QUANQUAM familia Mynsingerorum et gentilitia nobilitate et stemmatis antiquitate conferri plurimis, anteferri etiam non paucis potest: auxit tamen ea semper aliena bona, et quae, ut poeta vult, nostra ducenda non sunt, propria virtute: adeo ut veredivinus {*Plat. Alcibiade 1. Mynsingeri in Helvetia.}Philosophus scriptum reliquisse videatur: [Gap desc: Greek words] Fuerunt ante aliquot saecula Mysingeri nobiles in Helvetia: ibique loca Sabaudiae vicina inhabitarunt. Nam historiarum id monumenta testantut, anno a Messia exhibito, millesimo trecentesimo, octogesimo sexto, cum mense Iulio Leopoldus Austriae dux ad Sempachium in proelio cum Helvetiis commisso, et ipse et comitum ac nobilium flos egregius occubuisset, multos nobilium ab Helvetiis expulsos: inter quos et Mynsingerorum familia.
Exilio itaque multati Mynsingeri, habitarunt postea apud exteros; castrumque ad Nicrum, cui Frundeccum nomen, incoluerunt:
qua de re {* In panegyrico apotelesmati addito.}Henrici Meibomit hi sunt versus.
At pius, et sortem miserans discrimine tanto
Arbiter Imperii, profugu solamina damni
Attulit; et montosa dedit castella laresque:
Qua vetus abluitur turgenti Suevia Nicro,
Nulla labat virtus: quoties grave brachia palmae
Urget onus, ramosque premit durissima moles;
Emicat impatiens, contraque gravantia surgit
Pondera -- -- -- --
Ea in familia natus est sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, vicesimum tertium, Ioannes Mynsingerus, Medicinae Doctor; qui, ut Crusius refert, anno millesimo, quadringentesimo, sexagesimo octavo, sive in comitatu Eberhardi Comitis Wirtembergici, sive ipsius Friderici Augusti, peregrinationem religionis ergo ad loca sancta ingressus: quam cum ipso quoque expedivit. Fuit eidem Friderico III. Imperatori a consiliis et equitis aurati dignitate ab co donatus; ut idem Meibomius in panegyrico:
Ille Palaestinas cum Caesare vectus ad oras,
Bethlemias turres atque Hierichuntidos hortos
Lustravit, veteremque Tyrum, Gazamque remotam:
Felicesque olim Solymos, et nobile bustum.
Vicit iter durum pietas, et opinio saecli
Illius, inque piis devotio mentibus haerens.
Sed reduci sortis mansit tenor aequus et idem,
Emeruitque suae pretium virtutis honestum
Aureolos orbes, pictique insignia torquis,
Vixit iste Ioannes Mynsingerus anno adhuc millesimo quingentesimo secundo, agens aetatis annum tunc unde octogesimum.
Filium hic reliquit Iosephum, virum longe praestantissimum: qui ut paternis insistens vestigiis claritatem generis proferret; a teneris illud cogitavit;
[Gap desc: Greek section]
Itaque tanta apud ipsum Augustum Carolum V. et fratrem Ferdinandum fuit in existimatione: ut cancellarius ipsorum fuerit in ducatu Wirtembergico designatus, quando Ulricus dux exulabat. Fuit huic proles numerosa, septem silii, tocidemque filiae: ac defiliis quidem Ioannes et Wernerus, Mattis alumni celebrantur. Ioannes, ut poetae rursum adducam testimonium, nomen professus
Caesaris in castris, robusto corpore et armis
Militiae adduxit iuvenes, equitumque Magister
Et peditum cuneos, et turmas rexit equestres.
Wernerum autem in obsidione Merensi pestis absumpsit. Tertius. Iosephus secundus Mynsinger, Norimbergae est mortuus. Deinde duo Hieronymi pueri obierunt: tertius Hieronymus regi Philippe Hispano contra Belgas militavit: ubi
Quem Mars non potuit, tandem Mors atra subegit.
Septimus fuit hic noster Ioachimus, cum dente, quod omine non caruit, natus Studegardiae nobili ad Nicrum oppido, anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo quarto, patre quem diximus Iosepho, qui anno millesimo, quing entesimo, sexagesimo, die vicesimo Septembris mortuus Ehingae, trans Nicrum, ibidem in templo sepultus. Matre vero Agnete Breuningia, quae post maritum decessit, cum annos sexaeginta quinque, et menses aliquot vixisset.
