04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 283, image: s315

PETRUS BEUTRICHIUS.

ETSI multi ea reperiuntur imbuti opinione, nihil Marti cum Musis: tamen vel hic suo exemplo egregie eos revincit: qui non solum literis; sed et armis fuit clarissimus. Protulit eum Mompelgartum, hodie ducatus Wirtembergici op pidum, circa annum Christi millesimum, quingentesimum, tri gesimum sive octavum sive nonum. Quinquennio enim fere maiot fuit Ioan. Casimiro principe suo, qui anno quadragesimo ter tio die septimo Martii natus.

Cum autem familia esset oriundus haud ita celebri Beutrichius: virtute eam et doctrinae elegantia mirisice illustravit. Nam a puero literis deditus, cum animum ad politica et legum studia appulisset: ita in iis versatus est: ut Valentiae in Gallia docturae titulis et insignibus fuerit ornatus.

Fama ergo nominis eius cum ad viros principes dimanasset: Fridericus terrius, Elector Palatinus, a consiliis eum sibi esse voluit: et cum idem Elector filium I. Casimirum cum copiis auxiliaribus in Galliam mitteret: hunc ei cum Wenceslavo Zulegero, de quo post, consiliarium adiunxit. Quo in munere fidem, prudentiam, fortitudinem et industriam singularem principi suo probavit.

Anno deinde septuagesimo septimo, ad Galliae regem, cum aliquot Germanorum equitum ductoribus legatus, longam coram rege expostulationem instituit: quod pecunia promissa, loco et die Francosurti et Argentorati dicto, non repraesentaretur. Fidem quoque repis non solum Protestantibus in Gallia, sed ipsi etiam Casimiro duci datam; et edictum sollenni sacramento per omnes regni provincias firmatum, religiose servandum ursit. Praeterea dignitates et pensiones regi, nomine Casimiri principis sui resignavit: cum videret pactis illum non stare; et rem ad turbas spectare. Sub id tempus dum in Gallia haeret, a praecipue dignitatis viro ad vonvivum invitatus, veneo, nescimus cuius iussu, appetitus fertur. unde quidem evasit; sed non sine vitae et valetudinis iactura.

Postea cum ob religionis liberatem suis concessam, Gebhardus Goloniensis Archiepiscopus Elector pericliraretur: simirus Palatinus ei auxilium misit selectissimas cohortes helutiis et Gallis conscriptas. Quas cum Archidux Austriae


page 284, image: s316

trnasitu in Alsatia prohibere tentasset: viam sibi partim vi, pattim strategematibus aperuerunt, duce hoc Beutrichio: cuius inter alia facta hoc memoratu dignum. Hostes pontem quendam, qua ipsi cum copiis omnino transeundum erat, occuparant. Ipse itaque primus eos adortus, plures quam octo adversus se venientes fortiter excepit; et sua manu, antequam a reliquis adesse sentiretur, confecit: atque sic ceteris fugatis transitum illum obtinuit. Deinde per Rhenum descendens, egregio etiam strategemate Ernesti Bavari exercitum, Andernaci oppositum, elusit: omnesque suos incolumes Bonnam perduxit: ubi quies paucis diebus militibus data: post eruptione facta hostes satis feliciter aliquot velitationibus tentavit: quae dam etiam loca, praeda militubs concessa, et inter haec pagum Teutsch, e regione Coloniae expugnavit: ac semper ipse primus inter ordines fuit, etiam gravissimo vulnere accepto

Cum ita patriae vitam omnem impendisset: obiit haidelbergae phthisi consumptus, die duodecimo Februarii, anno octogesimo septimo, aetatis suae quadragesimo vel nono vel octavo. Sepultus est ibidem in aedis Perrinae choro; ac tali monumento a suo principe honoratus:

ARTE, SORTE, MARTE, EXERCITUUM DUCTORI S. PETRUS BEUTRICHIUS MONBELGARTENSIS CUM GENTIS SUAE HON. TENUITATEM VIRT. ET ERUD. FAMA ILLUSTRASSET: PRUD. ET INTEGRITATIS LAUDEM EX VARIS LEGATIONIB. RETULISSET: FRANCOR. REGEM LIBERAS VOCES FERRE AC PERFERRE DOCUISSET: HELVETIUM MILITEM INDUSTRIE CONSCRIPSISSET: GALLORUM COHORTEM PER HOSTES INFESTOS BONNAM FERDUXISSET:


page 285, image: s317

APERTIS OCCULTISQ. INIMICORUM MACHINIS INVICTUS SUB IPSA NAVARRAE EXPEDIT. CONTRA IMPIAE CONIURATIONIS TYRANNOS SUSCEPTAE INITIA A TER. MAX. IMP. LECTUS EMIGRAVIT cIc Ic XXCVII. PRID. EID. FEBR. AETAT. XLII. IOANNES CASIMIRUS C. ET ADM. PAL. BAVARIAE DUX

Consiliario, legato, tribunoque meritiss. P. D.

Exstant et epigrammata epitaphia, ab amicis memoriae eius dicata: de quibus hoc est Pauli Melissi Franci poetae clarissimi:
Egregiam virtutem animi dextraeque valentis,
Dum mecum tacitus cogito Beutrichie;
Hic Petrus: exclamo, forti Milesius ille
pectore, Mopsopius vel Thrasibulus erat!
Ni Thrasibulus eras, Thrasibuli cur mihi vivax
Applaudit celebri spiritus e tumulo?

