04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 267, image: s299

AMBROSIUS LOBWASSERUS.

INTER alias Germaniae regiones, celebris non ab uno iam saeculo est

Misnia, fulgenti tellus opulenta metallo.

Etsi enim olim in Macedoma dilaudatae fuerunt venae ad urbem Philippos; quae annuatim attulerunt sexies centena, ut nos loquimur, coronatorum milia: tamen aliquanto uberiores fuisse constat in Misnia venas tum Friburgenses, tum Snebergenses. Apertae hae sunt sub{* Georg. Agrie. de re, metall. cap. 4.} annum millesimum, quadringentesimum, septuagesimum secundum: et ex fodina, cui Georgii nomen, fossores cam multum argenti quarta anni parte eruerunt: ut in singulas centesimas vicesimas octavas partes distribuerentur panes argentei: qui valerent mille et centum aureos nummos Rhenanos. Eo ergo cum undique conflerent, ut fit, metallici: oppidum aedificarae coeptum est, nomenque a monte, ob nivis ibi diu iacentis copiam, dicto Schneberg adeptum.

Hoc in oppido nascitur anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo quinto, die quarto Aprilis, Ambrosius Lobwasserus Pater ei fuit, praefectus metallorum, in illis metallicis, cuius officium est omnia moderari prudentia sua; imperare, quae fructum rei metallicae afferant: prohibere contraria: omninoque gerit personam vel regis, vel principis, irrogat et mulctas sontibus.

Hic tenerum peri animum, simul ac per aetarem potuit, literis curavit, ac morib. elegantioribus, im buendum. Quemadmodum. n. in arborib et plantis usu venire videmus, ut tenerae adhue culturam admittant, et quoquo velis flecti se patiantur: idem in educatione


page 268, image: s300

accidit aetatis primae. Itaque cum mature ad officinam virtutis et doctrinae ductus esset, statium ut felix planta, quae spes fructuum concipienda esset, ostendit. Vix dum igieur annum aetatis duodecimum egressus, a patre in scholam Lipsicam fuit missus: ubi frarer tum erat professor. Sub hoc studiorum gubernatore; qui et sanguinis coniunctione, et adolescentis indole ductus, nulli operae in informando pepercit, tantum profcit: ut eruditionis testimonium publicum anno aetatis vicesimo fuerit consecutus.

Postea exercendi ingenii causa, iuventutem, artes, et literas bonas docuit; profectuumque specimen deposuit honestum. Verum cum ad altiora animus egregius adspiraret; atque exteras perlustrare regiones unice in votishaberet: de consilio suorum Gallias adiit, ephorus datus quibusdam e nobilitate praecipua adolescentibus. Venit igitur primum Lovanium, ubi iam dudum floruit schola, et iuris inprimis disciplina. Est enim suus fere cuique Academiae genius, atque laus quaedam, ex certo doctrinarum genere, praecipua: ita ur alibi dominetur vere domina facultatum, ut appellant, omnium Theologia: alibi primas teneat iurisprudentia: alibi aliae artes. Audivit ibi magni nominis ICtum Gabrielem Mudaeum diligenter, una cum suae fidei commissis. Increbescente autem magis magisque fama de Petro Ramo: cupido incessit et ipsum salutandi audiendipue.

Anno igitur Lovanii exacto, Parisios cum suo comitatu petit: et semestre tum Ramo, tum aliis viris doctrina insignibus operam dedit.

Lutetia deinde Biturigas proficiscitur: ubi coryphaei iuris tunc temporis vivebant Duarenus et Donellus: quorum nomina nulla unquam delebit oblivio. His ducibus Lobwasserus ita in adyta sacrarum legum sesepenetravit; nullus ut esset nodus legalis scientiae; quem non perspicue et expedite solvere posset.

