ARGENTORATI. Imperii urbe splendida, Sebastianus Brand/Latine Titio cognominatus, in lucem editus est, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, quinquagesimum octavum. Hic post iacta prima, ut illo saeculo tradebantur, literarum fundamenta, Basileam venit: ubi perfecto artium humaniorum magisterio, totum se optimis quibusque actorib. in publicum proferendis, atque ab interitu vindicandis, mancipavit.
Deinde iuvandae rei literariae causa publice tum Basileae, tum Argentorati docuit: magnumque et patriae et sibi nomen eruditione sua acquisivit.
Obiit in patria sexagenario maior, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo, poeta et iureconsultus sui saeculi bonus: de quo ita Ioannes Trithemius: Sebastianus Titio, alias Brand Argentinensis natione Teutonicus, utriusque iuris professor insignis; et tam in divinis scriptis, quam aliis saecularis literaturae disciplinis egregie doctus; poeticam non mediocriter callens: ingenio subtilis: eloquio disertus: consilio ac actione praecipuus: qui sua eruditione atque lucubrationibus{* Fuit id anno 1494 sed postea Argent, abiit.} Basileam, inclitam Germaniae urbem mirum in modum exornat. Haec Trithemius.
Fuerunt autem suggxronoi, et eodem saeculo floruerunt, Petrus Crinitus, Iacobus Bergomensis; Baptista Mantuanus: Iovianus Pontanus: Ruphael Volaterranus, Philippus Beroaldus: in Germania autem Ioann Trithemius; Ioann Nauclerus, Erasmus Roter. et hic Brandus: cum iam crepusulum esset illucescentis in patria nostra politioris literaturae.
Scripsit tum metro tum prosa non pauca, de quibus sunt:
Super titulis utriusque iuris liber 1.
Rosarium D. Mariae Sapphicum.
In laudem Virginis aenigmata vetusta.
Virginalem conceptum possibilem esse.
Admiratio Mariae adveniente angelo.
Salutatio angeli.
De locis mirisicis B Virginis.
Compassio Virginalis.
Consolatio Christi ad matrem.
De colaphis Christi.
De ingratitudine edentium manna.
In laudem S Sebastiani.
Vita S. Onophrii.
In laudem S. Valentini.
In laudem S. Ivonis.
Vita S. Bernardi
In laudem ordinis Carthusiensis.
De contempteu saeculi.
Laudes B Christianae prope Basileam.
Contra advocatos calumniantes.
De captivitate regis Maximiliani.
Elegia in obitum Friderici ad D. Maximil. regem.
Variorum epigrammatum lib. 1.
Iuris civilis et canonici omnium titulorum expositiones.
Varia carmina in laudes sanctorum, et epithalamion Maximil. regis et Blancae Mariae reginae Roman.
Chronica{* Edita sunt et adiuncta chronicis. Hedion.} Germaniae praesertim Alsatiae et urbis Argentoratensis.
De origine et conversatione bonorum regum, et de laude civitatis
Hierosolymae Commentatus est praeterea in quaedam opera Baptistae Mantuani. Scripsit etiam carmine Latino et rhythmis vernaculis satyras, seu stultorum naviculam, vel ut ipse appellat navem Narragoniae. Eo in libro causam et radicem omnium stultitiarum eleganter exprimit: mores hominum carpit: et salutaria singulis remedia praescribit.
Exstant in eum epigrammata quaedam: de quibus hoc est Erasmi Roderodami:
AD SEBASTIANUM BRANT ARCHIGRAMMATEUM ARGENTIN.
Ornarunt alios suae Camenae,
Ornas ipse tuas magis Camenas.
Multos patria reddidit celebres;
Urbem tu celebrem celebriorem
Multo constituis, Sebastiane,
Lingua, moribus, eruditione,
Libris, consilio, severitate.
Sic cum foenore plurimo rependis
Acceptum decus, e tuo vicissim
Illustrans patriamqne literasque.
Et Georg. F. tale:
Culta satis nondum scribebas carmina Brande:
Sed vitium potius temporis illud erat.
NICOLAI item REUSNERI:
Iurisconsultus poteram et simul esse poeta:
Barl aries saecli ni vetet ipsa mei.
Ex catalogo ctiptorum Germaniae Trithemii: Bucholceri chronologia: Gesneri bibliotheca: tomo 2. deliciar. poetar. Belgicorum.