04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 174, image: s206

IUSTINUS GOBLERUS.

GOSLARIAE, Imperii in superiori Saxonia oppido, ad flumen Gosam ab Henrico Aucupe condito, lustinus goblerus natus, ubi primis literarum elementis fuit imbutus ad publicas se contulit scholas In iis cum humaniorum artium atque linguatum studio iurisprudentiae cognitionem coniunxit, tantumque ea in disciplina profecit; ut in ordinem iustitiae sacerdotum, sollenni Academiarum more, fuerit adscriptus.

Inde a Repub. Francofurtensi opera eius, liberali proposito stipendio, est conducta. quamipseside et dexteritate egregia, nec sine sua laude non paucis annis praestitit.

Laboribus tandem et aetate exhaustus, ad vitam abiit meliorem, anno Christi sexagesimo septimo, post millesimum, quingentesimum, mense Aprili.

Fuit iureconsultus et poeta bonus: atque in rei literariae commodum cum alia, tum haec elucubravit:

Pilei ICti opus de civilium atque criminalium causarum iudiciis.

Summam Othonis de ordine iudieiario: quam et emendavie et auxit.

Caroli V. de capitalibus iudiciis constitutionem Latine vertit, commentarioque auxit: ut et ciusdem Caroli constitutionem de pace publiba tenenda.

Explanationem in l. Respiciendum ff. de poenis.
Speculum item iuris.
In Philologicis autem haec ab eo sunt edita:

Prosopographiarum libri 4. in quibus imagines personarum illastrium aliquot, vel descriptiones, ex optimis auctoribus.

Lubeci Chronic. libri 3. ab Hermanno Bonno Germanice notati, a Goblero in Latinum traducti.

Oratio in obitum Erici senioris ducis Brunsuicensis gemina.

Oratio de laudibus Philosoph. moralis, et quid ea conferat iurisprudentiae.

Oratio de iurisprudentia.
Oratio Demosthenis de pace Latine versa.
Oratio Basilii Magni paranetica versa.
Vita Petri Mosellani.
Vita Ulrici Fabricii I. C.
Continuatio Sleidani ab anno 56. ad 67.


page 175, image: s207

Constantini Harmenopeli libri in vernaculam conversi.

Haec de Goblero ex lib. 3. Prosopograph. Pantal. bibliotheca Gesneri: Chronico Chronicorum.