Puer Ioachimus septennis literarum elementa in patria didicit, sub Alexandro Marcoleone, ludi apud Studtgardianos moderatore. Mox anno aetatis decimo tertio Dolam Burgundia a parentibus missus est, cum duobus Dapiferis de Walpurg. Ibi genium suum, de Philosophorum gravissimo consilio secutus, contulit se ad studium sanctarum legum, simulque poesi operam dedit. Quo in curriculo ut ad metam feliciter atque velociter perveniret in Italiam et Academiam Patavinam iuvenis fuit ablegatus: ubi inter alios Viglium Zuichemum, virum postea summum, Institutiones Imperiales audivit exponentem. Ibi dum ersi totus est in perdiscendis legibus, et iure civili cognoscendo; non potuit
tamen non interdum ad humaniores sese transferre Musas; et [Gap desc: Greek word] delibare poetices. Scripsit enim carmine aliquot argumenta;quae postea recensebimus.
Ex Itaiia ad suos reversus, de consilio illorum, animum ad nuptias adiecit: duxitque in matrimonium Barbaram Cellariam: qua cum dulces exegit annos ad Christi usque annum millesimum, quingentesimum, quinquagesimum septimum. Sub id tempus per Germaniam totam, aliaque Europae regna Udalrici Zasii fama celebrabatur: qui tum in extrema senecta Friburgi Brisgoiae iura profitebatur. Huius itaque audiendi desiderio incensus, Friburgum se transportat: ac merito
-- -- -- -- fidissima coniux
It comes, et faciles ad herilia iussa ministrae.
Accidit autem, ut statim sequente hieme Zasius, LL. Doctor et antecessor, vitam cum morte {*A. 1535. d 24. Nov. atat. 74. Mynsinger succedit. Doctor croeaetur.}commutaret. Cum ergo de successore deliberaretur: ad Mynsingerum itum est: eique primum Institutionum, deinde ordinatia professio demandata. Ibi ut primum auctoritatem cathedrae publicae contigit; mita iu venis enituit in docendo dexteritas; in cloquendo suavitas; in communicando humanitas. Itaque
His animadversis, concordi voce senatus
Est iuveni decretus honos, titulusque supremus.
Factum id anno aetatis Mynsingeri vicesimo primo, Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo quinto, qui Zasio fatalis.
Sopito deinde Protestantium bello, anno quadragesimo octavo, adsessor in iudicium Gamerae Imperialis instauratum, est allectus: quod poeta sic exprimit:
Ipse inter primos florentibus integer annis
Mynsiger accitur, qui servantissimus aequi:
Cuius in ambiguis numquam fallentia rebus
Saepius externi proceres consulta requirunt.
Carus fuit tunc et gratus tum aliis magnatibus et principibus, tum vel inprimis Wilhelmo Comiti a Cymbern, eiusdemque nominis Comiti Eberstenio, Ioanni Episcopo Osnaburgico, comiti ab Hoia, Ulrico Comiti Montfortio: qui omnes et virtutem et doctrinam, et industriam eius miriflce probarunt, ac ad alios praedicarunt.
Itaque cum fama deipso longe lateque disseminaretur: Henricus funior dux Brunsuicensis et Lunaeburgensis operam eius expetivitimissisque legatis honorifice in curiam aulamque suam invitavit. Annuit Mynsingerus, cumque familia ad principem iter ingreditur: ad quem ut venit, camcellarii ipsi munus arduum maxime et amplissimum imponit. Verum, ut semper miscentur tristia laetis, vixdum sedem apud Guelvos fixerat; fato ei eripitur coniux, die vicesima nona iugem Novem. prole nulla relicta Wolfenbyti sepulta. Post hanc duxit aliam
Agnetem ab Odershausen, Henrici, Mareschalli ducatus Brunsuicensis, filiam: cum qua ad honestissimam usque senectutem concordi in amore vixit. Postea cum anno sexagesimo octavo, Henricus dux Brunsuicensis et Lunaeburgensis in fata concessisset: adiit illarum regionum gubernationem illustriss. princeps Iulius; qui {*Annor. 54.}Mynsingerum precibus pretioque, in munere summo detinuit{* Ducat. Brumsuicensis camerar. hereditar.} titulisque dignis clementer honestavit. Quo in officio quantum laborum, quantum curarum exhauserit: quantum molestiarum devorarit: iudicare illi postunt, qui non sunt [Gap desc: Greek words] . Sunt enim difficiles administrandarum provinciarum conditiones: in quibus diligentia plena simultatum est: negligentia, vituperationum.
