IN lucem editur Matthaeus Wesenbecius Antverpiae, celeberrimatotius Europae urbe, atque emporio opulentissimo, anno a salte parta, millesimo, quingentesimo, tricesimo primo, die vicesimo quinto Octobris. Patrem habuit Petrum Wesenbecium, sive ut illis locis vulgo appellarunt, a Wesenbecke. qui in Repub. Antuerpiensi summa cum pietatis, integritatis, et iustitiae laude, ut supra dictum, senatorio est munere perfunctus. Mater vero ei Barbara Cilia fuit, ex celebri isthic familia oriunda: quae dun in humanis egit; pietate erga Deum, officoso obsequio erga maritum, castitate, fide coniugali, aliarumque virtutum matronalium exemplo aliis praeivit. Ex ea sustulit liberos tredecim: quibus pater suo quodam econsilio duodecim Apostolorum nomina ordine imponere voluit: fuitque inter cos hic Matthaeus
natu minimus, uno excepto, patrem praeter ceteros proxime exprimens, a quo ideo tenerrime est dilectus, et Iosephus per iocum nominatus,
A puero igitur Wesenbecius hic ad virtutem et literarum studia educatus, cum ingenii donis esset ornatus insignibus et vere divinis, plurimum in literis human oribus profecit. Postea cum ingenium praestantissimum ad iuris civilis scientiam contulisset: Lovanum mature et adhuc impubes, sub annum aetatis decimum quartum, una cum Andrea fratre quadriennium ptope natu grandiore, missus, in disciplinam convictumque Gabrielis Mudaei ICti summi, fuit receptus Amborum hospitum adolescentum quam grata acciderit tum seni Mudaeo consuerudo, vel inde apparet: quod cum ceteros convictores valerudinis ingravescentis, et occupationum specie missos fecisset; am bobus locum usque eo dum discederent, ultro perhumaniter reliquit: nec postea quemquam in illam interiorem vitae consuetudinem admisit. Licuit tum adolescentibus stud osis rationes et studiorum et morum eius introspicere penitus: et de illis vel componere suas, vel emendare; cum se illis aperiter et daret totum: nec quicquam in eo fucatum, aut insolentioris arrogantiae notaretur. In ea convictione duo Wesenbecii ad annum usque quinquagesimum permanserunt quo decursis instititutionis suae spacus alia vitae ratio divinitus cuique praescripta alio eos deduxit.
In illius iureconsulti consuetudine privata, et institutione publica eos fecit iurisprudentiae progressus; unaque cum fratre germano in publicis disputationibus, quae ibi frequentissimae, ita se iactavit et exercuit: ut ingenii acumine doctrinaeque subtilitate inter coaequales celebraretur: nec tan- tummodo respondentibus: verum ipsis etiam praesidentibus, negotium non odiosum facesseret.
Postea vero quam in illa eruditionis umbra satis multa profectus sui documenta publice privatequive dedisset: anno illo iubilaeo, qui indicatus, ad Licentiae, ut vocant, in utroque iure gradum cum fratre processit: eo quidem disputationum et examinationum tam publicarum, quam privatarum eventu ut in ore vulgi esset, neminem ex quo ea Academia stetisset, tam immatura {* Anno 19.}aetate eo honoru perveniste: paveos maiore gratia, et dexteritate, auditorins respondendo satisfecisse. Ac fuit tum eiusmodi a praeceptoribus, de duobus fratribus factum iudicium: alterum studio, quod certe in maiore fuit flagrantissimum, alterum indole et alachtate quadam animi alteri praestare, utrumque loco illo iuxta dignum videri.
Cum autem ab impetrato studiorum illo commeatu: necdum per aetatem publico videretur aptus; iussu parentum ad externas linguas ritusque forenses addiscendos, peregrintus est aliquot annos, non sine periculo. Nam cum orto inter Carolum Caesarem et henricum Galliae regem bello, omnia late arderent; infestaque ac infida hospitibus essent: nihil propius aliquando factum; quam ut illud, quo sereceperat, propugnaculum, strategemate hostium improviso, per mane nebulosum, ex insidus, caperetur.
