04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 225, image: s257

VIGLIUS AB AYTA ZVICHEMUS.

VIGLIUS ab Ayta Zuichemus natus est sub annum millesimum, quingentesimum, septimum, decimo hono Octobris, in villa Barrahusia: quae tunc ad monasterium canonicotum regularium in Bergum perrinuit, postea patri Viglii abiisdem canonicis in emphyteusin data, Pater ei fuit Folcardus ab Ayta, ex perantiqua Aytanorum, et nobilissima olim inferioris Germaniae familia. Quamquam bonis postea partim ob hereditates multas distractis, partim nobilium factionibus, quae centum amplius ante Carolum V. annis patriam eius afflixeraht, attribis, multum potentiae, et proinde etiam auctoritatis 2c gratiae amisit. Zuichemus autem hic Viglius est dictus a Zuichemo pago avito, territorii Leovardiani uno a Leovardia milliari, ubi adsita villa Barrhusia. Mater ei fuit Ida, sex liberorum parens.

Hic autem Viglius a patruo adsumptus, sex fere annis Leovar diae in eius familia haesit: ubi praeceptoribus traditus parum ad modum profecit: partim quod patruus reip. negotiis et legationibus occupatus, adesse studiis eius non posset: partim quod magistri crebro mutarentur. Nam prima literarum rudimenta a patrui sacellano didicit: deinde in publicam scholam ductus Grammaticen et cantum ecclesiastieum percepit: hinc privata in schola cuiusdam cognomento Crassi vixit: quo peste exsticto, cum diu praeceptore caruisset; iterum ad publicum ludum venit. Sed cum ibi in multitudine negligentius institueretur; tandem obtigit illi praeceptor quidam non indoctus nec indiligens M. An sonius Coloniensis; apud quem in privata institutione tantum profecit: ut iam maiorialicui ludo idonecus haberctur Itaque ad scholam Daventriensem, quae tunc inter particularia, ut vocant, gymnasis florebat, cum patruus ablegavit. Quo sub initium an ni decimi noni deductus, ibidem primum septimae classi adseriputs; ex ea deinde ad fextam et quintam adscendit.

Revocatus autem a patre Daventria; ab eo paulo post cum fratre Rintzio missus fuit ad patruum Buehonem in Hollandiam, qui tum Haegae Comitis morabatur, aedis sive capellae principalis Decanus: a quo deinde anno vicesimo saeculi decimi quinti, sub festum Ioannis, apud Leydam instituendus traditus fuit M. Guilielmo Verio, qui praecipuorum procerum Hollandiae filios, rum ibi in primis literis instituebat, ac tandem sub sinem aum vivesimiprimi Hagam redions operam dedit aliquot mensibus Iatobo Voloarde Bergensi, vito infigniter in Laetinis Graecisque litertis erudito.


page 226, image: s258

Mense deinde Octobri, anno vicesimo secundo, cum codem Volardo Lovanium missus, mansit ad festum usque Pascha anni vicesimi quarti. Unde cum codem migravit ad M. Aegidium a Mola Mechliniensem, prope Capellam Clericorum. Duobus autem primis annis Graecis Latinisque ac humanioribus literis operam dedit: cum privatim apud cundem M. Iacobum, tum publice sub professoribus Conrado Goclanio, et Rutgere Rescio; donce cum patruus Bucho Hagam, anno vicesimo quinto, ad seiterum evocans, aptum iudicavit: ut ad Iuris disciplinam serio animum applicaret. Nec gravatus fuit ipse Bucho illum in primis elementis Iuris instituete. A quo deinde Lovanium missus, ut iuris studium diligentius persequeretur: ibidem audire coepit Doctorem Nicolaum a Bruxella ordinarium legum Profestorem tempore matutino. Pace autem cum Gallis, capto rege, sperata, ad Academiam aliquam Galliae ablegare cum patruus ille constituit: verum cum inita cum Gallis concordia dissoleretur; pecunia ad comparandos libros iuris Civilis liberaliter a patruo instructus Lovanium rediit; ibique ad mensem usque Iulium strenum iuri operam dedit. Unde Hagam rursus evocato, consilium cum patre patruus cepit, deco in Burgundiam ad Academiam Dolanam mittendo.

