04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 105, image: s137

DANIEL STIBARUS A RABENECK.

ETSI Francorum nomen, ut quorundam fert opinio, olim non unius fuit gentis; sed multarum: quae se coniunxerunt ad defendendam Germaniae libertatem: unde et{*Vernac. die freyen Francken. Franconia descript.} Francum etiamnum liberum dicimus: hodie tamen id nominis ei Germaniae regioni tribuitur: quae est in superiori Germania ad Moenum, attingens a meridie Vindelicos, et ab orru respiciens Noricum: habetque metropoles insignes Bambergam, Wirceburgum, et Francofurtum. Praeterea ea regio non tantum soli et terra nascentium ubertate; sed et ingeniorum felicium satu aliis multis antecellit. Ne enim reponamus heic, quos {*In vit. Phil. German.} alibi depinximus, Regiomonianos, Celtas, Huttenos Camerarios, Clavios, Melissos, Taubmanso: unus hic Daniel stibarus facile et doctrinae eruditione, et virtutis praestantia, laudem vetustissimae gentis adseret, ac ad omnem posteritatem tuebitur. Natus is est equestri ordine, patre in Francica nobilitate viro laudato; sub annum tertium supra sesquimillesimum. Patre motruo, quod copiosam sobolem reliquisset, placuit hunc in literarum et artium studio educari. Itaque missus fuit Erphordiam ad optimum, et integerrimum, et illis temporibus inter magstros bonarum artium celeberrimum Georgium Poetum Vorhemium. Annus tum agebatur a Christo lesu nato millesimus quingetesimus decimus octavus: quo et Ioachimus Camerarius, relicta Lipsia, ubi Crocum Britannum audierat, et discipulus Helti fuerat, in eandem Academiam venerat: cumque codem Georgio se coniunxerat. Ibi Stibarus ardens, cupiditate discendi omni cultu et observantia perfecit: ut Camerario esset quam familiarissimus. Videbat enim ei plurimum tribui, non modo aetate ipsum praecedentium, sed plane senum sententia. Id eo factum, quod inter eurditae doctrinae initia, eruditio illius, et Graeci potissimum sermonis scientia, enitebat. Eo tempore nihil non molestiae, laboris, defatigationis, Stibarus subiit: ut aliqua literarum atque artium bonarum copia instrueretur. Etsi moribus severioribus, et adversante fortuna, neque illi, neque aliis tum abunde sumptus praebebantur.

Cum autem adscitus fuisset in collegium ecclesiasticum; ut instituto veteri ad publicae gubernationis spem educaretur, et doctrina utili ac necessaria iis, qui alios regere debeant, instruerctur: tandem destitutus auxilio omni, tam suorum,


page 106, image: s138

quam aliorum; in portum sua prudentia maiori, quam in aetatem cadere videretur deduxit navem vitae et conditionis suae. Itaque occasionem excolendi ingenii et comparandi facultatem eruditionis et copiam literarum atque artium cupidissime secutus, adiit Italiam: vidit Gallias: in Belgio peregrinatus est: apud Erasmum familiariter et diu commoratus: qui et singulari ipsum benevolentia complexus, ornavit testimonio, et commendatione literarum suarum. Domum reversus Wirceburgi suo loco ita Remp. et commoda patriae curavit: ut non dubitarit obiectu corporis sui pro vita civium, et salute suorum pugnate, id quod vel maxime apparuit tum, cum Albertus Marchio hostilibus armis omnia turbaret ac vastaret. Ibi enim omnem movit lapidem: ut arma deponerentur, et pax firmaretur, et in itinere,
Dum studet armatos conciliare duces:
Vectus equo lateris resoluti perdidit usum.
Beato fine vitam clausit in terris suam, acquiescens in fide clementiae divinae, cum taederet illum vitae atque morum saeculi sui, et ante oculos versarentur, tum fatales tum improbitate et scelere hominum acceleratae ruinae ac mutationes, anno Christi, millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto, die septimo Augusti, anno aetatis, ut Ioachimus Camerarius, undequinquagesimo, ut alii, quinquagesimo secundo. Tumulatus est Wirceburgi in summo templo: ac monumento eiusmodi honoratus:

Conditur hac Daniel Stibarus vir magnus in urna,
Quem merito sequitur gloria, fama, decus.