Qu bus si res successisset; consilium omnes interficiendi puberes, ut post de captivis cognitum, fuerat captum.
Sed Deo per arma circumsonantia, per caedes, incendia, praedationes iuvenem deducente, revertit ad suos incolumis: ubi mox diuturni morbi matris, et placidisimi eiusdem obitus, in magno luctu, spectator fuit: pauloquive post contra multorum exspectationem, quodam inde fato divulsus, in Germaniam superiorem, per id tempus paulo tranquillorem, suis quibusdam inductu rationibus concessit Quo locorum ignoto, adventitio, variisque difficultatibus iactatio, ab omnibus deserto, a suis destituco, desperato, mediocrem locum, coniugem, liberos aliaque degendae tolerabiliter vitae subsidia, propitius suffecit Deus: documento in utramque partem luculenter constituto, quam nec divina unquam bonitas et defensio istiusmodi extorribus desit: neque diaboli rabies mundique huic ancillantis infesta iniustaque odia, calumniae, vellicationes, et furor uspiam eisdem absint.
Docuit iuris disciplinam primum in Academia Salana annos amplius tredecim; tanta quidem cum adsidu tate; ut etiam in concursu gravissimarum occupationum, quas aula cumulare suo more consuevit; numquam solitus fuerit, nisi extrema urgente necessitate, docendi operas interrumpere. Exinde suffragante principis Augusti Saxoniae electoris clementia, a senatu Academiae Wittembergensis, ad scholam inibi iurisprudentiae habendam, est accersitus, loco D Ioannis Schneidervvini, anno Christi, supra millesimum, quingentesimum, sexagesimo nono. Eo cum venisset; stacim subexitum Augusti, amisit coniugem matronam lectissimam Catharinam, filiam praestantissimi viri Francisci Burcardi Vinariensis: cui monumentum
maritus in luctu posuit eiusmodi:
CHRISTO SACRUM:
Beati in Domino mortui confestim: etiam dicit spiritus: quoniam requiescunt a laboribus suis; et operae eorum sequuntur eos.
MATTH. WESENBECII. BEATAE ANIMAE, ET DEPOSITIS HIC EANDEM AD SPEM CORPUSCULI EXUVIIS, CATHARINAE BURCARDAE D. FRANCISCI BURCARDI VINARIENSIS, FILIAE, ANNO AETATIS XXXVII. CONIUGII XII. HOC IPSO, UBI NATA ERAT LOCO, DEFUNCTAE: CONIUG. CASTIS. ET OPT. SUPRA COMPLURES ABORTUS DUORUM FILIORUM, ET TOTIDEM FILIARUM MATRI: MATTHAEUS WESENBECIUS MARITUS ET SUPERSTITES LIBERI VICTORINUS, CATHARINA, ET ANASTASIUS DOLENTES. M. P.
Coniugis hoc tumulo posuit Wesenbecius ossa:
Vita cui et nomen pura pudensque fuit.
Ipse autem perrexit in munere docendi et respondendi de iure publico, ad annum usque octogesimum sextum: quo die quinto Iunii placide spiritum Deo reddidit: cum in cxilio terreno fuisset annis quinquaginta quinque. Epitaphium sibi ipse ante obitum composuit tale:
Matthaeus placida sopitus pace quiesco;
Iustitiae et iuris praeco Wesenbecius.
Vita mihi studium fuit, impensique labores,
Et dolor et gemitus, assiduaeque preces.
Iova pater miserere mei, miserere meorum;
Solius in Christi sanguino nostra salus.