Valedicens igitur Hagae patri Folcardo, qui codem venerat; et patruo Buchoni, vicesimo septimo Septembris, anno vicesimo sexto, Dolam Burgundiae, cum nobili adolescente Siovekone a Mellema, populari ac familiari suo, est profectus. Ubi per totum fere treiennium M. Aymoni Bourdier cohabitans sub Professoribus Ludo. Maranchio, Iacobo Duximio, Ioanne Monacho, Petro Phoenice, et Quintino Vitulo, diligentem in utroque iure navavit. operam: ut inter auditores primam facile laudem referret, eoque permoti studiosi aliquot adolescentes Germani, Henricus ac Quirinus Rechlingeri, leviri D. Antonii Fuggeri, ciusdemque consanguineus Ioann. Gregorius Hermannus, in iisdem aedibus habitantes ac convictores, familiaritate invicem conciliata, illum propter opinionem, quam de studiis cius habebant, valde complacti coeperunt, cidemque persuaserunt: ut institutiones iuris civilis illis praelegeret.

Cumque Erasmus Roterodamus Basilae sub id tempus non longe a Dola ageret, cui cum patruo cius Buchone magna familiaritas intercedebat: captavit occasionem cius amicitiae se quoque insinuandi, et in cam humaniter admissus crebris literis ultro citroque missis candem confirmavit: qua ex re non parum existimationis apud condiscipulos ci accessit.


page 227, image: s259

Circa id tempus Buchonem patruum e vivis decimo tertio Decembris anni vicesimioctavi, decessisse intellexit. Cuius audita morte animo tantum non deiectus consternatusque de reditu in patriam cogitare coepit: verum audito illum legarum pecuniarum sat magnum, et Bibliothecam, tam in iure, quam in aliis disciplinis bene instructam, reliquisse: quo videicet stndia sua commodius ad metam perducere posset, quod et parentes cius suadebant, iubebantque: ac sodales, qui privarim illum explicantem institutiones audiebant, multis modis magnssicisque promissis ab co contenderent; ut ipis ad Academiam Ave nionensem abiturientibus, comitem se adiungeret: tandem assensit.

Perlustratis aliquot oppidis, monsteriisque, Ducatus Burgundiae, utbeque Salinorum, ubi salsosum fontium memorabile miraculum conspicitur, et tum stavum conventus celebrabatur, ob auxilia a rege Ferdinando petita adversus Turcas, relicta Dola per Cabillonem, et Macuconem, praeclatas Burgundiae civitates, Lugdunum sccundo Arari fluvio advecti sant.

Ac deinde per Rhodanum descendentes Avenionem appulere, co potissimum desiderio allecti: ut Andream Alciatum ac Francicum a Ripa, quorum celebris inter iuris professores fa ma erat, audirent. Sed cum pestis ibi grassari incepisset: Alciatum aliosque professores ob cius metum discedentes, paulo post inde Valentiam non incelebrem Academiam, in Delphinatu concessere.

Auditis autem ibi ali quandiu professoribus praeclari nominis ac doctrinae, abiisdem sibi persuaderi est passus Viglius: ut in ca Academia gradum Doctoratus, ut vocamus promotoribus Ioanne de Mota et Felici Prato professoribus primarils, Antonio de Dorna, et Ioanne Baptista Palma Alexandrino suseiperet.

