04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 297, image: s329

IOANNES CLOTZIUS.

NASCITUR Ioannes Clotzius anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto, die quarto Decembris, Wetzlariae, oppido Imperii haud procul Marpurgo. Pater ei fuit Antonius, vir consularis: mater Catharina Netzin/ homines bonae famae, bonae rei. E patriae ludo ac parentum sinu exstrusus, Dusseldorpium, Iuliacensis agri oppidum, schola frequenti tunc celebre, venit. Praeerat ibi ludo Franciscus Fabricius, vir eruditus, et in docendo felix.

Sub hoc magistro eos in studiis fecit progressus; ut dignus habitus sit: qui ad publica literarum emporia mitteretur. Marpurgum igitur ablegatus, lectiones audivit philosophicas: cum


page 298, image: s330

quibus coniunxit et Theologicas, docente Andrea Hyperio Theologo. Marpurgi deinde laurea prima ornatus Wittembergam abiit: ubi inter alios audivit Esromum Rodingerum, et Casparum Peucerum: illum quidem in Physicis; hunc vero in historicis. Ac de Peuceri lectionibus postea, cancellarius factus, non dubitavit haec confirmare: Ego, inquit, cum Wittembergae literis operam darem; adsiduus fui auditor Peuceri: arripuique ea, quae tradebat avidissime: et non solum inde magnum fructum tuli; sed et nullius unquam viri, quantumvis eruditissimi, leotiones publicas libentius et maiori cum voluptate audivi. Adeo non solum diserte; sed et dilucide omnia enarrabat, adeoque dextre exempla tum ex variis historicis petita, tum quae alias ipsimet erant nota ad regulas vitae aptabaet, et quasi in tabella ob oculos ponebat. Haec ipse. Ceterum Wittembergae iuxta humaniorum literarum studium et iurisprudentiam coluit: et ICtos eius loci praeclaros, inprimisque Ioannem Sehneidev vinum audivit; et cum biennium ibi exegisset ac in Philosophia feliciter progressus, et mediocri iurisprudentia imbutus esset; anno sexagesimo quinto, in Marpurgensem Academiam rediit; nec quicquam prius habuit; quam ut in iuris studio constanter perseveraret. Hanc ad rem delegit sibi praecipue dios ibi Antecessores, Ioannem Oldendorpium, et Antonium Heistermannum, magna id temporis ea in Academia iurisprudentiae lumina; e quibus magnus ei cumulus accessit ad profectum, quem Wittembergae in iurisprudentia fecerat.

Sed et hortatu nonnullorum adductus, cum praestanda praestitisset, magister philosophiae tunc {* An. 1566.}renuntiatus est. Marpurgensi in Academia iterum biennium cum haesisset: de consilio amicorum, cum primis vero D. Iacobi Schvvartzii, ablegatus est in Galliam; ubi iurisprudentia purius doceri solet, et hoc studium minori, cum difficultate, et sumptu, etiam breviori tempore absolvi potest, quam in Italia. Et est per Germaniam inferiorem et superiorem; atque in ipsa Hassia finitimisque regionibus, maior Gallicae, quam Italicae linguae usus.

Lutetiam itaque Parisiorum profectus operae pretium se facturum putavit: si cum in curia, quam Parlamentum appellant, causae agerentur, vel sententiae pronuntiarentur, auditorem se praeberet: et quae notatu occurrerent digna, observaret, denique cum nonnullis, non minus de iis, quae praxin, quam quae theoriam concernunt, sermones conferret.

Cum autem ius theoreticum Lutetiae non vigeret: ipse Biturgias adire quidem in animo habebat: sed bellicis motibus


page 299, image: s331

inde arcebatur. Dolam itaque Sequanorum venit; ea tempestate iuris studio celebrem: ubi et linguam Gallicam addidicit. et iureconsultos praestantes audivit: adiunctis etiam domi commentandi scribendique exercitationibus.

Ibidem in curia quoque; ut antea Parisiis fecerat, praxin observavit, audiendo spectandoque negotia et casus, qui tum proponebantur.

