreas im Hoff senior, vir ornatissimus, Moecenatis personam


page 661, image: s691

in fovendo Vogelio sibi sumeret: et subsidium quinquennale ad
Theologica studia continuamda benigne subministraret.
Hoc beneficio, Viti commendatione, impetrato, Wittembergam rediit:
inque pietate ac literis ita profecit: ut lauream Philolophicam
utramque fuerit consecutus. Postea ingenii sui alia edens specimina,
profectus suos magnis viris Luthero, Meldanchthoni, bugenhagio,
publico in examine ita probavit: ut dignum iudicarint, cui
ecclesiastica functio committeretur.
Vacante itaque sub id tempus parochia in oppido Lauffen, prope Norin
bergam: ad illam a senatu Norico Wittemberga, anno quadragesimo quinto
est evocatus: ubi triennio praeconium evangeln fecit. Ab hac parochia
in urbem ipsam Norinbergam est translatus: in qua ad D. Iacobi
magnalia DEI populo Christiano publice enarravit Neque hic tantum
contionando; sed et confitendo, atque durissima quaeque, propter nomen
Christi, patiendo, verum se ecclesiae pastorem ac DEI ministrum
declaravit. Nam patria sua, quod formam illam religionis novam, a
Carolo V. obtrusam, amplecti nollet, pulsus anno quadragesimo nono: et
in exilio, tum coniuge, tum parentibus carissimis, per morrem est
privatus.
Postea cum, Domino Deo nostro sic dirigente, in Borussiam venisset:
Welavioe oppido officio pastoris quadreiennium ipsum functus est: ubi
et uxorem alteram duxit, quae tredecim eum liberorum patrem fecit Inde
Regiomontem vocatus: duodecim annis docendo in templo, et publice in
Academia sacra tradendo, necnon scholasticos magistratus gerendo,
utilem et ecclesiae et scholae operam praestitit: pestis eriam tempora
aliquoties expertus. Tandem e Bourussia, propter dissidia [Note: * Osiandrica. Cedie e Bourss.]
, et perturbatum ecclesiarum eius regionis
statum, cum uxore et octo liberis in Wirtembergensem ducatum secedere
coactus, a Christophoro duce, et nutricio ecclesiarum ac scholarum
summo, clementissime est receptus Nam et hospitium ei praebuit cum
suis liberale; et, cum non statim de functione commoda eo in ducatu
prospici ipsi posset, Kirchemii commoranti, perintegrum semestre, pro
alimonia subsidium hebdomadatim curavit benigne subministramdum.
Declaravit et porro idem princeps, erga eundem Vogelium, animum
prolixum et beneficum. Cum enim ecclesiae Horbergensi, de voluntate
illius, praefectus Vorgelius esset; ad salarium pristinum, augmentum
quinquagenorum florenorum adiecit. Quadriennio fere exacto, Gomppingam
translatus, et paucis annis post, Inspector sive superintendens
vicinarum ibi ecclesiarum est designatus.
Tandem aetate ad senium declinante, cum iam sexagesimum annum
excessisset, clemens illa principis Ludovici ducis Wirtembergici
gratia, gravioribus eum ecclesiae regendae curis et negotiis
sublevavit; atque Abbatiae munerc coenobio Alberspacensi dignata


page 662, image: s692

est. Ibi per undecim annos octoque menses in literaria
[Gap desc: Greek word] ecclesiam et scholam fideliter plantavit: atque
praeter alios labores varios gravesque, Thesaurum illum theologicum
Germanicum et Latinum, in quo quadraginta amplius annis laboraverat,
ad umbilicum deduxit.
Verum, ur senectus, ex veteri proverbio, numquam sola venit; ita et in
Vogelio accidit: qui cum ex obitu secundae uxoris, qua cum triginta
octo annos sine offensa vixerat, luctum hausisser longe maximum;
auxerumt eum, ut nullum malum est solum, varia morborum genera. Itaque
ersi tertia iam ducta coniuge adiutorium sibi adseiveratitamen cum iam
octavum climacterieum agerer, virib. paulatim decrescentrib. fatalem
sibi imminere horam sensit. Ut iraque, pro beneficiis acceptis,
aliquamgrati animi significationem, ante suum ex hac vita discessum,
ederet: Thesaurum Latinum principi suo Ludovico obtulit: eiusque
gratiae et favori suos, iam iam orphanos fururos, paterna piaque
solicirudine commendavit: quin et silio, natu minimo, tum amanuensi
suo, aliquoties mandavit: ut post suum obitum in epitomen thesauros
Germanicos redigeret, atque evulgaret. Hoc modo cum domuisuae
disposuisset; mortem, quam praesagierat, placide obiit, decurrente ad
finem anno nona. gesimo prime, die tertio Decem bris, hora pomeridiana
duodecima: cum vixisset, inter varias aerumnas, annos septuaginta
duos, et menses fere tros.
Fuit hic discipulus Lutheri per quinquennium; et quam ab eo didicerat
doctrinam, constanter per omnem vitam propagavit. Usus autem inprimis
est patrono et praeceptore Vico Theodorice, Lutheri olim domestico et
convictore: qui non solum Lutheri publicas; sed etiam domesticas
contiones lectionesque calamo excepit, et in lucem edidit. Praererea
tenuioris fortunae scholasticos patrocinio comsilioque, quantum
poruit, iuvit: de quorum numero et hic Vogelius: qui quicquid in
literis profecit, acceptum Vito retulit. Auctor idem Vitus ei, ad
ministerium verbi vocato fuit: ut omne tempus a sacris laborib. vacuum
in templo, legendis domi Bibliis impenderet: atque ex singulis
capitibus insigniora dicta enotaret, primum neglecto ordine: post ad
certos locos illustriora saltem restim onia redigeret: atque ita locos
Theologicos solius seripturoe sacrae verbis constantes, adornaret,
omissis et Patrum, et Philosophotum aliorumque dictis, et guomis. Nec
enim patrum dicta ullam habent auct oritatem, nisi a scriptura: et
Philosophorum etiam argutissima atque acutissima in agone spiritus
hominem deserunt. Ex eo ergo labore natus est ipsi Thesaurus Biblicu;
tum Germanicus tum Latinus; quem de sententia Ioannis Brentii,
aliorumque Theologorum in eo ducatu, scholaque Tubingana, certos in
locos distribuit. Crevit autem Germanicus Thesaurus in septem tomos:
quos in Lati no in unicum contraxit: studuitque eo


page 663, image: s693

labore Theologiae candidaeis, et ministris ecclesiae, iuniorib.
presertim, subservire. Hoec de Vogelio ex ipsius Thesauri
proefationibus.