Verum haud diu illic mansere: sed cum spes affulgeret pacis. de qua tum apud Cameracum tractabatur, favore quoque adiuti Andreae Alciati, qui Avenione discedens, in Biturigensi gymnasio ad Iuris professionem evocatus erat: impetratis a rege Gallorum literis securitatis, ipsi quoque Biturigas se contulerunt; quo illos inferioris superiorisque Germaniae complures studiosi Dola, Valentia, Avenione secuti sunt: coque tempore quo illic egere, Viglius privatim publiceque profitendo ac disputando nomen inter studiosos nonnullum sibi comparavit, Alciatoque postea in Italiam proficiscente, ipsius locum in praelegendo renuit, ac quietissime iucundissimeque ibi supra biennium moratus est, magna amicita et


page 228, image: s260

familiaritate Francisci Rupelii Germani, ac Caroli Suequesi Flandri, Iureconsulti valde eloquentis, multorumque aliorum Doctorum studiosorumque usus Aureliam vero eo anno Lutetiamque profectus cum multis praeclaris viris notitiam iniit: ac a Guilielmo Budaeo, Ioanne Tartesio, Lexoviensis collegii rectore, ac plerisque aliis humaniter honorisiceque acceptus fuit.

Deinde vero rogatu corundem sodalium suorum sub autumnum anni millesimi, quingentesimi, trigesimi primi, in Italiam proficisci constituit. Invitatus vero ab Antonio Fuggero aliisque nonnullis, quorum liberi cius auditores fuerant; ut per Germaniam transiret, ac cum ipsis coram notitiam iniret, a Biturigibus, magna studiosorum auditorumque suorum caterva comitante, ad vicinum oppidum usque Donle Rog, concesit, Lugdunumque tertio revisens, ac pene per Hebennam Lausanamque transiens, Friburgum, Echtlandiae seu Helvertiotum, Bernam, Solodurum, Basileamque tranksiens Friburgum Brisgoiae pervenit; ubi ab Erasmo Roterodamo, Vadlrico Zasio aliisque doctis, quam humanissime acceptus fuit. Donavit tunc Erasmo [Gap desc: Greek word] elegans, ut ipse {* Eraes. l. 24. opist. p. 949.}praedicat. Fuir id annulus astrologicis notis sculptus: qui explicatus sphaerae vicem exhiberet: ut mundum gestaret digito suo Erasinus. Eo in congressu talem se gessit: ut Erasmus scribat: aut omnia me fallunt: aut illi si superi vitam dederint, futurus est aliquando Phrysiae magnum ornamentum, Deinde Tubingam Ulmamque transiens ad desideratam diu Augustam cum sociis salvus pervenit.

Tres in eo itinere Academias invisit: Basileensem, Friburgensem, Tubingensem: Basileae Bonifacium Amerbachium Iurisconsultum salutavit: ac in Frobeniana officina cum eximie docto viro Sigismundo Gelenio Boemo, qui libris ibi corrigendis praerat, Hieronymoque Frobenio Typgraphiae magistro, illic notitiam contraxit. Vidit tum quoque Oecolampadium, ac Simonem Grynaeum; Friburgi vero Brisgoiae Erasmum Ludovicum Berum insignem Theologum ac Canonicum Basileensem et multos alios viros doctos ibi tum degentes.

Augustae Ioannes Reylinger, Henrici ac Quirini pter hospitio illum excepit, magnificeque tractavic, quottidianis conviviis a Raymundo Antonio ac Hieronymo Fugeris, a Ioanne Paumgartnero plerisque cius urbis patriciis, et a Doctoribus exceptus et catenis numismatisque ac aureis annulis, aliisque cimelis munifice donatus fuit.


page 229, image: s261

Inde cum comitibus, cum quibus e Gallia venerat, Italiam versus discessit, ac Monachii se ipsis itineris comitem Christophorus Backenbusius Lubecensis adiunxit. Vigesimo die post Sarotium venere: ubi a patre Ioannis Georgii Herman ni splendide accepti, ac triduo humanissime habiti fuere, fodinasque argenti et aeris ditissimas perlustravere. Hic eos Oenipontem deduxit: ubi per Rodolphum comitem a Suter gubernatorem ac locum tenentem Tyrolensis comitatus, ad reginam Annam, regis Ferdinandi uxorem, ac Maximilianum et Ferdinandum, eius filios adhuc minorennes salutandos deducti, opipareque cum a gubernatore, tum a cancellario Hieronymo Baldingo tractati fuere.

