04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 245, image: s277

IOANNES HEINCENBERGERUS.

ANNO a nato mundi Salvatore, millesimo, quingentesimo, tricesimo primo, die vicesimo primo Augusti, intra hotam noctis undecimam et duodecimam, natus est Ioannes Heincenbergerus, Wetzlariae urbe Imperiali. Quae etsi magna aut splendida non est: omnibus tamen temporibus produxit viros aliquot insignes: ac ut antiqua est ipsa; ita habet homines antiqua virtute et fide: qui etiam literas et literatos amant ac fovent: quorum in numero praecipue Heincenbergerorum familia. Pater huic nostro cognominis, ordinis Senatorii, et carus omnibus bonis sua in repub. civis, cum ipse dicisset, et intelligeret literas, ac loqueretur Latine non sordide; ea fuit iudicii bonitate; ut et filios adhiberet ad bonarum artium culturam, praesertim matre Anna Babenhusana, ut id faceret, diligenter hortante et impellente; cui nihil magis in votis, quam ut filii aliquanto post, literis et virtute red derentur multis commendatissimi.

Itaque et hic in scholam patriae ductus, celeriter elementa literarum ac pietatis hausit: cum et magistros nactus esset, qui pate tradere, et ingenii indolisque bonitarem, quae tradita accipere posset: accedentibus insuper et siderum faustis aspectibus: ut periti harum rerum ex modo indicato nativitatis tempore iudicare norunt. Experientia enim testatur: sumere ingenia impetus, a caelstibus et Physicis, id est, divinis causis: quae in Heincenbergero ad hoestarum literarum studia et omnem virtutem fuerunt eximiae et iliustres.

Quod autem mireris: in pueritia, usque ad adolescentiae annos, fere fuit balbus; et tamen deinceps laudem summam eloquentiae consecutus est. Sicut et Demosthenes, flumen illud ac norma Atticae eloquentiae, eius ipsius artis, cui studuit, primam litetam non potuit, initio efferre: et Imperatorem Maximilianum I. {* Cuspinian.} narrant; a prima infantia, ad decimum usque aetatis annum, nihil fere esse locutum, neque signa vocis articulatae edidisse: postea tamen expedita, prompta, et elegans fuit eius otatio.

Ita sape natura ipsa, quo est generosior, eo tardius in aliquo certe genere, opus suum perficit, et absolvit, quod est futurum perfectius ac generosius. In patria non multos consumpsit annos; sed puero ipso a patre contendente Weilburgum,


page 246, image: s278

oppidum in ditone comitum Nassoviensium, discessit: ubi tunc non infeliciter literae traebantur. Cepit in ea schola puer mox admirari scholam Marpurgensem, et ex sermonibus aliquorum, amare ardenter. ita ut migraudi in eam cupiditate quadam ingenti accensus, magis urgeret ac maturaret discendi labores. Cito igitur inde ablegatus est in Paedagogium Marpurgense: quod ipsum tamen, cum in eo aliquandiu haesisset, iudicavit angustius atque tenuius esse: quam ut diu in exercitiis puerilibus detineretur aut constringeretur. Ad publicas ergo acroases cum maturo et utili consilio eorum; quorum fuit iudicare, et constituere de ipsius studiis, admissus, tum demum flagravit totus cupiditate et aviditate summa, discendi artes ac doctrinas; atque ante annos quidem, animum et curam virilm gerebat, ut de heroico impetu poeta scripsit:
Ingenium caeleste suis velocius annis
Surgit, et ingratae fert male damna morae.

Cumque ut in universa vita, ita iprimis in discendo, opus sit ordine: Heincenbergerus adolescens, studia sua, ut fructum inde caperet, non aggressus est inconstanti et temerario impetu; sed rexit certa deliberatione et consilio, ne ratiocinationes mentis, dissimilibus obiectis, eodem tempore implicarentur atque turbarentur. Adeptus est eo tempore, felicis. simos ingeniorum, ac studiorum informatores Lonicerum patrem, et Casparum rodolphi: quorum uterque magnus fuit, atque acerrimus et felicissimus doctrinae ac disciplinae custos, et propagator. Ac Lonicerus quidem, ab initio fere scholae inter primos sapientissimus et eruditissimus magister, multis egregiam fidem atque operam probavit; et omni genere doctrinarum, ac praecipue linguarum, quae sunt propriae ecclesiae
Dei, plane excelluit.

Horum ergo utens ductu et monitis, ordine processit in discenda integre philosophia, in qua ita profecit: ut anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo publico collegii testimonio, magister Philosophiae renuntiatus sit, cum nondum attigisset annum aetatis vigesimum, atque ante biennium publice ornatus esser, prima in Philosophia laurea.