D. O. M. S. D. DANIELI STIBARO A RABENECK, HUIUS AEDIS AC ALIARUM ALIQUOT CANON ET PRAEPOS. EO. ORD. VIRO, PIETATE, ERUDITIONE, RERUM EXPERIENTIA; OMNIQUE ADEO VIRTUTUM GENERE, NON PRIVATIS TANTUM ET SUIS, SED SUMMI ORD. PRINCIPIB. ETIAM EXTERIS PROBATISS: NEC NON LITERATORUM AC BONORUM OMNIUM FAUTORI PATRONOQUE SINGULARI. QUI


page 107, image: s139

IN GRAVISS. REIP. NEGOTIIS ANNIS AMPLIUS XX. SUMMA FIDE ET INTEGRITATE VERSATUS; ITA UT SALUTARI EIUS CONSILIO MULTOTIES ADIUTAM SESE PATRIA PERSPEXERIT; PRO CUIUS SALUTE, BELLO TURBULENTISS. TEMPORIBUS NECESSARIO LEGATIO NIS MUNERE PERFUNCTUS, DEFICIENTIBUS IN ITINERE VIRIBUS; BREVI POST TEMPORE; NON SINE MAGNO MULTORUM, AC OPT. CUIUSQUE MAERORE SUCCUBUIT. VIXIT ANNOS PLUS MINUS LII. EXECUT. TEST. F. CC. ANNO M.D.LV.

Erat in eo natura simplex, aperta, et inimica simulationibus: cumquive ipse odisset falsa et commentitia omnia: tum prae se ferebat, sibi plurima, quae et usurpari cerneret, et susceptum iri prospiceret, displicere. Suos quidem propinquos cognitione veritatis sedulo curavit instruendos. ut contra opinionum errores, ad patriae salutarem administrationem animi illorum praepararentur, et confirmarentur iudica. Itaque boni et sapientes, et tam religionis, quam virtutis amantes, multi etiam prin cipes illius mores, ingenium, doctrinam, fidem, libertatem orationis, officii custodiam et singulari favore complexi fuerunt et admirantes magnifecerunt. Benignitas et in gratificando proclivitas, si quid aliud, in eo nimia fuisse forte alicui videntur. Itaque a pecunia congerenda augendisque opibus cupiditas abfuit: abfuit et ab ambitione voluntas: id quod neglectu vel etiam repudiatione splendidissimarum conditionum, quae oblatae ipsi, ab aliis avide expetitae declaratum est. In rep. et negotiis, quae gubernationem attingunt, talis fuit: ut memoriam pietatis, virtutis, sapientiae, doctrinae, humanitatis reliquerit sempiternam: etsi pecuniae parvum quiddam, et ut Homerico verbo utar, [Gap desc: Greek word] {* Nulla custadia dignum. Iliad. 8. Dictum Stib. Hor.l. 3. Car. 29. O.}reliquit. In rebus difficilibus solitus fuit hoc usurpare: quid ad me t cras discedam: quo respexit fortassis ad Flacci illud:


page 108, image: s140

Fortuna saevo laeta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,
Nunc mihi, nunc aliis benignas.
Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas; resigno, quae dedit; et mea
Virtute me involvo; probamque
Paupertem sine dote quaero.

Amicitia usus est multorum sua aetate praestantissimorum virorum, de quibus Philippus Melanchthon, Eobanus Hessus, Erasmus, Camerarius, Lotichius: quem ut alter Maecenas inprimis liberaliter fovit. Nam hunc propinquis suis, in quorum spem sumptus non parvos impendit, praefecit praeceptorem et magistrum, et in Galliam ablegavit. Ubi quadriennio fere exacto, in patriam reversum, atque Italiam visere gestientem, liberali viatico, variis acceptis damnis, instruxit: quod Lotichius in {* Est lib. 3. eleg.7.}elegia funebri, patrono bene merito scripta, testatur:

Te duce per montis iuga celsa biverticis ibam,
Otia praesidio iussus amare tuo.
Et memini, quamvis crudeli plurima bello
In propriis esses passus acerba bonis:
Invalidumque latus traheres maerore peresus;
Hausissetque tuas insuper ignis opes:
Me tamen hac inter secura mente iubebas
Phoebumque et Musas, eloquiumque sequi.