Deinde per Brixinniam Tridentum, Tervisiam, Venetias pervenerunt, inde Paduum concesserunt. Ubi tum in iure profitcbantur, Franciscus Curtius, Marianus Socinus, Marcus Mantuanus, et Arregutius de Arregutiis Perusinus, multique alii in omni genere doctrinae viri praestantes. Commendaverat eum literis suis Erasmus Roterodamus Ioaini Baptistae Egnatio, apud Venetos agenti, ac Petro Bembo, postea in ordinem cardinalium adscito: qui eum prolixa benevolentia sunt prosecuti.

Cum autem eum annum consumpsisset in privatis lectionibus, auditioneque praeceptorum, Doctorum, publicisque ex disputationibus innotescere coepisset; in novo delectu Professorum, ipse pene invitus ad publicam institutionum lectionem protractus fuit, procurantibus inprimis Christophoro Marutio, et D. Othone Truchses Barone, eius auditoribus, qui ambo in Cardinalium collegium postea cooptati sunt: ubi illi cum ambitioso antagonista D. Casparo Malignato, crebrae concet tationes disputationesque iuxta morem eius Academiae fuerunt. Praelegebat autem institutiones ter in die, semel publice cm apparatu (ut vocant) diligentique materiarum explicatione: deinde cum textu glossas percurrens, propositoque applicans, ac postremo pro iunioribus textum tantum explicans. Quae autem diligentiori studio in scholis publicis legerat, domum reversus annotare censuevit: ea cum discipulis familiaribus communicasset, ad editionem hortati sunt. Quibus ipse obsequens Hieronymo Frobenio, Basileae Typographo commentarios in decem Institutionum titulos, quos Patavii fuerat professus, excu dendos dedit.

Interim autem dum Patavii ageret, duae insignes conditiones illi oblatae sunt, altera, ut esset Vicarium Iudicialis in regno Cypri: altera ut Philippum, Careli filium, instituendum suscperet: quas tamen iustis tum de causis recusavit.


page 230, image: s262

Cum autem ibidem a Caesare Duci Venetiarum ut commendaretur petiisset: quo Bibliothecae, quam Bessarion Cardinalis illic reliquit, inspiciende facultas daretur: non difficultet id obtinuit, adiuvante Matthia Held Vicecancellario Caesaris, ubi Graecas institutiones Iustiniani reperit. Quarum describendarum potestate illi facta, curavit in officina Erobeniana Basileae imprimendas, ac Carolo Caedsari opus hoc, studiosis omnibus plausibilo, dedicavit.

Explero deinde cursu, ut vocant, annuo lectionum, cum decem titulos institutionum absolvisset: a multis invitatus fuit: ut in praelegendi munere perseveraret, spe minime dubia facta obtinendae primariae institutionum lectionis a Provisoribus Venetae Rei pub. Verum ipsum, qui quatuordecim annosa patria absuerat, desiderium eius ac parentum permovit: ut de ea repetendaanimum induceret.

Itaque rebus omnibus compositis ac vale sodalibus dicto, itet ingressus, iterum Erasmo Friburgi, et aliis alibi salutatis Basileam venit: ut institutiones Graecas excudendas, et commentarios in 10. tit. Institut. correctius recudendos cutaret. Quibus impressis iter ingressus eques Coloniam pervenit; ubi aliquot dies mansit.

Interea autem cum Episcopi Monasteriensis officialis defunctus esset: cumque honorarium non contemnendum offerretur: sibi persuader passus est; ut operam suam polliceretur: atque Monasterium post visitatos parentes adire promitteret. Itaque decedens in Frisiam venit.