Praeclare hic vir de vera iurisprudentia est meritus: fuitque Theoricus instructissimus, et practicus excellentissimus: Graece ac Latine doctus: quin et rudimentis sanctae linguae, aetateiam provecta condiscendis, serio deditus. Pietatis et religionis or thodoxae, ab ineunte aetate studiosus, quam adolescens divina gratia ipsum ad ovile Christi vocante, amplexus est. Ita autem est vocatus. Cum Lovanii, ut diximus, operam iuris prudentiae daret, nec dum Pontificiis liberatus tenebris, erat ibidem quidam sartor, utroquo lumine orbus, qui invisere solebat aegrotos; ut ex sacrae scripturae dictis, quae didcerat.
consolationem ipsis adhiberet: quod officium hominis pii caseis et pane remunerabantur. Is a pontificus haereseos, quam vocant, Lutheranae insimulatus in carcerem fuit compactus, in pomaerio urbis exstructum: ita ut cuilibet ad illum pateret aditus. Hunc caecum in ergastulo Psalmos D. Lutheri, erecta et clara voce canentem Wesenbecius, cum reliqui studiosi pila lusora se in illo loco exercerent, non citra periculum attentissimo animo saepe audivit. Ab hoc pietatis et constantiae exemplo tandem motus; cepit Biblia diligenter evolvere, adhibita lectione librorum, a Luthero et aliis orthodoxis editorum; quorum tum temporis copiam habere potuit. Accepta igitur solidiori verbi divini intelligentia, summopere studium illud pietatis et reverentiae erga Deum coluit, fovit, auxit, et confirmavit. Orationi habendae singulis plerumque diebus, quinque horas, matutinam nimirum, quando cubitu surrexetat, nonam prandium antecedentem, quartam pomeridianam, cum illa lectione vacabat, et horas ambas usque ad octavam cenam subsequentes, impendere consueverat: qu bus apud Deum cordium scrutatorem, interiorem cordis affectum exponebat. Biblia sacra studio summo, et religione evolvit, perlegit, ponderavit. Unde et interpretationes et annotationes margini passim adiecit: quae verae et orthodoxae religionis studium, divinamque quandam redolent sapientiam. Excellentissimum illud Psalmorum opus et novi Testamenti libros, prae reliquis unice fuit exocsulatus: uti apparet variis ex elogiis; quae codici suo manu propria adscripsit: ut ad psalmi illius precationem: Deus docuisti me a pueritia mea, et huc usque indicavi mirabilia tua: quare etiam dum senex et canus. sum, ne derelinquas me: ipse hoc distichon adscripsit:
Qui me servasti puerum, iuvenemque virumque:
Nunc fer opem misero, Christe benigne, seni.
Adiunxit praeterea patrum et aliotum praestanrium in studio Theologico auctorum lectionem assiduam. Numquam tamen, quod et D. Augustinus faciendum moner, eorum literas, ut canonicas habuit; sed ex canonicis consideravit; et quod in iis divinarum literarum testimoniis consentaneum fuit, cum laude recepit; quod vero dissentaneum, cum pace et salva illorum
existimatione reiecit.
In praxi quoque iuris civilis integre et iuste versarus est. Praefectus enim muneri iudicis, ius et iustitaim unicuique incorrupte tribuit: nec unquam a veritate vel prece vel pretio, vel gratia, vel simultate le dimoveri passus est. Consultoribus responsa dedit non inania, non ventosa, non absque iudicio consarcinata: sed gravia, et ex iure deprompta, veritati,
iustitiae, et aequitati consona. Causas et lites, quarum patrocinium susceperat, bona fide tractatas, ad votum plerumque clientum expedivit. Non data opera magno litigatorum incommodo negotia temere protraxit: sed promovit diligentissime: ita tamen, ut nec praecipitanter festinaret, nec morose tardaret. Hinc fictum: ut principes, comires, barones, nobiles, ae cives primarii in causis maximi momenti, advocatum sibi et patronum elegerint, eique annua salaria constituerint.
Beneficia quae potuit, contulit in omnes: inprimis, quod hereditatio quasi iure a patre acceperat, pauperum et egeno rum inopiam liberaliter sublevavit: ac domesticis et liberis mandavit: ne mendicus quisquam absque stipe ab aedibus suis annitteretur; unde non rato, samilia pauperum, ante ostium praestolantium clamores non statim exaudiente, nummulos et asses de senestra ipsemet desecit. In prochotrophia quoque patriaesuae, evangelicoe religioni addicta, aliquot redituum annuorum donationem satis honestam contulerat: sed quae postmodum alio cessit.