Et Ioannis Posthiis archiatri Palat. Elect. eiusmodi:
Memoriae Petri Beutrichi V. CL.
Maximus ingenio, vario sermone disertus,
Fortiaque ad Martis proelia natus eras.
Iustitae rigidus cultor, legumque peritus,
laurea quae doctis serta dedere comis.
Principibus placuisse viris simaximalaus est:
Laus ea iure tuos condecorat cineres.
Raptus es, heu, nobis alieno tempore, rapus
In medio aetatis flore et honore tuae!
Salve anima illustris: nitidi novus aetheris heres
Salve, et perpetuum, Petre beate, vale.

Vir hic fuit, quemadmodum idem de ipso Melissus, magnus

Consilio, arte, armis, pectore, voce, manu.


page 286, image: s318

In omnib. historiae Romanae, Graecae et aliorum populorum auctoribus versatissimus: quos adeo sibi familiares adsidua lectione reddiderat: ut nihil ipsum strategematum, consiliorum, militiaeque veteris lateret. Eloquentia et factis, arte et Marte praestantissimus: ita ur vere Xenophon Germanicus fuerit dictus. Principi suo Casimiro adeo carus: ut adagio dictum fuerit de aliis; qui passim gratia suorum etiam principum florerent Hic vel ille est Beutrichius istius principis. Contra autem ipse fidelissimam illi principi operam dum vixit, praestirit: et horas, ab eo sibi designatas, ita exacte observavit: ut numquam ipsius proposito in expeditionibus decsset: quin eo ipso, quo iussus erat, momento cum militibus suis comparuit.

Cumque non ignotum ipsi five ex lectione, sive experientiae esset: {* Val. Max. l. 2. c. 7.}aspero et abscisso castigationis genere militarem disciplinam indigere: quia vires armis constant. quae ubi a recto itinere descriverunt, oppressura sunt, nisi opprimantur: severus fuit disciphnae militaris custos et observator: id quod multis tum dictis eius, tum factis doceri posser: unum pro omnibus sufficiat. Cum oppidum quoddam in dioecesi Coloniensi deditionem fecisset: edixit ipse publice: ne quis sub poena patibuli vel minimum quippiam civibus ereptum iret. Ibi cum offendissr quendam nobilis capitanei sui intimi, servum in cista effringenda laborantem; hominen non solum verbis increpavit: sed etiam cum nihil contra sui purandi causa afferret, ilico suo gladio transfodit: aliis ut exemplo et terrori esset. Itaque oboedientes quam maxime milites habuit. Praeterea in inveniendis strategematibus fuit ingeniosissimus: atque saepius cum parvis copiis per ingentes hostium exercitus et terras astu penetravit: antequam saepe sciretur ubi locorum esser. itaque vulgus magiae ipsum insimulavit: ut solet simpliciorum idiotarum imperitia ea, quae adsequi non potest, superstitiose calumniari. Verum ipse tantum abest ut quicquam eiusmodi sermunculos curarit: ut potius delectatus illis fuerit ad amicos: et cum commodo suo usus. Et peperit ipsi ea res tum terrorem apud hostes, tum observantiam apud suos.

Fuit denique, ut decer, dux militum cordatissimus, et plane imperterritus. Hinc cum in oppugnatione oppidi Keisers Werdae milites obiret: et nominatim eos ad virtutem excitatet: traiectus femur, per partes non nominandas sele peto, tam constanter perrexit: ut cum multi occurrentes vulnera sua ipsi ostenderent, dolorem dissimulans mannque cruorem hauriens illis quoque ostenderit hisce verbis: viden' quid ego habeam? Ita animum suis addidit: ut fortiter in oppugnando oppido perrexerint, tandemquei id expugnarint. Postea cum villam Teutsch, de qua antea, milites aggredi ipso abscente recusarenr:


page 287, image: s319

equo vectus necdum a vulnere sanus, eo eo compulit, ut villam ceperint. Sed ex illa agitatione vulnus ita recruduit; ut fune e pilis confecto traiciendum et purgandum fuerit, non sine periculo virae et gravissimis doloribus: quos tamen fortiter omnes pertulit: lmo cum primum obligaretur a chirurgo, convocatis capitaneis omnibus, stand obligarivoluit; non decumbens, imitatus eo vel Marium illum, vel Alexandrum magnum: de quibus historiae.

Symbolo usus est tali: Arte, Sorte, Marte: in quod I. Posthius medicus hoc lusit epigramma:

In Symbolum D. Petri Beutrichii V. Cl. quod est
ARTE, SORTE, MARTE.
Artes ingenuas teneris avidissime ab annis
Beistrichus imbibit sagax;
Sorte bona ad summos propere est evestus homores,
Multis slupentibus invidis.
Mars animos cernens; AGe sis meus, inquit, alumnus,
Nostrumque sis dux militum.
Artibus ergo potens, et sorte Et Marte beatus,
Elegit hoc sibi symbolum.

Filium, ne et hoc omitramus, reliquit cognominem qui, ducta nobili de Mumpelgart ex familia Franckmontorum, arcem, fendum nobile, Neidenfels prope Neapolin Nemetum, a I. Casimiro patri donatum, in habitavit: sed [Gap desc: Greek word] obiit.

Tantum de Beutrichio ex schedis M. S. historia Thuani: brevi chronico ab anno 1581. ad annum 1587. usque: parergis I: Posthii.