04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 277, image: s309

MICHAEL TEUBERUS.

EXCEPIT Michaelem Teuberum Islebia oppidum iugis Hercyniis vicinum, ubi Saxonia a Misniae finibus disterminatur. Estque id oppidum comitatus Mansfeldici, a cuprifodinis, aliisque venis metallicis celebratum: sicut et ex ubertate soli, vinearum aliarumque rerum proventu commoditatem praestat incolis non exiguam. Incidit Teubert nativitas in annum vicesimum quartum, saeculi decimi quinti, et mensis Augusti diem decimum quintum. Patrem habuit virum vitae inregritate et honestate praestantem: quem vivendo octogesimum quartum annum explesse accpeimus: matrem item seminam omnibus virtutum ornamentis, quae hoc in sexu praedicari solent, decoratam: quam et in senio cum filio viventem ac suavissima affectione erga filium, dum florentem et donis abunde a Deo cumulatum animadvertit, proquive hac felicitate parta, gratias agentem plurimi viderunt, et illius pietatem mirati sunt. Affectus vero paternus erga filium in tenella aetate is fuit; ut cum religionis et pietatis esset studiossisimus, unice hoc votisque omnibus petierit: ut patri, quo ad pietatem, quam similimus filius evaderet. Itaque tam intra domesicos parietes, quam literario in ludo, ita erudiendum curavit; ut ornamento et splendori eum futurum familiae statim eluceret. Atque perpendens pater domestica institutione non perinde feliciter proficere filios solere, praesertim ferventiores, et studiorum cupidiores; et ab aliis quoque admonitus, ad uberiorem et perfectiorem vivendi discendique rationem consequendam, et maioris cultus ingenii capessendi causa, mature eum in Academiam Wittembergensem misit ubi commendatione aliorum, et propter patriae coniunctionem, statim in familiam D Lutheri adscitus, et inter eos, qui domestici atque familiares tanti viri erant, educatus maxima ex parte est Teuberus. Et hanc quidem educationem ipsum in praecipua felici tatis suae parte posuisse, saepe ex ore eius fuit auditum. Cum enim, teste {* De legib. et [Gap desc: Greek words] }Platone, educatio arx sit, et caput verae virtutis, et solidae gloriae consequendae initium: fieri non potuit: quin bene iactis fundamentis, hae laudes, et praeclararum actionum studia, tamquam aedisicium splendidius et ornatius, super exstruerentur.

In pleno igitur studiorum cursu, ad solidam virtutem et eruditionem properans, ut primum ad sicendas artes animum


page 278, image: s310

applievit; cum heroico quasi ingenio praeditus esset, et iudicio valeret; celeres progressus fecit: ut cum aequalibus, non quod dicitur, velis remisque navigaret; sed et quamplurimos, multis parasangis, post se relinqueret: imo vero cum Melanchthonem, praeceptorem haberet; et eiusdem scholas sectaretur frequentissime; ab eoque diligeretur maxime; tantos progressus in studiis Philosophicis fecit; ut anno mille simo, quingentesimo, quadragesimo quarto, sub Decano Guilielmo Riveno Traiectino, bonarum artium et Philosophiae magister renuntiaretur; cum aetatis annum non excessisset vicesimum. Ut vero mens humana intelligit; nos omnes et cuncti, quae in hac visibili caeli terraequive machina continentur, non frustra condita esse; sed omnium actionum nostrarum ad archetypum et architectum nostrum, referenda esse principia: sic et finem certum vitae proponendum sibi arbitrabatur Teuberus; in quo totus perseveraret, viveret, et immoratetur; ac ita actiones suas omnes compararet; ut huius vitae defunctus aliquando periculis, commearet ad beatitudinem illam parennem, nullis temporum metis ac finibus circumscritpam. Atque ita sinem studiorum direxerit suum: ut ad sacratissimarum legem studium semet totum converteret, et huic uni inhaereret maxime. Quo in studiorum genere, cum et re et nomine Iureconsulti Doctotis Hieronymi Schurffi, et Licensiati Conradi Mauseri opera uteretuc; et non tantum publice docentes audiret, sed multo magis ex illorum familiaribus congressibus, iudicium formaret suum; et legum applicationes ad usum fori addiscret; factum est, ut controversiarum, quae ad hosce deferebantur, diiudicationes, multa hinc inde disputando, monstrarentur ei dexterius: perciperet vero ille rectius atque melius.