Dola deinde relicta Genevam se contulit, Allobrogum urbem, etiam Bodini elogio nobilem, Etsi enim ibi sactarum literarum inprimis studium floret: tamen semper unum alterumve praeclarum iurisconsultum, leges publice enarrantem, magistratus urbis fovet. Audivit ibi et Theol. praestantem: et iurisprudentiae studium numquam intermisit: contiones item Gallicas tum ob ipsam pietatem, tum ob linguam exercendam, diligenter frequentavit: ac cum Italica ibidem esset ecclesia, eius quoque linguae gustum aliquem percepit.

Geneva in patriam rediturus Basileam venit: ibique aliquantisper substitit. Domum autem et melior et doctior reversus, de consilio suorum Spiram, ubi officina iustitiae imperii, profectus est, literis Iacobo Friderico Meurero, tribunalis illius advocato, commendatus. Hic Clotzium in convictum libens recepit: deque multis familiariter erudivit, ad praxin facientibus. Legit autem ipse ordinationem Camerae, et reliquas Imperii constitutiones: et operam in libellis conscribendis non inepre, petentibus commodavit.

Postea cum Marpurgo Ludovicus Ficinus Spiram commigrasset: Clotzius hic dignus iudicatus est: qui ei in principum curia furrogaretur: quod factum anno septuagesimo secundo, cum biennium amplius Spirae consumpsisset. Marpurgum autem ut venit, primum de more scholarum publicarum, docturae insignibus est orantus: post in adsessorum numerum adscitus officium sacerdotis iustitiae integre praestitit: de iure consultoribus respondit: et cum laxamenti etiam aliquid haberet, patrocinio suo petentibus adfuit, advocati munus obeundo.

E curia deinde a principe Hassiae in consiliariorum senatum cooptatus est: fuitque altera quasi manus cancelarii Ioann. {* De quo ante.}Heintzenbergeri sui popularis. Hoc in munere cum aliquot annos versatus esset: tranquillioris vitae desiderio ductus, missionem a principe periit impetravitque. Migravit itaque in patriam: sed ita; ut nihilominus principi a consiliis esset: et stipendio pristino fruerctur: saepe etiam in aulam evocaretur.


page 300, image: s332

Ceterum Heinzenbergero paulo post morte sublato, solus hic dignus habitus est: qui in Cancellarii munere ipsi surrogaretur cuius rei principi suo ipse Heintzenbergerus ante morrem auctor fuisse dicebatur. Invitus multumque renitens, tantum in se, ut honorum ita et laborum onus Clotzius suscepit: ut qui probe perspectum haberet: quod quo maior et amplior sit alicuius dignitas: eo graviores etiam plerumque sint curae et sollicitudines, quasi spinae rosis intersitae. Cancellarius itaque designatus, id unice operam dedit: ut fores iustitiae paterent omnibus: legitimus iudiciorum ordo stricte observaretur: quo sine leges vatias, magno studio, praeter eas, quae typis excusae, et Hassiacae potissimum cutiae praescriptae sunt, ipse conscripsit. Lites ut plurimum per transactiones, aliasque vias compendiarias praecidit et composuit: ac sicubi illa locum apud quosdam non inveniret: eos non in cancellaria, sed in communi principum Hassiae curia litem disceptare voluit iussitve. Cavit etiam; ut suus princeps paucissimis implicaretur litibus: effecitque ut graves dudumque agitatae controversiae per transactiones componerentur: ut cum Electore Moguntino, cum Teutonici ordinis magistro et Hassiae commendatore provinciali, cum magistro ordinis S. Ioannis, cum Alberto comite Nassovio, aliisque principi litem moventibus. In mediis etiam excogitandis: ut transactiones admitterentur, inque consiliis, quibus utraque pars aliquid de suo iure remitteret dandis; mire fuit acutus, promptus, et felix.

Praeterea nuspiam sententiam praecipitabat: sed quicquid proferebatur, id diligenter notabat, ponderabat, et ad iustitiae normam exigebat. Veniebant ipsimet facile in omnibus deliberationibus et negotiis quamplurima in mentem; quae etiam in utranque partem disserendo saepe in medium adducebat, et sincere candideque omnium iudicio subiciebat; gaudebatque; si animadverteret, ab aliquo vel meliora et saniora adferri, vel etiam iis, quae ab ipso adducta erant, plura eandem sententiam stabilientia addi. Delectabatur iis, qui libere, qui rotunde, qui candide et explicare sensa mentis aperirent; sive de publicis, sive de privatis rebus tractaretur.