Ioachimus Camerarius, amico de se bene merito, hanc elegiam, epiceion, honoris ac memoriae causa, reliquit:

Hoc stibari exanimum Danieli pulvere corpus
Conditur, egesta qua lapis exstat humo.
Quem montana tribus produxit Francidos orae,
Fertile Regnesi qua rigat unda solum.
Et titulos sedes clarae auxit gentis avita,
Quae de {* Rabeneck.}corvorum nomine nomen habet.
Qui fuerit primis vitae huius cursus ab annis;
Quodque laboriferae conditionis iter:
Nec breve, nec tabula in busti perscribere pa rest:
Ista sed integrum cura requirit opus.
Si tamen ingenio quisquam rectoque proboque
Conftanterque bona si fuit artis amans:
Et verum amplectens, fugiens mendacia: cuique
Non foret illaesa res prior ulla fide:
Nostra is, tu daniele; profecto aetate fuisti:
Eximiusque domus gentis honorque tue.


page 109, image: s141

Magnanima interpres cuius vox libera montis
Consuluit dubiis temporibus patriae.
Consuluit verbis: te sic Daniele parato
Rerum etiam velles ut subiisse vices.
Nec tibi communi potior tua vita salute,
Nec tibi privatim cura cavere fuit.
Quid dicam in fratrem, in cognatos atque propinquos,
Contuleris larga quae benefacta manu?
Quid referam ingentis robur memorabile cordis
Commoda summarum despicientis opum?
Accumulat merita augescens narratio laudum,
Ergo suum teneat mentio nostra modum
Sitque satis nulli hunc ull virtute secundum,
inque bonis prima parte fuisse bonum.
Et visolare aliquis furiis hunc percitus audet,
Atque viri manes sollicitare pios?
Floribus et spargi quae sancta sepulcra merentur,
Illa petens saxis impia dextra ferit?
Natio et hoc patitur memor, hoc cives, genus, ordo?
Denique Francigenum spiritus hoc patitur?
Sed nihil a rabie humana, Daniele, pericli,
Et tibi nunc certa est undique parta quies.
Tuta anima in Christi gremio sedet, et sibi gaudet
Peccati horribiles non magis esse minas.
Et mentem a Nato sibi placatam esse paternam,
Huic se iustifica conciliante fide.
Inque reversuram reparato corpore vitam
Perpetuas, quod spes sit sua firma videt.
Quid moror? Heic pietas, probitas, sapientia virtus
Quam modicae tegitur partis humata loco?
Falsa loquor; neque quicquam horum oscidit: omnia clarae
In caeli aeterno tempore luce manent.
Sed civemque tui et patria haec deserta requirit,
Ereptum et miserae te sibi maesta gemit.
Ast aliquis malus exsultat calcatque iacentem,
Hoc etiam felix es, Daniele, modo.
Namque puto hunc demum vera ratione beatum,
Non expers odii quem comitatur amor.
Sed quis amat simul atque odit tamen unus eundem?
Hoc neque fit, fieri nec, Daniele potest.
Ergo boni cum te magni faciantque colantque,
Te gaudere decet displicuisse malis.
Quod resiat te Musarum desidero tristis
Et studii socium dulcis amice tui.


page 110, image: s142

Laetus sorte tua, voti teque esse potitum,
Posse bono vitam clauder fien tuam
Optime vir, Daniele, vale, nunc cetera quae sun?
Multa superstitibus perpetienda, feram.
Hac interque tua conceptum morte dolorem,
Dum reliqua in terris postemodo luce fruar.

Ex Lotichii carminibus: Iosch. Camerary narratione, quae est in lib. de re equestri et Xenoph. interpr. item epist. Gamerat.