Cum autem praecipuum monitorem et antecessorem Hieronymus Schurffium haberet, tamquam Ulpianus alter Papinianum: tantum in hoc doctrinae genere profecit: ut et ad forum animum applicare inciperet: et eius glorioso confisi munimine, defenderentur plurimorum laborantium spes et facul. tates, ut Imperatores, Leo et Antonius loquntur. Prudentia siquidem et eius circumspectio cum in hoc vitae genere esset singularis, totum se ad imitationem praeceptorum suorum componere studebat. Sed et ad rectas sententias animo imbuendas et mores formandos cum conducere intelligeret maxime, exteras regiones perlustrandi stuidum: ad Ingolstadiensem Academiam, excolendi ingenii causa, profectus, Doctori Fabio Arcadi de Namia Romano, tunc temporis non incelebri IC. se informandum dedit: et aliqueo temporis intervallo rediens, cum gratulatione multorum fuit


page 279, image: s311

exceptus: qui praeclaram eius doctrinam et profectus suspiciebant, et admirabantur.

Reversus ergo ad suos magna fide et dexteritate negotia sibi commissa expedivis; summaquive animi contentione tam in foro patrocinando, quam domi consulendo, prodesse omnibus studuit, Itaque et sama de eo late est disseminata: et favorem optimi cuiusque facile sibi collegit: inter quos celebris Iureconsultus Benedictus Paulus; qui et filiam er Euphrosynam virginem lectissimam, elocare non dubitavit. Explicavit sub idem tempus Teuberus, Wittembergensi in Academia publice disputando, abstrusas quasdam iuris materias: ac collegio ICtorum eruditionem suam abunde probavit. Quare dignus iudicatus, cui insignia docturae, ut vocant, conserrentur, uno eodemquive die, qui fuit decimus tertius Ianuarii, anni millesimi, quingentesimi ac quinquagesimi, et gradu doctorum ornatus, Decano ipso illo socero eius, in familiam Paulinam matrimonii vinculo insertus est; mox etiam in senatum et collegium Iureconsultorum cooptatus.

In hac ergo statione cum a Deo collocatus esset, in scholastico profitendi munere socero postea suffectus fuit, vicesque eius praeclare sustinuit: et maximo cum applausu auditorum praelectiones auspicatus; ubi tum simul ab inclitae memoriae heroe, Mauricio, Electore Saxoniae causarum matrimonialium diiudicationi est adscitus. Collegas tum et maicos habuit, Ioannem Trautebull, et Antonium Freudemannum: quorum utetque postea laudabiliter, ille cancellarii, hic consiliarii munus tam apud principem Sigismundum Archiepiscopum Magdebutgensem, quam eiusdem successorem Ioachinum Fridertcum, eiusdem Archiepiscopatus administratorem, gesserunt; Ioannem item Schneidervvinum, cui et postea la borum socius adiunctus est; Laurentium LIndemannum, et Uldaricum Sickingerum, Cancellarium comitis Palatini Wolfgangi Bipontini.

Ex illo itaque tempore, cum honorum et dignitarum eius ampla facta esset accessio: inclarescere coepit, ita ut eius fidem et operam multi ambirent, et flagitarent. Itaque cum volente sic retum humanrum gubernatore, aliquantum abblandiri ei tunc temporis visa esset aulica vita: addixit operam suam administratori episcopatus Caminensis; ut inibi Cancellarii munus sustineret. Quo in officio fidem et diligentiam suam cunctis probavit; et singularis eius virtus et praestantia ita enituit; ut apud primores eius episcopatus, gratia valeret plurimum; et quamplurimos amicitia dignissimos reperiret. Cumque apud multos equestris ordinis ac spectatae dignitatis


page 280, image: s312

viros in Pomerania ipsius ingenii dotes elucerent: et consilio blandoque imperio regere eosdem sciret: factum est ut Syndici etiam munus in veteri oppido Stetino simul sibi imponi passus fuerit: ubi Rei pub. illi maximosui et emolumento rebus communibus fuit; cum ad ipsum concursus fieret frequens, tamquam ad Apollinis oraculum, corum, qui degravissimis negocus consilia exquisiverunt. Constituit etiam et ordinavit iudicia provincialia inibi: quaeque ad causarum matrimonialium diiudicationem spectant.