Ita dum in officio suo strenue obeundo nullis laboribus, curis, lucubrationibusque parcit, factum est: ut valetudinem non parum laeserit, ac semina morborum varia collegerit: quae tandem in fructus pessimos eruperunt.

Fuit erysipelas, et exanthemata, quibus accesserunt ventriculi ac epatis aestus et dolores, artuum gravitas et lassitudo, pedum tumores, aquae hinc inde collectae, et corporis habitus eo usque refrigeratus: ut an tandem humorum istorum frigidorum, an vero peculiaris morbi iniuria exspirarit; non satis constiterit.


page 301, image: s333

Interea tamen otiosus ipse non fuit: sed ut primum aliquantulum remisisse morbum sensit: ad labores rediit: curiam adiit: scripta longissima adornavit: parentes invisit. Sed cum per intervalla morbi irentidem redirent, ipseque fatalem horam non procul abesse sentiret: iterum avehendum se in patriam curavit; ut exinde, quemadmodum dicebat, in veram patriam in complexu suorum emigraret. Eo simul ac venit; peius habere cepit. Avoca vit itaque statim animum et cogita tiones omnibus rebus humanis: et evangelium Ioannis, omnis consolationis plenissimum, sibi praelegendum curavit. Colloquia etiam pietatis plena habuit cum parentibus, cum fratre et amicis, cum verbi divini ministro: et die Dominica post ab- solutam in templo contionem, et cenae Dominicae administrationem, ipse etiam una cum parentibus et fratre, in domestica ecclesia, sacra cena usus est. Audiebantur ex ipso ad vitae exitum usque multae piae et praeclarae voces, inter quas et hae: In Deo vitae meae terminus positus est: Dimittetu Domine servum tuum in pace: In manus tuas commendo spiritum meum: Tu mea sacra anchora, tu salus, tu unicum refugium es. Honores et omnia momentanea: adeoque haecipsa vita, mihi sordet; prae tuo illo aeterno regno et gaudio: quod ab omni aeternitate tui vere amantibus praeparasti. Cum in domo tua mansiones multae sint, ad eas anhelo, et laeto animo propero. A patre interrogatus, quid de uxore et liberis fieri vellet? Respondit, se eos Deo committere, nec dubitare, quin hac commendatione abunde eis prospectum sit. Sigillum etiam principis sibi, ut cancellario, concreditum, membrana involutum, suoque et tabellionis seu notarii publici ad se vocati, ac testium fide dignorum signo consignatum, eidem notario, paulo ante mortem tradidit: ut apud senatum deponeretur, et sic tuto principi reddi posset. Tandem vero die quinto mensis Augusti, anno octogesimo octavo, circiter horam primam, spiritum suum placidissime Deo reddidit, et ex terrestri patria in caelestem migravit, cum vixisset annos tantum quadraginta tres.

Fuit et hic vere Iureconsultus, patriae decus; et commune commodum: iustus, piusque in Deum, amans religionis orthodoxae; et pacis ac tranquillitatis publicae, ut et Academiae Hassiacae. Cum senatus Wetzlariensis Belgis ob religionem exulibus, hospitium prae buisset: atque liberum suo in oppido religionis exercitium permisisset: Clotzius hic interrogatus, factum vehementer probavit: utque in pio instituto senatus pergeret, hortatus est. Ipse etiam si quando Wetzlariae ageret, cum singulari voluptate ecclesiae illi Belgicae interfuit, et Psalmos Gallicis rhythmis suaviter comprehensos, cum exulibus illis cecinit; uti et ante Genevae fecerat.


page 302, image: s334

Clientibus suis ita fuit carus: ut cum cancellarius designatus, ad vocationis munere in plerisque causis se abdicaret: non defuerint tamen etiam illustres personae, quae eum, tauquam bene meritum, retinere stipendium liberale voluerunt: etiamsi alios advocatos in locum eius suffecissent. Honorum praeter ea et opum minime fuit appetens, adeo quidem; ut cum posset feudum a suo principe impetrare, monitus etiam petere noluerit. imo vix permisit, ut per amicos id fieret.

Haec de Clotzio decerpta ex oratione parentali, a Regnero Sixtino IC. et profess. Marpurg. habita.