Posthac Monasterium ab Episcopo vocatus mense Maio profectus est. Ceterum cum ob belli turbas, quas Anabaptistae tunc movebant, iudicia pene cessarent: consilium in rebus agendis Episcopo praebuit, crebrisque legationibus obeundis operam navavit.

Dum haec aguntur Landgravius Hassiae eum lbato stipendio, ad Academiam Marpurgi a se nuper institutam invitavit: cui se Viglius rationibus iustis excusavit. Sub idem etiam tempus Caesaris ac regis Ferdinandi literis ad Assessoriam dignitatem in iud cio Camerae Imperialis, nomine domus Burgundiae vocatus est: ad quam conditionem impetrata ab Episcopo missione, Spiram profectus est. Ubi mense Iulio anno trigesimo quinto in Adsessorum ordinem receptus in tertium annum permansit, donec sub finem anni trigesimi septimi Bavariae dux Wilhelmus eum inde in Academiam Ingolstadianam magno stipendio evocaret: ubi permansit usque ad Pascha anni quadragesimi secundi: coepitque profiteri secundam partem Digest. Vet. incipiens a titulo de rebus creditis.


page 231, image: s263

Anno autem trigesimo nono Frisiam parentesque sub vacationum aestivarum tempus invisit: quos tunc incolumes reperit. Mattem tamen iam grandaevam anno sequenti amisit Audiebatur autem a literata iuventute lubenter: multique ad cam Academiam fama ipsius acciti se contulerunt: neque alius fuit, qui ibi plures haberet auditores: tametsi excellen lentissimos ex Italia collegas haberet Fabium Romanum et M. Antonium Caymum Mediolanensem Functus est praeterea Viglius in Ingolstadiana Academia Rectorali dignitate et decanali officio Iuridicae facultatis.

Duae autem illi Ingolstadii commoranti conditiones oblatae fuerunt. Una ab Electore Ioachimo Marchione Brandeburgensi; qui eum rursus miris modis duplicatoque stipendio nitebatur pertrahere in suam Academiam Francofurdianam: ut illic Ius profiteretur, et a consiliis esset, cum res deposceret: quam ipse iustis de causis abnuit.

Altera vero a Caesare Carolo V. qui cum opera Vicecancellarii sui Matthiae Heldi destitutus esset, multis modis per Granvellanum conatus fuit ei persuadere; ut Vicecancellariatus munus susciperet: quam et ipsum ut humeris suis imparem, recusavit Cumque imperiosius cum eo ageretur; quod cum subditus naturalis Caesaris esset, proprio potius principi servire deberet: quam in extera regione fortunam quaerere; responsum est ab co, non posse humeris suis imparem provinciam suscipere: verum si aliqua offeratur conditio in patria, qua ibi honeste vitam traducere possit; eam se non esse recusaturum.

Itaque paulo post iussu Caroli V. soror eius Maria regina Ungariae tum gubernatrix provinciae Belgicae, seriptis literis cum sollicitavit; ut sumptibus Imperatoris in Belgium ad se veniret; quo coram cum illo de conditione oblata conveniret. Resignata igitur honesta conditione Ingolstadiensi, et codicillis, ac, ut vocant, commissione secreti consilii in curia Belgica acceptis, relicta illi optione, si ad quod alium consilium transire postea mallet, novam functionem aggressus est. Pertaesus legationum Viglius, postulavit sibi locum tum vacantem in consilio Mechliniensi, uti promissum ei erat, concedi, et commissionem a regina impetravit. Dimisso itaque statu secreti curialisque consilii Mechliniam migravit.