Neque vero interea Wittembergensi Academia Teuberi memoria excidit: aut recordatio ante actorum eo in loco laborum prorsus evanuit. Nam anno sexagesimo quinto Wittembergam revocatus: et Georgio Cracovio in aulam Saxonicam adscito, successor datus ac decretalium professor ordinarius fuit constitutus. Simul etiam in synedrion et collegium cooptatus: ex quo, ut de iure respondeant, frequentissime et singulia prope diebus conveniendo, expediuntur negotia quamplurima, et in causis gravissimis fiunt decreta; non tantum utilitatem publicam decernentia torius provinciae: sed et finitimarum gentium et nationum; sicut et co quoque stipendio usus est, quo causarum matrimonialium adsessoris, et consistorialis, ut vocant, munere, antea annorum aliquot curriculo, functus erat.

Egregiam autem et magnam multorum ex approbatione dum scholae et Academiae navaret operam: et principi Elecotir Saxoniae Augusto ab gravitatem singularem, et saluberrimorum consiliorum gravissimis in negotiis tractationem commendaretur: ad summum honoris adscendit fastigium. Relatus namque est in numerum adsessorum supremi iudicii, quod vocant Appellationum, cuius ea iustitiae est administratio, tanta aevitas inibi obtinet, coniuncta simul auctoritate, tantaque in causis audiendis et diiudicandis controversiis sides et existimatio: ut partim consiliarii principis, partim Academiae professores, partim etiam ex politicis et nobilibus provinciae Saxoniae adhibeantur aliqui: quo potesa omnis via praeclusa sit provincialibus omnibus, ad aliud quodcumque magnum vel etiam summum iudicium in toto Romano Imperio provocandi aut appellandi.

Carus itaque gratusque viris principibus varios ad conventus est ablegatus: ut anno septuagesimo ad comtia Imperii Spirae celebrata, nomine principum Megapolensium. Praecipuam vero operam impendit, dum una cum viris consultissimis, collegis suis Ioachimo a Beust, et Matthaeo Wesenbecio, ex Academia Lipsensi Iacobo Thomingio ordinario, et Leonhardo Badehorno, seniore, et Ioanne Reiffschneidere, Cathedralis ecclesiae Marseburgensis


