ISenaci Thuringorum Henricus Husanus vitam hanc exorsus est, anno Christi, millesimo, quingentesimo, tricesimo tertio, si calculus Bucholcerianus recte habet. Petrus enim LIngebergius obiisse eum scribit: anno millesimo, quingentesimo, octogesimo septimo, aetatis suae primo et quinquagesimo: unde natalis eius {* Idque vere, quod colligas ex eleg. 5. libr. 1.}prodit tricesimus sextus, supra sesquimillesimum. Patriam suam ipse ita {* Libr. 2 eleg. 1.}deicribit:
-- -- proxima fortibus Hessis
Urbs iacet, Isi, tuae quam posuere manus:
Quae mihi nascenti vitales praebuit auras:
In qua salvus adhuc degit uterque parent.
Puer in ludo literario primis elementis imbutus, Bergam NOrvegiae emporium missus est, mercaturae, vitae generi quaestuoso, mancipandus. Sed cum ibi, qui mercaturae nitiati volunt; sic, e marina nudi extracti, verberibus acciptanrur: ut multus e visceribus sanguis exeat; nonnumquam etiam immatura mors subsequatur: ipse a primo statim experimenro, missa ad matrem interula, cruore tota perfusa, ess cit: ur a Sythico illius discilplinae lusu (ita enita appellant Wasserspiel) dom um revocatus, duleique Musarum consortio reditus, felicirer, ac rumore, quod aiunt, secundo, studiorum stadium decurrerit.
Inter praeceptores suos laudat Bartholomaeum Rosinum; commilitionem vero Fridericum Widebramum. Cum codem Widebramo audivit et Ioannem Stigelium: quod ex hisce eius{* Lib. 1. eleg. 12.} carminibus colligas:
Stigelius fontem nos dux praec essit ad ipsum;
Unde Camenarum profluit omne decus.
Et docuit, cupida sacra fiumina fauce bibentes,
Grata Deo, Musis non aliena loqui
Wittembergae etiam Melancht honem, socio illo studiorum Widebramo, cum aliis audivit: sub annum quinquagesimum tertium. Inde Ingolstadium progressus, eruditionem mir fice auxit.
E patria in Galliam ad Bituriges profectus, inter alios Duareno operam dedit. Hinc in Italiam digressus Patavii porissimum excellentissimis ea aetate iurecousultis studium suum dedidit. Ibi dum agit anno quinquagesimo nono febri a: dendiffima fuit correptus, circa vernum rem pus: adeo ut de vita ipse sua desperarit. Unde {* Lib. 1. eleg. 7. Precatio eius in morbo.}elegia quadam ita precatus legitur:
O igitur mealux, requies. spes unica lesu,
Affer in articulo nunc mihi mortis opem.
Nunc apud offensum pro me fac vota parentem,
Pacatumque tuo redde favore mihi.
Sic mihi mors lucrum, si mundus cuusa triumphi;
Sic per te Sathanas, gloria victus erit.
Ecce patent caeli, vocor ex hoc carcere sursum,
O anima in requiem te mea verte tuam!
Rebus adhuc haeres etiam defixa caducis?
Quid tibi cum terra? sordida terra vale.
Corpus humo linquens, animam tibi Chr iste remitto,
Mors ades, et vitae nunc mihi pande fores.
Redux inde Spirae aliquand u substitit, et praxin Iuris observavit: ut ipse ad Lucam Lossium hisce {* Lib. 2. eleg. 12.}versibus innuit:
O mihi si redeant concessu numinis anni:
Qui spatio dudum praeteriere suo.
Qualis eram primum Witebergam missus in urbem,
Pars quotacumque tuae, magne Philippe, scholae;
Aut Ingolstadii linquens illustre Lycaeum,
Cum Celtas adii prapete vectus equo;
Aut ex Ausonia quando regione reversus,
Iura tuo didici Spira recepta foro.
Postea in aulam pertractus variis obrutus fuit negotiis, variisque implicatus curis, modo egit Suerini anno septuagesimo seeundo, modo Wismariae, modo alibi.
Legationes quoque obivit aliquoties, in Galliam praesertim et Angliam, ad Caesarem etiam Augustum ut scribit:
Caesaris et raegum dum partim extrudor in aulas,
Partim obeo regnum terra Britanna tuum.
Cancellarius item ducis Megapolitani Ioannis Alberti curas sustinuit innumeras: a quibus se liberari optavit talibus elegis ad illum principem:
Des libertatem, dederis sic omnia: tantum
Deprecor incumbens istud honoris onus.
Cui non esse meos humeros viresque ferendo;
Meque genu prono suceubuisse vides.
Stet quicumque volet pro me sublimis in aula:
Me recreet fractum iusta labore quies.
Nec mea supplicibus, neque tot prensantibus aetas
Nota sit: et tacito muta tenore fluat:
Tranquilloque loco positus mea gaudia tractem:
Quos non inspexi per tria lustra, libros.
Illic dediscens alieno vivere nutu,
Quod superest, tribuam, temporis omne Deo.
Prodero cui potero: nulli dabo damna, remotus
A vulgi strepitu militiaque fori.
Donec ubi cursum fluxae confecero vitae,
Efferat emeritum me Libitina senem.
Huius ut optati potiar, tua gratia faxit:
Haec precor adsensis sint rata vota tuo.
Sic Deus illustrem, pot huius taedia vitae,
Lucis in aeternae det tibi sede locum.
