NATUS est Ioannes Mylaeus in Nider Ulm/ Moguntinensis diioeceseos oppido, patre Petro Mylao, eiusdem loci nomine Archiepiscopi Moguntini praefecto. Puer domi instituts, cum vix a suis potestatem proficiscendi vicinas ad Academias, Moguntinensem praecipue ac Haidelbergensem, iuris etiam studio tuoc florentes, impetrasset: non in iis ita progredi potuit. quin saepe in ipso studiorum cursu sit retardatus. Neque tamen effectum est: ut, quamvis multis incommodis institutum vitae genus gebilitaretur, id ipse desereret: quin co potius labore et contentione animi id persecutus est: ut ingenuarum artium cognitione omnibus fere aequalibus suis antecederet.
Quocirca cum eruditio eius doctrinae non vulgi sermone solum; sed publico testimonio comptobaretur et celebraretur: Spiram, urbem Imperii nobilem, a Senatu non contemnendis conditionibus et praemiis, adludum aperiendum, et iuventutem optimis cum literis tum moribus imbuendam, admodu iuvenis est evocatus. Quo in munere et industria in laborando, et prudentia in docendo, et honestare in bene recteque vivendo ita se probavit. ut a suis observaretur: amaretur ab omnibus.
Hic vero tam diu quiete et tranquille vixit: quoad saeva quaedam tempestas, et proborum omnium communis, in Germaniam invasit. Ea oblata occasione, quae iam aliquot annos nequiquam virtutem eius oppugnaverat fortuna, tamen effecit: ut qui tunc fluctus in optimos quosque derivabantur, in illius etiam caput redundarent lis in altum abreptus, vehementer quidem periclitatus est: oppressus autem non est. Etenim hanc ipsam tempestatem, cum in immensum excrevisset; subito diffipavit is, qui suorum numquam obliviscitur, Deus. Tum enim homines demum Numinis clementia maxime eriguntur: cum illis exitium ante oculos versatur.
Emersit itaque et Mylaeus ex omnibus asperitatibus: quibus non temeritate, non perulantia, non culpa sua obiciebatur: sereniorque lux affulsit: ut non tam casus ille ei obstitisse. quam profuisse videretur.
Ferrariae enim in ordinem Ietorum relatus, doctorque sollenniter salutatus: Haidelbergae in numerum eorum, qui ius publice interpretantu, cooptatus: eum se praestirit: ut ad multo ampliores honores pervenire potuisset: si a studiis abstrahi se
passus fuisset: et splendorem eorum, quorum vita in contentionibus ac dimication bus occupatur, otio suo literario, quo non sine dignitate fruebatur, anteponcre voluisset.
Sed dum maxime honoribus floret, mors manus ei intulit violentas, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quarto, die decimo quinto Augusti, magno amicorum incommodo, et insigni Rei publ. detrimento; relicto filio Ioanne Philippo Mylaeo, ecclesiae Haidelbergensis seniore, qui amplius tres et quinquaginta annos etiamnum in ministerio sacro cum fructu versatur. Iacobus Mycillus amicum demortuum his hendecasyllabis est prosecutus monumenti loco:
Hac qui forte viam tenes viator,
Paucis accipe, ni tibi molestum est.
Doctoris tumulum vides Mylaei:
Qui quondam patriae solo relicto,
Et Moguntiaco profectus agro,
Multos instituit scholam per annos:
Formavitque animos recentiores:
Qua Nicer geminas it inter arces,
Musarumque sacres rigat penates;
Legum primitias et instituta
Maioris docuit professor artis.
Vir candoris amans et aequitatis:
De se qui moriens reliquit illud:
Viviis quod placuit bonis, nec ullo
Laetus crimine mortuus quiescit.
Huic ergo facilem precare somnum,
Et pacem ctneri levemque terram:
Lucem dum reduci videre summam,
Et vita dabitur frui perenni.
Tantum te volui: vale viator.
Insignis in ipso fuit naturtae benignitas, consuetudinis iucun ditas: morum suavitas. Iucundus autem, comis, et remissus ita: ut ab adulatione a blanditiis et assentatione multum abhotreret, tantumque abfuit: ut quid ficti ad voluntatem loqueretur: ut nihil etiam veri vel in ipsis iocis et faceriis ad admonitionem intermitteret. Quocirca et in viriis amicorum notandis liberior erat: quam libertatem tamen ita orationis festivitate et venustate temperabat: ut nisi quis sibi ipsi assentaretur, et nibil veri audire ab ullo vellet: non modo amice acciperet, quae ab eo benevole fiebant: sed etiam eius urbanitate et leporibus plurimum delectaretur. Etsi enim a simulatione longe alienus erat: tamen nihil acerbe, nihil aspere nihil contumeliose in quemquam dicebat: sed ita
veritatem amplectebatur: ut acerbitatem vitaret: ita obsequio studebat; ut in vanitatem et blanditias non impelleretur.
Singularem ci amicitiae usum cum Iacobo Micyllo, viro de Melanchthonis iudicio solide Latine Graeceque docto, intercessisse; vel propempticon hoc, quo in Italiam abeuntem, ut supra diximus, prosecutus est restatur:
Aerias igitur tu nunc contendis ad Alpes,
Pars animi pridem magna, MYL AEE, mei?
Et patria, et natis petis Itala regna, relictis.
Ut titulo redeas ditior inde novo?
O mihi si veteres reddat modo Iuppiter annos.
Sitque vigor, membris, qui fuit ante, meis.
Quam cupiam tecum longos errare per agros!
Pinguiaque Oenotrii culta videre soli!
Euganeosque sinus, Phrygiique Antenoris urbem,
Inque ipso, mirum, condita tecta salo.
Qua fumans Aponus, quaque irrigat arva Timavus,
Arva Pylaemeneis quondam habitata viris.
Hino Mutinam, et Parmam et vicinae tecta Cremona,
Et quae Thebanae nomina vatis habent.
Qua Padus irriguos fecundat flumine campos:
Et iuxta liquido Mintius amne fluit:
Nee procul Heliades stillant electra sorores:
Dum casum fratris, duraque fata gemunt.
Parte alia ripas tactat Ticinus ovantes:
Et modo Gallorum nobile clade solum.
Quaeque alia aut aevi celebravit fama prioris:
Aut aetas hominum misit in ora recens.
Singula quae cupido lustrarum lumine tecum;
Pascerem et obtutu pectora laeta, novo.
Sed quia non eadem est vitae data cuique potestas;
Meque aliis curis dii voluere premi:
Interea hoc veteris paervum cape munus amici:
Sitque tibi pro me nostra Thalia comes.
Vade bonis avibus, noster vade Hercule dextro,
Propositique tenax perfice laetus iter.
Sic tibi sit facilis divini Numinis aura!
Sic faveant studiis fata Deusque tuis!
Quique olim mediis Solymos servavit in undis;
Cum parte immotum staret utraque fretum:
Idene te tegat, et per tanta pericla viarum
Te reducem nobis reddat, et incolumem.
Collecta haec de Myleo IC. sunt ex vita M. S. Micylli carminibus, aliis.