page 281, image: s313

Decano, adhibitis etiam aulicis proceribus, anno septuagesimo secundo, deliberationes instituerentur, et constituiones Electoris Saxonis nomine publicandae conscriberentur: quod opus, ex utilate summa illarum regionum publicarum, etiamnum sa salutis publicae conservandae causa viget. Rectoris etiam munus aliquoties in Wittembergensi Academia gessit: idque cum incremento scholae, et laude, nutantemque disciplinae statum fulcire, atque in melius reformare numquam supersedit. Cum ergo talis in docendi munere fuisset: et adsiduitate indefatigabili interpretis iuris locum viginti amplius anni sustinuisset, Wittembergensi in Academia; coniugem amisit anno octogesimo sexto, die nono Iulii. Ex cuius obitu tantum cepit dolorem: ut paulatim vires ipsius vidui prostratae int: ac brevi se cam subsecuturum dixerit, id quod et accidit. Duobus enim tantam mensibus et undecim diebus interiectis, cum domum suam disposusset: et de beneficiis in egenos erogandis constituisset; vitae finem adesse sentiens, genero et filiae valedixit: atque inter pieces et suspiria spiritum Deo reddidit: die decimo sexto Septembris, anno, ut diximus eodem, quo copiux praeiverat ad beatitatem caelestem. Vixit annos sexaginta duos: et elogio ornatus est eiusmodi a Ioanne Maiore:
Gratior est expressa animi quam frontis imago:
Mores quam faciem pingere maius opus.
Sic modo dimitidum Teuberum pictor adumbrat:
Sed totum Aonia fictor ab arte refert.
Muta oculos pascit; mentem vocalis imago:
Mens memor hanc secum fert, manet illa loco.
Ter quinque exierant a nato saecula Christo,
Quattuor ad menses lustra bis adde duo:
Hausit ut Augusto vitalia lumina mense,
Hic consors patriae, magne Luthere, tuae:
Cui dum bis denos et sex conserecerat annos,
Leucorides tribuunt iure in utroque gradum.
Tuncque satam duxit Benediciti sanguine Pauli,
Inque loco soceri iura professus erat.
Cui tribus exactis heros Mauritius annis
Mandavit mota ius dare lite tori;
Post annum scirbarum operas Pomeranide terra
Rexit, ubi sedes sacra Camina, incet.
Tutor causarum mox factus in urbe Sedino est;
Ac operam claris stirpe domoque dedit.
His tribus officiis undenos praevit annos;
Illius ut iactet gens Pomerana fidem.
Rursus ubi exegit bis sex sol aureus orbes:
Ius sacrum ut doceat, Leucoris ora vocat.


page 282, image: s314

Aula dat illius monitis sapientibus aeures;
Et bene promeritus de duce, deque grege est.
Bis duo per lustra et tres annos ordine lapsos
Consulit hunc nigri {* Meckelburgicus.}dux bovis ora gerens.
Publica quando salus sapientum inclusa saluti est;
Aurea pax terris regnat et alma quies.
Fuit hic vir ut iurisperitssimus, ita utilitaris communis studiosissimus. In Academica sane frequentia difficilimos iuris nodos, et aenigmata legum, ita dextre, ita perspicue prompteque explicuit: ut una hora auditorium plus acceperit; quam aliquo non horatum, sed dierum spatio proprio Matre vix aliquis assecutus fuisset. In conventibus principum id unice operam dedit; eoque omnes nervos intendit: Res pub. ut esset tranquilla; ut pax religionis satra, recta maneret: ut fortunulis suis uti frui cives possent.

Privatim etiam quibuscumque potuit, profuit: multos ad honorum gradus evexit: percunctantes aliquid libenter admisit: et discendi cupidos doctores a se dimisit: de suo indigentibus prolixe est elargitus. Laborum insuper etiam extrema in senecta patientissimus: memoria vivacissima, et ante multos etiam annos gestorum actorum ve renacissima: aviditas in eo discendi summa: iudicii dexteritas felicissima: qua se, ut varii sunt in vita communi casus, ex labyriuthis omnibus facile extrcavit. Humilitas ea: ut de officiorum potius, quam dignitatis gradu voluerit certare. Gratus ad haec principibus summis Brunsuicensibus, Megapolitanis, Pomeranis, Ascanivis, et aliis.

In coniugio illo, triginta septem fere annorum, decem suscepit liberos. quos omnes pie honestequive educavit. Verum in medio vitae cursu omnes praerepti sunt; una excepta filia, matri cognomine, quae Andreae Rauchbaro IC. ac consiliario Elect. Sax. nupta.

De scriptis eius bihliothecae laudant resolutionem quinquaginta quaestionum insignium: quae post {* 1599.}obitum eius prodiit: sicut et aliud {* 1609.}scriptum, cui titulus: D. Mich. Tauberi nothwendig Erklarung / was bey anstellung und vollfahrung der Process / furnemblich am Cammergericht / in acht zu nemmen: Itam / von des H. Reichs Achterklarung / wie darinn zuverfahren / und sich darvon zu erledigen /auss der Cammergerichts Ordnung / und Reichs Abschieden extrahirt.

Et haec de Teubero, quae desumpsimus ex oratione a Ioanne Limmero Lucensi, professore Wittembergensi, habita; item ex elogiis doctorum virorum, et bibliotheca classica Georgii Draudii.


page 283, image: s315