ALSFELDIAE, Hassiacae ditionis oppido non ignobili hic nascitur, cum post millesimum, quingentesimum Christi nati ho minis annum curreret decimus nonus. Parentes ei fuerunt Con radus Matthaeus maior, et Elisaberha Hultschera, ambo cives Alsfeldienses: quorum familiae istic non obscurae. Ioannes enim Matthaeus, huius de quo agimus patruus magnus, quadringentos aureos civibus Alsfeldianis, ad vias publicas muniendas; et alteros quadringentos ad suae familiae puerum, in literis educandum, testamento legavit.
Pater huius, perlustratis variis regionibus, ductaque uxore, rem curavit familiarem, agrorum potissimum cultura: et a foro ac curia, quantum poterat, se subducens, latuit: atque per otium, cum alias literas non didicisset, Biblia Germanica; historias Germanice scriptas; et Theologorum interpretationes Biblicas, quae tum vernacula lingua prodibant, evolvit: vir non literatus quidem; sed pius et literarum amans. Nam et fratrem Ioannem Matthaum, omni ope et opera adiuvit: ut instituta literarum studia ne desereret; obque eam causam sumptus nonnullos suppeditavit; ut Wittembergam, quae pietatis et literarum studiis facile omnes Germaniae Academias tum antecellebat, proficisceretur, animum magis magisque literis exculturus. Filium item hunc suum simulatque paululum adolevit, in ludo patriae doctrina catechetica, et Grammatices initiis erudiendum curavit: quamquam multa tradebantur obscura et superstitiosa.
Postea ubi elementa pietatis, hoc est capita catecheseos et literarum didicit, Marpurgum ad scholam publicam haud ita pridem apertam misit, annos natum duodecim. Rectore igitur Eberhardo Snepfio Theologo, anno Christi trigesimo secundo venit in Paedagogaeum: unde biennio eluctatus, mox in Academia tam sedulam literis navavit operam; ut biennio post prima laurea; et altero biennio iam octodecim natus annos secunda quoque fuerit ornatus.
Verum cum non nobis, sed Rei pub. literas discamus: Conradus Matthaeus brevi spatio literarum currieulum emensus illo ipso anno decimo octavo aetatis suae operam Rei pub. navare cepit. Nam in Paedagogaeo Marpurgensi docuit Grammaticam et alias artes annos undecim; quibus perpetuum illi certamen cum infinitis dis cipulorum vitiis ac malis moribus fuit. Neque profecto minimam ille Repub. et ecclesiae ptaestat operam, qui pueros ad literas et humanitatem informat: ad recte facta incitat; verberibus autem et
increpationibus a vitiis absterret. quales enim cives in schelis formantur; talis deinde civitas, talis Res pub. denique erit.
Deinde propter singularem eruditionem, industriam, ac sidem, quam rot annis summa cum laude probasset scholae et bonis omnibus, cooptatus fuit annoquinquagesimo primo in collegium professorum Academicorum: et primum historias dein Rhetoricam docere iussus. Quo in officio ita versatus est: us non solum illi scholae: sed omnium studiis, undecumque accessissent, prodesset: et praecepta quidem non solum Melanchthonis: sed et quae Cicero et Platone, ex Aristotele, et aliis Graecis auctoribus collegisset literisque man lasset; prudenter enarra vit: deinde exempla illustria et exercitia declamandi adsidua adiunxit.
Interea autem ipse domi ad philosophiam politicam ius quoque Romanum cepit meditari. C ceronis etiam orationes quamvis ad illustrandam Rhetoricam proponeret: tamen tamquam exempla tractati iuris fuit interpretatus: su sitque discipulis: ut politicas declamandi manterias potissimum sibi deligerent. Quod idem olim factitatum in Rhetorum scholis fuisse: Aphthonii Libanii, Aristidis, Senecae, Portii Latronis, Quintiliani et aliorum declamationes aut declamand formulae hodie etiamnum satis docent.