Pium igitur illud vitae institurum, accuratamque morum ra tionem, mors quoque placida, tranquilla et sancta tandem insequuta fuit, quae vere ultima praxis Theologica. D cta enim scripturae, quae nt fidem suam testatam facerer omnibus; seque in tentationibus erigeret; crebro in ore habuit, ut iliud Paulitum ad Romanos: [Gap desc: Greek words] Et eiusdem Apostoli istud: signavit nos deditque arrhabonem Spiricus in cordibus nostris, per quem clamamus, Abba pater.
Et ex Psalmis multa, inter quae hoc: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, in spiritu et veritate, voluntatem timentium sese faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
Aliquqnendo etiam Christiana [Gap desc: Greek word] dixit: iam sibi a Deo ostensum esse locum aeterni gaudii: in quem sit propediem venturus: unice se in votis habere: ut id quamprimum fiat. Quin et voce desciente et ligua tirubante ad adstantes, se in foedere esse Domini nostri Iosu Christi, perispicue profes sus est.
Scripta, quibus posteritati prodesse voluit, praecipua sunt haec: Oratio de Papiniano, in praelectionum ingressu Witcembergae dicta: huic addita sunt et alia atilia de Francisco Burcardo, de Andrea Wesenbecio, de Victorino Strigeito, item epistolae. Scholia in Institutionum libros quatuor, cum
argumentis: subscriptio ad consilium Christophori Herdesiani, in causa Honoldina: Oeconomia iuris: oratio de Mudaeo IC. Tractatus et responsa, vulgo consilia iuris: quibus gravissimae iuris utriusque controversiae deciduntur. Exstat {* Tom. 7. Declam Melanc.}et epistola Wesenbecii huius ad senatorem quendam Belgam: in qua illud urget: Deo magis oboediendum, quam hominibus: ibidem et theses reperiuntur iuridicae, ipso praeside in quinquaginta Pandectarum libros: totum ius civile artisiciosa et clarissima methodo in artis formam, a multis antea, etiam ab ipso Cicerone, deploratam aut desideratam, redegit: et numquam intermorituris lucubrationibus universum ius ita illustravit: ut non magis stupendum, quam utile opus dici mereatur. Ipse denique et de se et insignibus gentilitiis haec carmina, sicut nullius humanioris eruditionis fuit hospes reliquit, quae colophonis loco adscribere lubet. Ita ergo de se:
In Belgis natus, Germanis hospes in oris,
Exilii tolerans, quod fert ecclesa, partem,
Conficio spatium peregrina flebile vitae,
Dum veram vocor in patriam, quae sanguine parta est,
Christe tuo, tu me post funera magna sacerdos,
Suscipe, et extremae subduc discrimine luctae.
Mors tua vita mea est: tu debita lytra parenti
Solvisti moriens, ut perte vivere possim.
Hac ergo fretus spe non dubitante recondar
In mortem, dux Christe, tuam, quae ianua vitae est:
Ut tecum moriens tecum o mea vita resurgam.
Lusit in insignia sua hoc:
Lilia cum auratis crescant argentae malis,
Quae campo aethereo virgula fulva secat.
Illa Wesenbeciae fautrix Antuerpia gentis,
Temporibus laetis patria dives alit.
At modo conversis, ut sunt mortalia, fatis;
In quis [Orig: queis] nil stabile est, perpetuumque nihil:
Ipsa sui haud compos, tacite vix audeat illam,
Nunc inter cives annumerare suos.
Ergo funestae si convenientia sorti
Pingere vis, pictor, stemmata; pinge crucem.
Hoc, ait, in signo vinces, Deus: haec rata sunto,
Christiadum sacrae symbola militiae.
Ex oratione de vita et obitu huius Wesenbecii ab Andrea Rauchbaro IC. habita: item ex Papiniano ipsius Wesenbecii: et Gesneri bibliotheca.