Aetate itaque ad senium vergente, cum paulatim imminui corporis robur, et decrescere vires sentiret Mynsingerus; anno millesimo, quingentestmo, septuaegesimo tertio, cancellariatus officio, cum principis sui assensu, abit; atque Helmstadii in otio literario, quicquid vitae reliquum transacturus, libris se involvit.
Eo in otio non tantum, quae iuvenis scripserat, recognovit et elimavit: sed etiam quae in fooro, in principum tabulariis atque actionibus aliis observarat, in literas retulit, publico bono edenda: fuit que inter alios suasor suo principi Academiae in suo oppido erigendae, et sumptibus honestis fovendae. Introducta est schola illa auspiciis illustriss. principis Iulii anno millesimo, quing ntesimo, septuagesimo sexto, die decimo quinto Octobris, qui et natalis fuit rectoris primi ducis Henrici Iulii
Tandem dum septuagenario maior, Apotelesma suum (titulus is est libri) postremum recensere aggreditur: ipse ad metam longe ante praevisam festinat, placideque Iesus Christo Servatori animam reddit, die tertio Maii, anno millesimo, quingentesimo, octogesimo octavo, in arce sua Alslobiana, aetatis suae septuagesimo quarto; relictis filiis Henrico Alberto, et Sigismundo Iulio. Epitaphium eius alicubi refertur tale:
Mysiger Europae sidus Themidosque sacerdos,
Frondeciae frondens posieritatis apex:
Praesentisque huius decus admirabile saecli
Sub gelida iacet hic contumulatus humo.
Tumba tegit corpus, vivit sed fama: tot esse
Virtutes uno non potuere loco.
Fuit vir vere nobilis; iurisque antistitum illius tempestatis facile princeps; summis ducibus, comitibus, ipsique Augusto Caesari gratus, comes Palatinus, et ducatus Brunsuicensis Archicamerarius hereditarius, ac cancellarius omni memoria literisque dignus.
Cum animadverteret uxorem non libenter audire; si quis ipsum vel Doctorem, vel cancellarium salutaret: ipse istos titulos
lubentissime admisit, prudenter dicere solitus: Nobilem a Doctore et Cancellario esse servatum, et quasi postliminio reductum.
Edidit iuvenis aliquot poemata, facili plane et eleganti vena; ut sunt Neccarides, naufragium Venetum, Batrachomyomachia Homeri; exhortatio ad bellum contra Tureas suspiciendum: Hymni et epigrammata, Austriados libri duo versibus Heroicis.
In iure exstant in institutiones Iustiniani ac Decretales commentarii: observationum cameralium centuriae: Consiliorum decades: Apotelesimatis autem recensionem incoatam Arnoldus de Reiger nobilis Belga, utvivo Mynsingero, adiuvetat; ita, eo exstincto, feliciter ???mplevit. Non postremum eius operum est ordinatio dicasterii ducatus Brunsuicensis: quem Mynsingerus incoavit, formavit, ac a principe suo, adeoque ab ipso Augusto Caesare, Ferdinando approbatam, typis exscriptam publicavit Fundimentum enim salutis publicae, leges.
Insignibus, (ut hoc [Gap desc: Greek word] addamus) familia Mynsingerorum usa est eiusmodi, uti hodie depicta Tubingae visuntur.
In scuti dextro dimidio flavo accipiter, et in sinistro dimidio rubro it dem accipiter, ambo se intuentes, ac in transverso ligno stantes; galea est cancellata, et coronata: accipiter inter duo uni cornua, flavum alterum, et rubrum alterum: inter cornua exstant pavoniae pennae singulae cum ternis oculis.
Tantum de nobili et magnifico hov viro, ex panegyrico conscripto dictove ab Henrico Meibonio P. C: et Prof. in acad Iulia publico: Crusii item annalibus Suevicis: Gesneri bibliotheca, aliis.