04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 302, image: s334

PETRUS PECKIUS.

PEtrus Peckius apud Ziricaeos in Zelandicis insulis {*Circ. an. 1529 Docet Lovan, Fit senat. reg. Machlin. Decedit. Lovanii sepelitur.} natus, ab omnique liberali doctrina, inprimis Iuris scientia instructus, Lovanii primum iura de superiore loco docuit: inde Machlinis senator regius creatus fuit: quo in munere ad vitae usque finem permansit.

Decessit e vita sexagenarius die decimo sexto Iulii, relicto silio et tituli et doctrinae herede: qui parentis corpus Machlinis Lovanium, uti iusserat, transtulit; et ad D. Michaelis, quae basilica illius urbis est vetustissima, hac inscriptione condidit:

D. S. PETRO PECKIO REGIO IN MAGNO SENATU BELG. CONSILIARIO ET SUPP. LIBELL. MAG. ZIRICEAE NATO, MACHLINIAE E. A. D. XVII. KAL. AUG. c10 10 LXXXIX. DENATO LOVANII UBI MULTIS AN. IUS ENARRARAT APUD SUOS DEPOSITO INQUE ILLO MUNERE PUBLICE BENE MER. SCRIPTIS CLARO, PIETATIS COLENTISS. OMNIBUS BONIS AMICO CLERI STUDIOSISS. CATHAR. GILLIS VID. ET LIB. P. VIXIT ANN. LX. D.I. BENE QUIESCAT IN CHRISTO IESU.


page 303, image: s335

Forma fuit corporis eleganti ac dignitate heroica: barba promissa: comis ac mire facilis in tam excellenti doctrina. Scripsit consilium de templis per Belgium reparandis atque instaurandis: utque civibus gratificaretur suis, cum magna sit apud Belgas navigandi ars, qua res familiaris inprimis augetur; mercesque importantur, et exportantur: reliquit varios de re nautica libros: quo disciplinae quadam ratione ars ca in officio contineretur. De ceteris scriptis ad iuris prudentiam pertinentibus excellunt Commentarii de Testamentis coniugum, de iure sistendi: de iuris canonici regulis.

Ex Auberti Miraei elogiis.