CUM Pontificii hodie in eas, quae a Papatu gravissimis de causis secesserunt, ecclesias hoc ariete identidem insultent: ubinam ecclesia vera fuerit ante saecula duo autplura? visum est quo rundam salrem Germanorum, praeteritis Italis, Hispanis Gallis, Anglis, Boemis, et aliis, ad nostrum in stitutum nunc quidem non facientibus, vitas circumscripte praemittere: qui ante saeculum decimum quintum, quo, Antichristo plene retecto, Evangelii lux clare effulfit, veritatem quasi in crepusculo viderunt: et quorum alii alia Papatus dogmata ac superstitionum commenta improbarunt; aut [Gap desc: Greek word] futuram diserte praedixerunt. Nam vel hinc apparebit; veram Christi ecclesiam semper fuisse etiam in Papatu, inter diras meretricis Babylonicae tempestates: perinde ut in Veteri Testamento fuit verus Israel in mediis Baaliticis cultibus inter tyrannicas idoloat ricorum regum persecutiones. Omissis igitur et extraneis Christi testibus, et ris etiam Germanis, qui supra saeculum decimum quartum, testimonium veritati perhibuerunt, atque [Note: * In Martyrologiis.] alibi laudantur; a Gobelino hoc Persona lubet exordiri: qui quid in Papatu reprehenderit, ipsa narrationis series indicabit.
Natus hic est in antiqua Saxonia, quae numc Westphalia, anno Christi millesimo, trecentesimo, quinquagesimo octavo. Saeculum, quod eum excepit, plane fuit barbarum: comprimis in Germania et Gallia de literis politioribus tunc alrum silentium: Italia sola ad puritatem Latini sermonis, quasi postliminio adspirare visa Floruerumt enim tum temporis Franciscus Petrarcha, et Ioannes Boccatius poetae: qui una cum aliis literarum et linguarum studia, septingentis fere annis tetra barbarie oppressa, ab interitu vindicarunt:
quibus deinde alii aliique successerunt. Atquetia artium et linguarum paulatim in lucem usumque revocata etiam apud nos exercitia, praeludia atque instrumenta fuerunt Evangelicae reformationis.
Italiam Gobelinus pene lustravit universam: et in curia Romana diu haesit, tam ipsis Pontificibus, quam aulc proceribus familiaris: quae res ipsi ad beneficia ecclesiastica aditum parefecit. Sacerdos initiatus anno millestmo, trecentesimo, octogesimo sexto, triennio post rector capellae S. Trinitatis in ecclesia Paderbornensi constituitur; cum annum aetatis ageret trigesimum primum. Praefuit deinde Paderbornae templo forensi ecclesiastes: cumque sub annum millesimum, quadringentesimum quintum, consules eius loci statutum quoddam condidissent: quod et Pontificum decretis, et Imperatorum sanctionibus adversari videbatur: pro contione id reprehendere, et ut antiquaretur, monere non destitit. Invidia ergo laborans et odio, loco cessit; episcopi factus vicarius seu officialis Quo in munere itidem odia maleferiatorum, et inprimis monachorum familiae Benedictinae, qui reformari nolebant, in currit, nec citra vitae periculum. Cum enim aperte nocere homini non possent cucullati: ad artes flagitiosis usitats decurrerunt: et veneno cibis insperso e medio eum tollere conati sunt.
Re autem derecta abiit Bibveldiam, comitatus Ravensburgici metropolim: ubi decavatu potitus est. Sed negociroum illorum pertaesum arctior religio incessit. Itaque studiis literarum et precibus vacaturus, cucullum indit: et sexagenario maior e vita excessit.
Otium ignavum toto vitae tempore detestatus est: ac Philosophiae in iuventute; Theologiae et iuri Pontificio in virili aetate operam dedit. Augustinum prae reliquis legit attente, cuius et verba et sententias subinde usurpat in scriptis Isidorus non minus ei familiaris fuit: ex quo integras etiam pagellas exscripsit. In carmineinfelix fuit, prout omnes fere illius aevi. Res quas descripsit, summa fide et dilignetia descripsit: sed Pontifici addictior, sive favore, sive furore ipsius. Legendam de undecim milibus virginum, et de sancta Catharina, in dubium vocare ausus fuit: et rationes [Note: * Aetate 6. Cosmodromii. cap. 15.] adfert non elumbes. Totum autem huiusmodi narratiuncularum genus quale sit, aut quid in Papatu olim fuerit: notius est, quam ut verbose hic debear exponi. Vidit ergo et hic in tenebris aliquid: quemadmodum semper fuerunt etiam in Germania; qui [Gap desc: Greek word] Papatus et agnoverunt et taxarunt. Multi primatum Pontificis, cleri fastum, avaritiam ac libidines detestati sunt: multi idolum Missae oppugnarunt: multi et recte et pie, de gratuita hominis peccatoris coruam Deo iustificatione, de invocatione, de sacramentis, et aliis religionis Christianae capitibus docuerunt: multi
reformationem unice in votis habuerunt: ut ex historiis sequentibus patebit. Et hic non possumus non addere, quod paulo ante Gchelini termpora accidit. Exhibehatur Isenaci coram Friderico Marchione ludus dequinque Virginibus prudentibus et totidem fatuis. Prudentes erant S. Maria, S. Catharina, S. Barbara, S. Dorothia, S. Margaretha. Ad has veniunt fatuae, ut aliquid olei impertiant perentes, hoc est, quemadmodum actor interpretabatur, ut pro se ad Deum intercedant; quo et ipsie ad nuptias, hie regnum caelorum admittantur. Quid fit? prudentes praecise negant, quicquam se communicituras Hic vero triste oriebatur spectaculum: pulsabant, slebant, precibus instabant fatuae: sed ne hilum quidem proficiebant: abire iubebantur, et oleum emere. Quo viso auditoque princeps ille ita fertur consternatus: ut in morbum inciderit gravem et periculosum, Quid est, inquit fides nostra Christiana, si neque Maria, neque alia sancta exorari potest: ut deprecetur pro nobis? qursum tot merira et bona opera: ut sanctorum apua Deum interessionem nobis conciliemus, et gratiam impetremus? Ex hac tristita nata est a poplexia: qua post quatriduum exstinctus est, et sepultus Isenaci. Hinc facile apparet, quid sibi voluerit, qui hoc Drana exhibuit: quamque fuerint inanes cisternae illae, quas sibi fodrunt, relicta vena aquae vivae. Henricus Meibomius in cosmodromo Gobelini anno 1599 edito: matth. Dresserus Isagog. histor. parte quinta. [editor: handwritten notite]