Impetrata ergo dimissione, ex periculosis et diuturnis aulicorum negotiorum fluctibus in portum appulit: atque Lunaebur gensi rei pub. operam suam addixit, syndici et consiliarii munere suscepto. Ibi cum veteribus amicis, hoc est libris, in gratiam rediens, Musico vixit in otio: usaque est res pub. illa ipso consiliario prudentissimo, ac publicorum negotiorum adiutore fidelissimo.
Obiit Lunaeburgi, anno Christi millesimo, quingentesimo; octogesimo septimo, die nono (alii octavo) Decembris, cum vixisset
annos quinquaginta unum, aut quinquaginta quatuor: ibidem tali cum monumento sepultus
HENRICO HUSANO ISENACENSI THURINGO, AB INEUNTE AETATE IN GERMANIA, ITALIA, ET GALLIA, BONIS LITERIS ET LINGUIS EXCULTO, ET MOX SUPER AETATEM EGREGIO ORATORI, POLITICO, ET ICTO. SAXONIAE ET MULTORUM PRINCIPUM CONSILIARIO ET LEGATO, CANCELLARIO MEGAPOLITANO, ET POST AULICARUM IACTATIONUM TAEDIUM, LUNAEB. QUOQ. REIP. SYNDICO, DEXTERITATE ET USU RERUM CONSPICUO: ET IN CONSILIIS; TRANSACTIONIBUS; ET PACIFICATIONIBUS MIRIFICE EXPETITO PIEQUE HIC DEFUNCTO, IN SPEM OPTATISS. RESURRECTIONIS UXOR ET LIBERI CUM LACRYM. P. P.
Circa indem monument.
Caelum politeuma piorum est.
Christo uno duce carpe viam, sic itur ad astra:
Aurea pulvereis praestant, aeterna caducis.
Nulli sine Marte triumphi.
Vita crescendo decrescit:
Mors lilia sentibus aequat.
Nil fragile a fracto differt: quod tu esse solebas
Ipse fui: fies tu quoque sum quod ego.
Fuit vir eximius omnique laude cumulatus, doctrina, eloquentia, et incomparabili fere in tractandis et petficiendis negotiis dexteritate et industria. Felicitate insuper ingenii tanta: ut etiam perlusum et iocum quaedam cum amicis communicarit: quae viris quoque ingeniosis et eleganti doctrina instructis probarentur. Qualem autem pro laboribus, curis, vigiliis, periculis mercedem retulerit; ipse indicat:
Dum cari studiosus heri, patriaeque iuvandae
Regna per Europae multa profectus eo:
Prodigus ingenii, florentis prodigus aevi:
Prodigus et vitae per mala mille meae:
Sive intentatos iugulis evado per enses;
Sive procellosum per mare nave vehor:
Pro quibus officiis mihi solvitur aulica merces:
Ista bonis multis ante soluta viris.
Et {*Lib. 1 eleg. 4}alibi:
Servivi patria diversas missus in oras:
Gratia dum cari salva manebat heri:
Obrutus adsidua multorum mole laborum:
Ut varie curas erogat aula suas.
Triste sed heu pretium nactus sub fine laborum,
Expertusque tuam mobilis aula fidem?
Valetudine usus est minus firrna, sotte ob mutationem crebram diaetae et negotiorum molem. Laboravit [Gap desc: Greek word] anno Christi sexagesimo nono, de qua {*Lib. 1. eleg. 52}comqueritur elegia ad Henricum Brucaeum medicum, cum ipse triginta tres annos nondum implesser: conflictat9 etiam est cum tremorib, cordis anno septuagesimo tertic; adeo utiam iam exhalaturus animam videretur. Potuit tamen
----- felices inter haberi
Ordine, fortuna, coniuge, prole bona.
Prodierunt typis excusi horarum succisivarum sive imaginum Mosaicarum libri duo: et elegiarum libri totidem: in quibus versus sunt graves sententiis, luculenti verbis, et pietate Christiana pleni.
Exstatin eum I. Fichardi I. C. epigramma eiusmodi.
Quidam nugantur, Iureconsultos parum
Curare sacra relligionis dogmata:
Quidam negant illorum id esse partium,
Extra suae professionis limites
Quod egrediantur, et pariter tractent facrae.
Utrosque tales noster Husanus sui
Erroris arguit: et suo exemplo docet:
Aetate nostra hac, iuris esse scientiam
Divinorum atque humanorum notitiam.
Et Nathan. Chytraei de carminibus eius:
Viderat Hufani nuper cum carmina Clio,
Aemula Fabricii Stigeliique modis;
Mirata ingenium, fecundae et flumina venae.
Conticuit primum, mox stupefacta refert:
Usque adeo hic callens Romani aenigmata iuris,
Qui potuit sacris invigilare libris?
Aut cui Teutonicae tanta est facundia linguae,
Excoluit Latias quomodo quaeso deas?
Huic Phoebus: mirari equidem iam desine Clio?
Vix alia fieri quod ratione potest.
Nam, cuius voluit fidei committere princeps
Heruleus, sceptri iura decusque sui;
Heruleus princeps, quo non praestantior alter,
Vel doctrina, animi vel bonitate fuit:
Non modo consilio, verum et pietate decebat,
Ingeniique alios vincere flore sui.
Atque haec de Husano exipsius carminibus: I. Coleri calendarie
perpetuo: Nathani Chytraeideliciis. Fit eius etiam mentio in poetarum
Germanorum deliciis tom. 3. pag. 623.