04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 315, image: s348

AUGERIUS GISLENIUS BUSBEQUIUS.

AUGERIUS GISLENIUS, nobili et vetusto Busbequiorum apud Flandros genere {* sub ann. 1522.}natus est Cominii; unde et Philippo, historicorum Gallicorum principi, nomen. Adolescens


page 316, image: s349

Venetiis Ioanni Baptistae Egnatio; post Bononiae et Pataviialiis viris doctis in eloquentiae studiis operam dedit.

Aetate grandtor a Ferdinando Augusto, opera N. Nenderani Belgae, qui tum illi a secretis, Viennam Austriae evocatus, et ipsi et Maximiliano filio in repub gerenda ita se probavit: ut nullius fere magis consilio et virvure principes illi niterentur. Huius etiam Augustos liberos Matthiam, Maximilianum, Albertum, et Wenceslaum, ephorus prudentissimus, optimis moribus informavit.

Cumque in omni ad ministrationis genere excelleret: tum vero in legationibus virt us eius enituit: quibus compluribus magna cum gloria, ad summos principes adsidue functus est. Earum insigues inprimis fuere Constantinopolitana et Amasiana: quas etiam literarum monumentis eleganti ftylo mandavit: et Nicolao Micaultio V. Cl. amico veteri, et studiorum multos annos in Italia socio, inscribendas curavit.

Nec vero otiosa fuit illa profectio. Nam et animantium Orientis naturas, veteresque inscriptiones investigavit: ut Ancyranam, quam cum Andrea Schotto, et herbarum naturas, quas cum Petro Andrea Marthiolo, et Graecarum aliquot centurias, quas cum Carolo Clusio communicavit. Clusius autem illas inscriptiones Graecas ad Ianum Gruterum misit: qui eas, addita Iosephi Scaligeri correctione, Augusto illi universali Inscriptionum operi bona side inseruit. LIvii etiam variantes lectiones ad Iustum Lipsium Busbequius submisit, ex codice Puteani: quin et centum amnlius antiqua, cum Graeca tum Latina, in membranis calamo exarata volumina, media in Graecia studiose collecta, in Caesaream Viennae Austriae bibliothecam intulit.

Anno millesimo, quingentesimo, et sexagesimo, dum Ferdinandi Caesaris ad portam Constantinopolitanam, ut loquuntur, oratorem egit: Hispanos a Turcis captos, iamque prope desperatos, ac inter eos Sandaeum Gerbi praefectum, intercessione sua liberavit: secumque discedens in Pannoniam duxit. Interea rei etiam bellicae cognitionem usu at que observatione adeptus: salubrae Turcici belli gerendi consilium posteritati transscripsit.

Byzantio {* A. 1562. Adducitregi Gall. sponsam, siliam Max. II. Imper.}reversus, Isabellam Austriacam, quae Carole IX. Galliarum regi nuptui data, in Galliam {* A. 1570. Rodolphi II. lagatus.} duxit: eiusque aulae praefectus, et post Rodolphi II. Caesaris legatus fuit. A quo cum iam septuagenarius semestre spatium, ut patriam, amicos, avitumque heredium inviseret, impetrasset: per Normanniam, bellis civilibus impeditam, Belgium versus iter instituit. Ibi dum in civo quodam, Gallia dicto,


page 317, image: s350

hospitatur; violenta militum manus, ex arce vicina, nocte intempesia, in diversoium irrumpens, senem rapit; et equo impositum abducit. Ille quiritari, vim sibi fieri: praedam, contra ius gentium, de dLegato agi: non prafecti Rothomagensis iussu, uti praedones illi iactitabant, sed rapinae causa serinia sua auferri. Hac animi magnitudine territi ncbulones, scriniis tabnilisque illaesis, cum diluculo in integrum eum restituunt: maleque sibi conscii diffugiunt. Consolatur per literas Praefectus: seque facinus indignum digne ulturum promittit.

At ille quietem se magis animi; quam iniuriae vindictam postulare, ut erat generosus, respondet. Itaque iam tum lerhalem aegritudinem praesagiens, in vicinas aedes matronae lectissimae, Toparchae Maillocensis, ad fanum D. Germani deferri se iubet: ubi undevicesimo post die vita deccssit: anno nonagesimo secundo, (alii primo) die vicesimo octavo Octobris, magno sui bonis doctisque omnibus, quos foverat, relicto desiderio. Corpus eius in aede sacra eius loci honorifice conditum: cor in patriam relatum, illatumque est in monumentum maiorum.

Iustus Lipsius amicum veterem hoc elogio epitaphio ornavit:

In {* Centur 2. ad Belg.}Augeri Gisleni Busbequi tristem mortem et situm.
AUGERIUS istic est situs BUSBEQUIUS,
Quis ille? quem virtutis et prudentiae
Habuere carum, gratia, ipsi Casares.
Hunc aula eorum vidit, aula et extera
Asiae tyranni. Quae viri felicitas?
Probavit haec et illa: in omni temporae
In munere omni, Nestorem se praebuit
Lingua atque mente. Iam quies eum sibi,
Et patria haec spondebat: ecce sustulit
Viam per ipsam miles, incertum an latro.
Sed sustulit, simulque sidus Belgicae:
Quod nunc choreas fulget inter astricas.
I. Lipsius magno amico exiguum monumentum P.

Fuit hic non solum politicus excellens, gravis ac {* Iustus Lisius cent. 2. epist. select. 99. ep. Studiosus rerum naturalium.}prudens: sed mansuetiorum etiam Musarum amantissimus: ac inprimis verum naturalium cognoscendarum cupidissimus.


page 318, image: s351

Itaque secundo Byzantium missu,s in familiam inter ceteros adservit peritum pictorem: cuius opera, quae minus commode avehere posset, depicta saltem auferret. Misit Byzantio cistellam medicamentis plenam: depictas item omnis generis plantas arboresque raras, et nostro orbi ignota animalia, Iter suscepit Amasianum ad Halys ripas, qui Galatiam a Cappadocia disterminat: ut herbas et rara eiusmodi erueret. Tantum autem abest: ut in viro nobili reprehendendum id sit: ut potisu summe commendandum: cum non solum commune hoc ipsi studium cum regibus magnis fuerit: sed etiam ad piertatem et Dei honorem, mirabilium naturae cognitio animos invitet.

In elenchis denique librorum haec Busbequie adscribuntur:

Oratio de bello Turtis inferendo, docte et eleganter seripta anno septuagesimo sexto.

Epistolae sex Turcicae, et consilium de re militari, contra Turcam instituenda: videtur hoc scriptum posthumum.

Itinera eius Constantinopolitanum et Amasianum, ad Solymannum Turcarum Imperatorem

Haec de Busbequio, Miraeus in elogiis Belgicis: Iacob. August. Thuanus lib. 26. histor. Matthiol. lib. 3. epistolarum: et bibliothecae.