Substitit ibi in tertium usque annum; exinde perlustrata Gallia Lugdunensi et Andegavo; ubi annum amplius posuit in studio literarum, reditum in patriam suscepit, cum in Galliis lustrum degisset. Mox reversum, ut curmen parentale habet,
-- Burggravius qui rexit Misnica rura
Ipsum a consiliis iussit adesse sibi.
Eo in munere cum annos quinque non sine fidei et industriae laude, fuisset; Italiam adiit: et Felsinae, quae Bononia hodie, insignibus doctoralibus est ornatus. Reversus apud fratrem Lipsiae semestre delituit; donec a principe Alberto seniore, primo Broussiae duce, evocatus fuit; ut in monte Regio, ubi haud ita pridem publicam scholam aperuerat, studiosae iuventuti iura proponeret et explicaret; suisque consiliis Reip. et curiae adesset.

Secutus est Lobwasserus honorificam vocationem; annisque compluribus Spartam, quam nactus erat, fideliter ornavit.


page 269, image: s301

Itaque carus fuit principibus suis Alberto seniori eiusque filio ac successori, dum in tabulario Ducum prudenter consulendo, industriam, doctrinam, fidemque luculenter probavit; summumque illius Academiae magistratum, quem rectoratum vocamus, pluries gessit.

Aecate ad senium praecipirata, gravissimo articulorum et pedum morbo fuit correptus. cumque eo sexennium ipsum conflictatus: donec tandem, quod saepe optarat, et a Deo precibus devotis petierat, placida mors finem et dolorum et vitae ei attulit. Quod factum Regiomonti, anno Christi, millesimo, quingentesimo, octogesimo quinto, die vicesimo septimo Novembris; cum vixislet annos septuaginta. Sepultus est ibidem cum tali monumento:

VIRO CLARISSIMO, PIETATE, VIRTUTE ET DOCTRINA PRAESTANTISSIMO, DOMINO AMBROSIO LOBW ASSERO, I. U. D. ILLUSTRISS. PRINCIPIS BORUSSIAE CONSILIARIO ATOUE PROFESSORI, QUI OBIIT XXVII. NOVEMBR. ANN. M. D. LXXXV. CUM VIXISSET ANNOS LXX. MENSES VII. DIES XXII. IN MEMORIAE IMMORTALEM, AMORISQUE SINGULARIS, ET GRATAE MENTIS SIGNIFICATIONEM, PONI CURAVIT FRATER MICHAEL LOBWASSER.

Epitaphium ipse moriturus de se tale fecit:

Expertus mundi vanas res esse nihilque;
Hic quoque nunc iaceo pulvis et umbra nihil,
Sed qui de nihilo caelum terramque creavit,
Me cum carne mea non sinet esse nihil.
Hac spe nil mortem feci, nihil omnia feci,
Nil nihili vermes posse nocere scio.

Vir fuit hic pius, eruditus, candidus, artium et humaniorum literarum amantissimus: quibus ut commodius vacare posset, caelibem ad extremum usque senectam, vitam egit. Moriens


page 270, image: s302

bibliothecam suam iuridicam Fabiano Lobwassero fratris filo, legum studioso, suprema voluntare legati nomine reliquit: et stipendium quoque ad coeptam studiorum telam feliciter pertextendam deurevit. Calluit linguas plures, interque eas Gallicam. Itaque totum Psalterium Davidu Germanice rhythmis secundum numeros Gallicae Theodori Bezae, et Clementis Maerots translationis rhythmicae, quam proxime ad Hebraicam veritatem accedens, horis subsecivis transtulit et illustravit, additis argumentis Psalmorum, et precationibus brevissimis, una cum melodia quatuor vocum. De hac translatione Psalmorum ita habet auctor carminis, quem sequimur:
Hos adeo Elector Rheni laudavit, ut ipsos
Cantare in templis iusserit usque suis
Vera loquor, Schedium quendam conduxerat idem:
Ut Psalmos tali redderet ille modo:
Sed tam lapsus erat completis mensibus annus;
Transtulerat psalmos quando poeta duos.
Prodiit interea senis huius psaltria Musa,
Et rarum, et magnae sedulitatis opus:
Ille, quod optavi dudum, mihi praestitit auctor;
Insignem dicunt tunc retulisse ducem.
Comprehendit etiam versibus sermonem de dignitate literarum reddidit Germanicis rhythmis patrum hymnos. summas denique capitum Biblicorum itidem versibus expressit.

Ex descriptione curriculi ipsius vitae, carmine elegiaco edita Regiomonti anno 1585.