Eodem anno parentem senem in Frisia invisit, acubi inde reversus esset Caesar sub hiemem a bello Bruxellano Viglium ad se evocavit, benignissimeque allocutus sibi gratissima fuisse dixit servitia in comitiis Imperii, Norinbergae sibi praestita, pensionemque eius nomine ultro obtulit trecentorum; sumptusque


page 232, image: s264

in legationibus factos ei prompte exsolvi iussit: postulavitque, ut interea dura in Belgio agetet, manere in curia non gravaretur, permittens ut cum stipendio magni consilii, secreti quoque interea perciperet, atque una ad comitia Spiram indicta itet. Aninadvertens ergo Caesaris erga se affectum, consitituit, sedem in Belgio deinceps figere, et ad matrimonium animum applicare.

Itaque procurante Granvellano, viri cum primis honesti ac locupletis Petri Damntii filiam {* Iacobam Cum Caesare Spiram abit.} Iaquelinam uxorem duxit, celebratisque nuptiis in feriis Natalitiis cum Caesare per Leodium, Coloniam, Confluentiam, ac Simeriam in Germaniam Spiram abiit: ubi patrem Folcardum ipsumque Viglium plurimis Caesar ornavit prilegiis: concessit ut si quando in Frisia patria morari vellet, primi consiliarii post praesidem in senatu Frisiae dignitarom obtineret.

Eodem quoque tempore Poggius Eipscopus Tropiensis ac sedis Apostolicae Nuntius, Palatini comitis, diplomate ipsum decoravit: Caesar autem in consilium Imperiale accivit.

Post Caesare in Galliam cum exercitu proficiscente, ipse Bremam ab eo missus fuit: ut ibi Danica pax tandem concluderetur, iuramentisque hinc inde firmaretur. Quam pri qui fectionem ideo libentius suscepit; quod Spirae dum agerec intellexerat patrem suum Folcurdum e vivis excessisse: caque de causa Fratrum sororumque literis evocaretur: ut quae super familia hereiscunda necessaria essent, una transigeret. Rebus deinde Bremae confcctis ac negotiis cum fiatribus concorditer in Frisia transactis: Mechliniam reversus, reginae acta sua declaravit, Mox indicto ordinum Imperii conventu a Caesare Woramtiam missus fuit. Hinc illum ad Ducem Bavariae, post et Ratisbonam ad comitia indicata proficisci rursus voluit.

Inde vero cum bello exotto prorestantes principes profligati essent; Caesarque belli reliquias persequens iuxta Neobungum castra metaretur: incidit in gravem aegritudinem Carolies Boissotus Thesaurarius, custos archivi in Rupelmudana arcae conservati; quod in Viglium contulit. Viglius autem a Caesare Coloniam inde missus fuit ad conventum ibi indictum, super privatione et exautoratione Archiepiscopi Coloniensis: unde in Belgium reverso regina Maria ei commissionem satis difficilem et odiosam iniunxit, videlicet ut possessionem aliquarum urbium in Westphalia ac Frisia acciperet. Qua in ro, declinato periculo, quod imminebat, ature sead tranquillitatem recepit.


page 233, image: s265

Ac cum Ludovicus a Scora praeses secreti consilii rerumque{Ludov. a Scora, praeses saenctioris consilii. Ei succedit Zuichemus. Equestridignitate ornatur. Philippo Caesar. F. adiungitur.} status director vitam cum more commutasset: ipse nihil tale cogitans exspectansque in eius locum surrogatus fuit. Caesar autem ut anthoritatem officii suo favore adiuvaret equestri honore eum insignivit: et ad veniente principe Philippo unico silio, Viglio commisit: ut ipsum de statu provinciarum instrueret, ac proceribus ordinibusque sisteret.

Cumque vistiare Belgii provincias constituisset: cum eo missus fuit ad rpovincias: quia Cermanico idiomate utuntur cum consueta inagurationis sacramenta praestantur. Mortuo autem sub idem rempus Vincentio Corne Thesaurario generali, qui officio Registatum in Hollandia fungebatur: illud regina in Viglium contulit: alterumque quod in Flandria ante gerebat, Thesaurarii videlicet aut custodis Archivi, Doctori Hermeti a Wingene consiliario secreti consilii resignavit. Paulo post Viglius uxorem amisit: nec multo post Abbas Bavonis Viglium sibi coadiutorem postulavit: cuius petitionem cum rex certior factus auctoritate sua ut patronus comprobasset: Viglius coadiutorem S. Bavonis accepit: et in ministerio regis permansit: ex quo alioqui se extricare constituerat.

Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo mense Septembri eum Atrebti morbus invasit: ex quo numquam plane convaluit. Itaque mense Novembri inde vix semivivus Bruxellam reductus fuit. Aegrotantem saepe per medicos familiaresque suos invisere consolarique rex est dignatus; Bibliothecariique officium ei imposuit: ac paululum recuperatis viribus, ipse regem Gandavum secutus fuit. Mense Augusto eodem anno ex medicorum consilio, amicorum hot tatu, et consensu Regis, comite Nicolao Biesio medicinae professore Lovaniensi, Aquisgranum profectus est; ubi calidis aquis per sex hebdomadas usus non modicum levamen sensit Inde Bruxellam reversus, benigne a Ducissa Parmensi, nova Belgii guberantrice, susceptus est: ubi duas neptes sub Calendas Ianuarias anni sexagesimi elocavit.

Ipse deinde eodem anno mense Maio thermas emesanas adiit, felici eventu. Anno vero sequenti, frisiam patriam, a qua pene septendecim annis abfuerat, ut revisetet Ducissa benigne concessit: honorificequive a civitatibus populoque universo susceptus fuit; ac in villa Suichemensi igrami consiliarii Frisiae cum nepte sua nuptias sollenniter celebravit: Neptumque ac liberorum fratris sui Serpaionis, sororumquive defunctarum rationes a tutoribus exegit: paternorum maternorumque bonotum partitiones de propinquorum consensu fecit: multasque inter consanguineos et propinquos discordiarum causas sustulit. Decimo autem octavo die Ianuarii annomillesims, quingentesimo


page 234, image: s266

sexagesimo defuncto Luca Munick: Abbas S, Bavonis confestim accitus est praeses ad capessendam possessionem Praepoisiturae eius: qui ipsum quoque heredem successoremque ex indulto Apostlico nominarat. Mox funus ante omnia honorifice curavit: ac prius possessione per procuratorem acepta, ipse deinde sollennem ingressum Gandavi ad Ecclesiam S. Bavonis fecit, sacrisque ordinibus initiatus, presbyter factus die Dominica, quae festum omnium sanctorum praecedit primum sacrum celebravit, ac deinde sollennem benedictionem a Cardinale Granvellano accepit. Mortuo autem duabus hebdomadis ante Abbatis ipsius obitum, Philippo Nigro Bruxellensi, et primario consiliario in secreto consilio regio cancellarioque ordinis aurei velleris; Viglius in ipsius locum surrogatus iuramentum sollenne praestitit. Ex hoc autem tempore, cum ex dissidio religionis factiones in dies augerentur; assiduis flagitationibus missionem a rege tandem impetravit. Placuit autem Regi: ut consiliarii secreti consilii titulum ac stipendium etiam absens retineret: et quo honoratiorem eius missionem faceret, consilii status praesidis titulum eum retinere voluit. Et cum eum collegium Lovanii studiosorum erigere intellexisset: duodecim milia flotenorum in subsidium ei ad id liberaliter contribuit. Tysenaco autem post annos tres subitanea morte sublato, ipsi rursus invito sigillorum regiorum custodia obtrusa fuit. Sed cum ipse subeunte iam senio, morb s lastatus esset: serio c ogitare coepit de condendo teftamento suo: quo rerum temporalium sollicitudini finem imponeret: et quod reliquum vitae superesset: id omne impenderet meditationi de vita caelesti. Itaque cum liberos ipse nullos unquam suscepisset: cam bonorum suorum dispositionem fecit; ut id quod ex beneficii ecclesiastici praeposituraeque S. Bavonis proventibus comparserat, in pios usus converteret. Collegium Lovonii in usum studiosorum fundavit; qui bonis literis operam darent. In pago autem Suichemensi Hospitale sive gerontocomion fundavie pro senibus: qui victum quaerere laboribus amplius non valerent.

