04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

HENNINGUS GOEDEN.

HENNINGUS GOEDEN Havelbergae in Saxonia natus, Grammaticis ac dicendi artibus perceptis, ad Iurisprudentiam animum appulit: eaque in scientia tantum profecit: ut ad eum difficilimas ex tota Germania causas delatas esse acceperimus. Hoc de co Melchior Kling testatur, ingenio, eruditione, et usu excelluisse: tum vero incorruptae veritatis in iure amantissimum, maximeque a sophistica alienum fuisse: et quod, ut perf ctus artifex, viderit veros controversiarum fontes, et, ut veteres loquebantur, viderit, ubi esset: nec a statu aberrarerit: nec ex ineruditis opinionibus centones congesserit:


page 12, image: s044

nec, ut semidocti, umbras pro rebus ipsis, aut imaginationes a vulgo sumptas proposuerit: sed nervos leg um, et nativam sententiam iuris summa dexteritate in pronuntiando expresserit.

Quae cum sit praecipua laus artificis: merito Henningus inter laudatissimos, et ingenio, doctrina, prudentia, dexteritate praestantissimos numeratur: imo Henningum tum temporis Monarcham iuris nominatum passim fuisse, historiae docent.

Primum autem iura publice docuit dixitque Erphordiae: ac fuit non tantum iuris ibi professor: sed ecclesiae quoque B. Mariae Erphordiensis scholastieus et Canonicus. Erphordia Wittembergam vocatus, ubi Fridericus tertius Elector Saxoniae, Pontisici Romano pro comfirmatione bis mille Ungaricis aureis numeratis, Academiam haud ita pridem{* An. 1502.} aperuerat: sacras ibidem leges suo loco est professus; et responsa vitaeque consilia prudentissima petentibus dedit: adeo ut praeclaram solidae in legibus scientiae, et accuratissimae legum interpretandarum facultatis famam atque existimationem apud exteros quoque obtinuerit. Itaque ut suam in ipsum clementissimae vol untatis affectionem modis omnibus faceret restatam Fridericus; illum templi Wittembergiei praepositum esse voluit: quemadmodum in primo consilio ipse se vocat Praepositum Wittemburgensem: et anno supra sesquimillesimum octavo, in novarum legum promulgatione, cum aliis Henningum generalem Academiae Inspectorem et Reformatorem idem princeps constituit.

Ad meliorem tandem vitam abit hic celeberr. acingenio, eruditione et usu excellentissimus Iustitiae sacerdos anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo primo, die itidem vieesimo primo Ianuarii. Apophthegma eius vulgotale iactatur: Lex, sine exsecutione, est velut campana sine pistillo: quo forte allusit ad illud Aeschinis dictum, quod Demosthenes citat: [Gap desc: Greek words] .

Praeter librum ab ipso divulgatum, de processu iudicario, Consilia conscripsit: quae tandem Ioann. Friderici Electoris mandato, in lucem prodierunt anno quadragesimo quarto supra sesquimillesimum. Pene autem totam Rem pub. materiae illorum consiliorum complectuntur: ac lectorem de multis maguis rebus utiliter docent, et instruere consilio possunt.

Denique in icona Henningi exstat Eobani Hessi, inter primos Germaniae poetas fere primi,{* Lib. 2. epigr.} eprgramma eiusmodi:

Qui legis haec, et in hac defigis imagine vultus,
Quaeris, quem referat picta tabella virum?
Talis erat seris Henningus Gaedus in annis:
Vix tribus addiderat ter tria lustra senex.
Eloquio veserum nulli florente secundus,
Maximus ingenie, maxim us arte fuit.


page 13, image: s045

Principibus quoque carus erat, quos saepe tuende
Ipse sibi magnas accumulavit opes.
Non tamen est pulchre partis sibirebus abusus;
Multa dedit templis munera, multa scholis:
Praecipue huic, ex qua ad tantos emersit honores,
Cuius et ipse suo tempore fama fuit.
Illius effigiem Lucae manus aemula pinxit:
Pictam fautores hoc posuere loco:
Exemplo ut moniti tales imitentur honores,
Quicumque ista legunt, oraque picta vident.
Saxonis ora viro natales protulit ortus;
Inclusum tumulo Saxonis oratenet.
Exuit alta senex longaevae tempora vitae;
Caelo animam moriens, ossa remisit humo.

Ex praefatione in consilia Henningi scripta per Melch. Kllngium ad I. Frideric. Saxon. Elect. Septemvir. et orat. saeculati Ioann. Zangeri I. U. D. ac Profess. Wittembergae, anno 1002. cal. Novembr. habita.