Ibi tum hortantibus parentibus et amicis, cogitare cepit, de certo vitae genere: cumque cito aditum sibi patefecisset ad amicitiam praestantissimorum iureconsultorum, de quibus Ioann. Ferrarius et Oldendorpius: auctores isti fuerunt iurisscientiae aggrediundae: et eventum consilii rexit ac fortunavit clementer Deus. Illos ergo iureconsultos, solide doctos, suique temporis clarissimos, avidissime sectatus est: et imprimis


page 247, image: s279

praeceptore, ac patrono usus Ferrario. Hic, ut Heincenbergeri ingenium, veris sententiis excoluit egregie, et iudicium eius de fontibus legum, de ipsis legibus, de iustitia, de repub. formavit praeclare: ita ilie vicissim Ferrarium, atque adeo leges ipsas, conatus est imitatione felici, convertere quasi in suum sanguinem et sucum. Cum autem methodum etiam in iure necessariam et utilem esse videret: ordine didicit doctrinam legum, sapienter metas quasdam in discendo retinens et observans, ne mens discentis, in immensis illis campis iureconsultorum vagaretur; sed sese quasi certis septis et cancellis includeret et coerceret.

Incidit quoque id temporis, in sodalitium hoestum: cum quo assidua et utilissima etiam domi habuit exercitia disputationum, declamationum, lectionum in iure, in oratoribus et historicis, quicumque iudicio doctorum, iudicabantur optimi. Inter illos primus atque praecipuus ei adfuit, Reinhardus Schefferus; cum quo deinceps per omnem aetatem, arctissima amicitia fuit iunctus, et cui moriens Heincenbergerus, commendavit suam familiam, scriptis amantissime literis.

In hac milit,a cum annos aliquot vixisset: ut diligentiae in omni officio, doctrinae et virtuti ipsius, debitum redderetur praemium, et scirent omnes ad theoriam et praxin in iure, eum esse idoneum, anno quinquagesimo quinto, collata sunt ipsi, et Aegidio Mummerio, insignia doctorum iuris, in Cattorum illa schola; cum quidem Heincenbergerus esset annorum nondum viginti quinque, et iam ante annos aliquot duxisset uxorem filiam Conradi Hessi, dicti Busseck: qui sub Carolo V. cum Roma caperetur stipendia secit: deinde ordines sub Hassiae prin cipe duxit: tandem praetor oppidi Marpurgi obut.

Sacerdos itaque iustitiae sdolenniter declaratus, ut saluti et commodis aliorum prodesset, et Theoriam exercuit, publice discentibus leges explicando frequentissimo in auditorio; et ad praxin se contulit in patria, atque alibi civibus, rebus pub. nobilibus, comitibus, principibus Hassiae, in camerae imperii iudicio: ubi saepe oppositus est ingeniosissimis, et exercitatissimis doctoribus.

Anno sexagesimo tertio missus fuit ad Imperatorem Maximilianum II. apud quem ipse memor veteris praecepti: [Gap desc: Greek words] , sapiens recte loquatur, aliquot horas, ca cum elegantia, suavitate orationis, gravitate et praesentia animi peroravit: ut auditorum animos, in sui traxerit admirationem, et amorem, atque paulo post Caesar ipse cum significiatione benevolentiae singulari, operam ipssus expetierit.


page 248, image: s280

In reditu vero ex Ungaria et Boemia: retinere eum voluit, amplo stipendio proposito, Elector Saxoniae: qui pro onere quoque migrationis, ac primo aditu, aliquot milia obtulit. Suum etiam esse voluerunt Heincenbergerum, et vocaverunt Res pub. comites et principes alii. Verum patriae inservire ipse maluit. Patriae enim solum, eum omnibus est eharum, tum vero aulce atque iucundum. Invitabatur autem et a principe Philippo Landgravio Hassiae: qui cum dotes eius nosset, et magnifaceret: decreverat eum retinere iis in locis: quibus natus videbatur, et eruditionem suam praecipue destinaverat, ac deinceps saepe multumque ipsius opera et consiho feliciter usus est, in negotiis et legationibus ad comitia, atque congressus, et loca alia.

Anno sexagesimo septimo inter pias comprecationes et applausus evectus est Ludovicus Landgravive, ad Hassiae gubernationem: qui initio statim cogitavit de veris praesidiis Rei pub. quae sunt, Dei inprimis favor, et recta prudentum consilia. Quaesivit igitur viros maxime idoneos, et consilio, pietate, ac virtute praestantes, quos praeficeret gubernationi. Cumque naturae in heincenbergero praestantiam, studia et motes consideraret: eumque duci ad iustitiam, fidem, candorem, moderationemque consiliorum; et has virtutes excellente doctrina in ipso confirmari videret: clementer eum complexus est voluitque vocem esse, publici et principalis consilii, ac paulo post curiae cancellarium. Hic in qlaetheatrum et concursum negotiorum, laborum, curarum, periculorum, collocatus sit; intelligunt ii, quibus Res pub et aula ve la limine est salutata.