Scholam quoque ibidem fundavit pro pueris in primis literis ac religione recte informandis cum Ludimagistro, tum aedibus proventibusque necessariis. Unamque operam dedit: ut in villam S. Bavonis ubi antiqui monasterii profanati reliquiae in castelli militumque domicilia conversa erant, alio translata ecclesia, rursus ad subditorum commoditatem ac salutem parochialis ecclesia, sub appellatione S. Amandi, restitueretur: et ut eo habitarores revocaret: praeclaram quoque iudicialem sive scabinalem domum exstruendam curavit In capitularis quoq, domus ecclesiae S. Bavonis exstructionem liberalissime comtribuit.


page 235, image: s267

Seminarium item eius aliquot Bursariorum dotatione adiuvit, ipsisque canonicis et ecclesiae ministris, pauperibusque peramplum pro anniversaria eius memoria in vita et post mortem donativum reliquit. Postremo capellam in aede S. Bavonis eleganti altaris structura marmorioque sepulturae monumento condecotavit: et sacerdotem ibi dein competentem dotavit.

De reliquis autem bonis dispensationem suam ita moderatus est; ut quae ex patrimonio ae industria sua, largitionque principum pro servitiorum suorum remuneratione processerant, ea inter propinquos, amicos ac servitores, secundum uniuscuiusque meritum qualitatem et conditionem distribuerit. Itaque domum paternam in pagno Suichemensi, alteram Leovardiae sitam, quam dux Saxoniae Georgius patruo eius donarat; operibus structurisque novis non mediocriter amplificavit, exornavit, ac nepotibus suis agnatisque pro stirpis Aytanae memoria reliquit. Ad iustam aetatem, hoc est septuagenariam pervenit. Decimo enim nono, ut initio attigimus, Octobris, anno millesimo, quingentesimo, septimo, natus, et ctavo Maii, anno septuagesimo septimo, supra milles. quingent. e vita hac abiit. Mortuus est Bruxellae in aedibus suis: sepultus autem Gandavi ad S. Bavonem, in Mausolaeo, quod sibi vivus ponendum curaverat.

Epigramma in eum epitaphium Max. Urintii legitur eiusmodi:
Qui curas regum et regnorum pondera obivit
Pervigil, hoc dormit Viglius in tumulo.
Parce pios, lector, manes turbare; quietem
Haec post tot vigiles vindicat urna dies.
At vigilis VIGLI exemplo vigil esse memento:
Nil etenim vita est; sit nisi vita vigil.

VITA MORTALIUM VIGILIA.

Fuit ipse vir doctissimus, eruditorum fautor egregius, politicus elegans, integerque iustitiae sacerdos. Italiam sane adhuc iuvenis fama nominis sui implevit: et praeclarum illud Alciati elogium meruit:
---- magnae spes altera Romae!
Statura fuit medioeri: membris bene compactis, ac decentibus: cute candidissima: capillicio infra albedinem albicante: stonte laeta, vultuque amabili.

Scripsit, uti diximus, commentaria in decem titulos secundi libri Institutionum iuris civilis: quibus omnia pene Testamentorum iura elegatner et perspicue explicantur.


page 236, image: s268

Theophili etiam antecessotis. Institutiones iuris civilis, in Graecum sermonem translatas eruit, restituit, ac in gratiam legalis scientiae studiosorum publicas fecit; cum doctissima praefatione ad Carolum V. Caesarem.

Haec de Viglio ab Ayta Zuicheme suggesserunt nobis Suffridus Petri in lib. de script Frisiae: Aubertus Miraeus in elogiis Belgicis, Gesnerus in bibliotheca.