Sic igitur Matthaeus noster ius discendo exercuit, et exercendo didicit: dum per annos complures patronum egit causarum civilium in curia Hassiaca; et apud capitalium rerum iudices accusatorem criminum et scelerum. Neque enim ad Rei pub. salutem et incolumitatem minus interest: cuique res suas sartas tectas conservari: quam seelera et flagitia impuita non dimitti. His studiis incumbens et tem familiarem amplificavit: et publice privatimque profuit multis. Atque studiorum gradibus paulatim altius ascendens, illos honores meritus fuit, quiin scholis maximi et amplissimi decerni solent.
Nam anno seagesimo tcrtio mense Aprili a Ioanne Oldendorpio, una cum Nicolao Vigelio, iam tum ex scriptis libris in lucem editis laudatissimo, et Hectore ab Iossa, in Marpurgensi schola, et amplo praestantissimorum virorum consessu, iuris utriusque Doctor renuntiatus fuit.
Itaque iuris et iustitiae sacerdos initiatus, patrocinia causarum in curia Hassiaca et foro Marpurgensi diligenter, ut antca suscepit: et sancte integrequive leges sacras tractavit: atque in orandis agendisque causis ita fidem, diligentiam, et prudentiam suam proba vit i ut non solum clientibus suis catus: sed bonis quibusque gratus etiam principibus esset commendatus. Quamobrem cum principes, Hassiae rotius commune appellationum
praesertim iudicium instituerent: Matthaeum hunc Arnoldo de Virmund praesidi inter alios adiunxerunt adsessorem. Hoc officium ea fide, industria, et sanct tate ad obitum utque gessit: ut memoriam apud suos reliquerit numquam intermorituram. Duplici ita in vitae genere sabores sustinuit magnos et fructuosos. Decanus enim collegii philosophici ter quaterve crea tus, declamandi exercitationes aliquantisper desitas, in usum reduxit et frequentavit. Rector deinde Academiae aliquoties designatus cum disciplina dissolutior esset; ipse senatu sic decernente, quaecumque instituta iam ante fuissent scholae regendae, collegit, digessit, ad senatum retulit. Hic approbata omnia censuit, ut statis ca temporibus in comitiis quasi studiosorum exponerentur; quod etiamnum hodie fieri solet. Praeterea antiquum institutum de disputationibus pro loco collegii im petrando renovavit: ut et legem illam; ne studiosi in oppido arma gestent. Cumque praecepta artium iuventuti discenti varia proponerentur: ipse effecit, ut in omni disciplinarum genere certae et eonstantes epitomae traderentur: et auctores etiam iidem explicarentur; planeque, quod Socrates apud Xenophontem, ait [Gap desc: Greek words] . Atque haec in schola.
In curia non minus laborum ae molestiarum exhausit; quando vel testium examinationibus domi forisque vacavit: vel peregre profectus de finibus et aliis contentiones ortas compusuit; pacemque inter dissidentes confirmavit. Accessit huc, quod cum instrumenta et sigilla Academiae negligentius adservarentur, nec semper esset; qui seribenda conciperet; ipse actuarius fuerit declaratus et scholae syndicus: qui omnia digerere et rite procuraret. Quamobrem auctor senatui fuit: ut consistorium in editiori loco aedificaretur: et eo cisstae cum instrumentis et formnicibus transferrentur: et apte in cancellis disponerentur.