Itaque cum in commune laborasset satis longo tempore, ut ferebat vicae ratio, in perpetuis cogitationibus, curis, animi intentione; secuta est in corpore toto, humorum commorio, et mala temperies ac: ut sit quando homini desunt exercitia corpris et motus; nec ipse in illa occupationum et negotiorum mole, averrere potuit causas turbantes [Gap desc: Greek word] ; in qua consistit sanitas. Itaque multos annos gravissime, saevissimis cum doloribus arthriticis et podagricis confl ctatus est, saepe etiam calculo, ut nulla calamitas sola, vexatus. In ipsis tamen morbis ac exquisitis ctuciatibus, nulla eius fuit morositas, fremitus nulli: sed sermones pleni pietatis, officii, suavitatis. utque Heroici viri alacri animo acerrimos labores suscipiunt: ita ipse affixus lectulo, et toto illo tempore, quo egredi domo non poterat: regebat et gerebat nihilominus res maximas: deliberabat: legebat: soquebatur sine intermissione, et cum quadam pertinacia. Sed cum ad metam decurreret vita eius: recurrit


page 249, image: s281

morbus saevissimus arthriticus et podagricus; quem et saevalithiasis consequuta est: quae videatur moxvires corporis omnes penitus exhaustura, Post dies aliquos edidit grades calculos: sed ab eo secuta est [Gap desc: Greek words] , qua paularim exaruit. Ex vitio enim et marcote stomachi, ut nominant medici, respuebat cibum: corpus non alebatur: omnia alimenta corrumpebantur: et totus habitus colliquescebat. Ibi cumiam sentiret cires corporis pertinacia, et violentia morbi superari, ut antea in universa vita, ita deinceps quoque ad extremum usque halitum, prorsus religioso, pio, et placido animo voluntati divinae obtemperavit; ita ut exitus vitae, cum anteacta vita, ut soler accidere bonis, plane congruerer. Amicis, et uxori, ac liberis ad se accersitis, cum affectu, uterat [Gap desc: Greek words] , dixit: Longum suacissima mea pectora in Deo Valete, inque Deo sit mens una, sit unus amor: hortatusque est suos illos ad pietatem veram, timorem, et dilectionem Dei, fidem, spem, patientiam, adliterarum et pietatis studia, et reliquas virtutes. Et cum ad aegrotum iam morti vicinum ipse Hassiae princeps, cum illustrissima coniuge, raro sane exemplo invisere esset dignatus: fuerunt colloqueia eius plena pietatis, et vere cycnea cantio. Nam paulo post: nunc migro, inquit, ac dimittor, servus Dei et ipse, cum servo Dei seniore Simeone, cuius memoriam iam celebrat ecclesia, inpace: quia viderunt oculi mei sa lutaretuum Domine. Morior cum Christo: et resurgo cum Christo. Ligata est anima mea in fasciculo viventium. In manus tuas Damine, commendo spiritum meum: redemisti me domimet Deus veritatis. Abluisti et salvasti me, sanguine tuo Fili Dei, qui das vitam aternam credentibus. Beati omnes qui confidunt in eo. Ergo non moriar in aeternum. Beatimortui, qui in Domino moriuntur. Er sic anno octogesimo primo, die tertio mensis Februarii, post horam duodecimam diei, suae peregrinationis anno quinquagesimo, inter manus suorum, ac pia et sua et suorum fuspiria, ad meliorem vitam abit. Ioannes Ferinarius, patrono et amico suo, postremi officii loco, breve epitaphium carmen condidit eiusmodi:
Hoc tumulo sancta requiescit pace Ioannes
Heincenbergerus, glorta summa fori.
Flos ipse egregiae pietatis, flos et honesti,
Iustitia, precibus, pacis amore, fide.
Ut Ludovice tuis sonsultis, optime princeps,
Decretis studuit sic, Deus alme, tuis.
Ergo anima excedens terris, cleloque recepta:
Vivit in amplexu letitiaque Dei.
Non perit; at carpit caelestis gaudia vitae;
Qui subit in Christi, fata suprena, fide.


page 250, image: s282

Fulserunt in hoc Icto tum aliae tum inprimis tres illae, omnibus bubernatoribus necessarae virtutes: Timor Dei, inquam, sive psetas: fidelitas: et iustitia. Mediocritatem, de que praecipsunt et Phkiosophi, in omnire existimabat esse optimam, et maxsme expetendam: ac in dissenstonibus omnibus praesertim, norat consilia moder ata esse tutissima, optima, et saluberrima. Ideo et ipse ea plerumque sequu us est: et ut alii, sequerentur idem dedit operam. Omnes hortatus est semper: darent sese ad lenitatem, ad aequabilitatem, ad pietatem quandam animi, ad patientiam honestam et Christianam. Magno etiam studio hoc egit: ut omnes docentes in ecclesiis et fcholis, iuxta Prophetica et Apostolica scripta, ac syn bola a pia antiquitate condita, item iuxta pias synodos, et confessionem propositam Augustae, tuerentur concordiam et coniunctionem, atque unum essent in Deo.

Haec de Heincenbergero, ex oratione de vita et obitu eius habita a Ioanne Ferinario.