Eiusmodi inter curas et labores novissimorum, ut in facris Sapiens monet, semper memor, caduca omnia, vana atque evanida recte piequive iudica vit: atque ad mortem, aliquando placide ob eundam, mature se praeparavit: et ad caelestem illam civitatem spe fideque plenus aspiravit: quam etiam Deo sic disponente ac volente suo tempore feliciter est consecutus. Annos enim natus sexaginta cum in autumno popularis et novus morbus passim per totam Europam summa celeritate vagaretur; et nunc hos nunc illos corriperet, et alios misere affligeret, alios etiam plane morti traderet; inter non paucos isto morbo et Matthaeus hic cotreptus fuit. Quamquam autem, quod lentior febris esset, quam aliis pletisque; sperarent amici liberatum iri: tamen paulatim serpsit; et in visceribus et medullis altius insedit. Er cum habere meliuscule videretur: tamen imse mortem adesse sentiens, uxorem et liberos, item generos advocavir, et ex lectulo
in quo decumbebat erectus, de conditone rerum suarum et imminente migratione cum indicasset, hortatus fuit; ut Deum inprimis auctorem omnis boni agnoscerent et colerent; et omnes matri et maioribus natu minores et inter hos generis ipsis recta monentibus ob dirent; et inter se iuvarent alii alios omni ope et opera, quantum possent. Hoc si facerent, quamvis ipse discessisset; tamen deum ipsis propitium, ac patris loco futurum. Quod cum omnes data dextra se facturos promississent, Deo et eius misericordiae commendavit se et ipsos; et recitatis certis quibusdam Davidis psalmis quod reliquum in hac vita tempus extraxit. Tandem cum iam iam morte dissolveretur, et ipsum iter vitae caelestis ingrederetur, animam Deo commenda vit creatori et servatori suo, illis verbis usus, quibus et Christus in cruce moriens animam suam patri commisit; in manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Sic placide exspiravit anno millesimo, quingentesimo, octogesimo die vicesimo octavo Novembris, cum natus esset annos unum et sesaginta Elatus est funere frequenti atque eiusmodi cum monumento sepultus Marpurgi:
Stirpe patris, virtute, fide, pietate, scholarum
Arte, fori studiis, consiliisque gravis:
Multiplicique potens gemina de coniuge prole;
Hic sua Conradus busta Matthaeus habet.
G. SOHN. D.
Vir hic fuit et iurecvonsultus pius, sapiens, erud tus, prudens, disertus et observatissimus aequi: qui nihil nisi praemeditate et considerate dixit fecitque honorum minime appetens: ut qui ultro oblatos modeste recusatit: carus civibus; gratus literarum studiosis: auctoritate apud omnes ordines singulari. Accidit aliquando, utipso Rectore cives ac studiosi ad sanguinem usque pugnarent. Adveniente autem ipso cum filio, simul ac tam cives quam scholastici eum conspexissent; taciti conquievere, et arma tamquam praeceptori tradidere.
In coniugio vixit gemino, et sexus utriusque suscepit liberos haud degeneres: adeo ut merito etiam sit laudandus ab [Gap desc: Greek word] . Filii enim ipsi fuerunt Philippus Mattheus, I. U. D. patris successor: Henricus, ecclesiastes Palatinus: Ioannes archiater Nassovicus: Antonius IC. et profeflor Academiae Marpurgensis. Generos autem habuit: Georgium Sohnium Theol. D. cl. Valentinum Forsterum trium Academiarum Marpurgicae, Heidelbergensis, et Helmstadianae iureconsultum. Petrus Nigidius tali eum epigrammate ornavit:
Mathaei generis dedit hunc Alsfeldia clara,
Virtute insignem cum pietate virum
Hunc puerum nobis huc transmisere parentes,
Palladia primum hic exoriente schola.
Deditus hic studiis, natura praeditus acri,
Est nactus magnum nominis inde decus.
Atque statim adscendens florenti aetate per artes,
Promeruit geminos sedulitate gradus.
Inque Professorum numerum cum laude receptus,
Mox humili frontem tollere copit humo.
Erudiit teneram studio fervente iuventam,
Artibus in Logicis, moribus atque bonis.
Publicus hinc factus subeunte aetate professor,
Incipit historicos enucleare libros.
Tandem et Rhetorices interpres publicus idem,
Edocuit iuvenes verba diserta loqui.
Fulmina verborum mirata est saepe iuventus:
Ex cathedra cepit quando tonare sua.
Sensa animi semper facundo protulit ore:
Nempe Pericleo noverat ore loqui
Exstitit et prudens hic consiliarius aulae:
Et sida afflictos sponte levabat ope.
Saepe magistratus summosque hic gessit honores:
Et merito laudem rettulit inde suam.
Tandem correptus fatali morte quiete,
Explevit vita tempora iusta suae.
Ex oratione parentali a Bernhardo Copio IC. in Academia Marpurgensi habita: et ex catal. professor. Marpurg.