04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 96, image: s128

HIERONYMUS SCHURFFIUS.

IN Helvetiis vetus est familia Schurffiorum; cuius antiquitatis tum alia sunt argumenta, tum et hoc: quod in concilio illo sacerrimo Constantiae celebrato, vidam fuit Doctor Schurffius inter delectos Germanicae nationis: ut catalogus praestantium virorum, qui illi synodo interfucrunt, ostendit. Ex hac familia nascitur hic noster sub annum 1480 Pater, cui Ioanni nomen, professione et arte medicus vixit in eo Helvetiae oppido, cui nomen est a S. Gallo. Mater honesta matrona Bibracensis fuit, cognata viro sapientia et virtute excellenti D. Gregorio Lampartero; cancellario ducis Wirtembergensis. Hic nostrum Hieronymum et propter memoriam paternae amicitiae,


page 97, image: s129

et cognationis vinculum, familiarissime rum alias, tum in conventu Wormatiensi est complexus, cum ibi Lamparterus esset inter consiliarios Caroli Augusti praecipuos, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo primo; ubi cum de aliis principum nego- rus, tum vero etiam de comtroversiis ecclesiae saepe cum co Schurf fius collocutus est; et commemoravit ei, motas esse controverfias a Luthero, non privata ulla cupiditate; sed ut doctrina necessaria illustraretur, et exposuit seni doctrinam de pepaenitentia et gratuita reconciliatione, quam ille commem orationem confessus est sibi gratam fuisse. Et erat ist tunc Mercurino, cancellario Imperatoris, familiarissimus.

Cum Grammaticen in patria didicisset: Basileam missus est, ubi Dialectice, quia excellens in eo ingenii rectitudo erat, celeriter percepit, et motus admiratione sapientiae, et virtutis Doctoris Craffti Ulmensis, omissa paterna arte, Iuxis doctrinae se dedidit.

Eximiam fuisse constat sapientiam et gravitarem in Craffto, qui cum Ulmam vocatus offet, Hieronymum pater in Academiam Tubingensem misit, in qua et ipse diu vixerat, et cum Nauclero et Summenharto Theologo dulciffima amicitia coniuntus erat. Ibi Iurisconsultos audivit Ebingerum, qui diu postea vixit, et Iector iuris fuit annos tres et quinquaginta, quem et ipse Schurffius narravit minimum Labyrinthorum in docendo adferre solitum, et fontes Iuris rectissime ostendisse. Ibi et Doctorem Ioann Iupffdich audivit, cuius perspicuirarem in docendo etiam probabat. Simul autem Theologum Conradum Summerhardum audivit, quem et alii Iuris studiosi audiebant, quia doctrinam Ecclesiae evolvere ex praestigiis inutilium disputationum, et ex superstitiosa interpretatione traditionum humanarum conabatur, et Gersonis imitator erat.

Cum autem dux Saxoniae Elector Fridericus decrevisiet Academiam in oppido Wittembergensi constitutere; et laudarentur studia Academiae Tubingensis; voluit suam scholam coloniam esse duarum, Lipsicae et Tubingensis. Ac mandata dedit Staupicio, ut Tubinga lectores aliquot Iuris et doctrinae Ecclesiae, et Philosophiae adduceret. Hic igitur Iurisconsultos duos Wolffgangum Stalin et Ambrosium Vollandum ingeniosum virum, qui et Cancellatius postea fuit Ducis Wirtembergensis, adduxit. Vollandi ingenuim magni faciebat Schurffius: ideo invitatus ab co comes fuit huius profectionis.

Adducti sunt et alii lectores Philosophici, Sigismundus et Dionysius, qui postea consenuit in monasterio Hirsaugiensi. Sed de his nunc non dicendum.


page 98, image: s130

Dux Fridericus, quia sciebat in gubernatione opus esse cognitione Iuris, eius doctrinae studia maxime excitare cupiebat: et cum essent lectores cruditi, et auditorum mediocris frequentia, ipse cum fratre interdum lectiones audiebat.

Erantigitur Wittembergae ea studia ardentiora, et Schurffius, quamquam auditot erat: tamen quia ingenio et cognitione Iuris ceteris auditoribus antecellebat, non tantum a lectoribus, sed etiam ab iis viris, quorum in aula praecipua erat auctoritas, diligebatur.

Itaque cum non amplius anno ibi fuisset, ornatus est gradu Doctoris, et amiro Vollando redeunti in patriam in munere legendi successit. Et cum in lectiombus eius lucerent vis ingenii et eruditio; aliquanto post Dux Fridericus cum deliberation bus adhibuit, et locum ei tribuit in supremo iudicio Ducum Saxoniae, quod semper principes voluerunt esse arcem iustitiae in suis terris, camque ob causam ex Nobilitate et ex Doctoribus lecti sunt Iudices, quorum maxime probata est sapientia et integritas.

Habebat Wittembergae collegas non vulgares, initio Wolffgangum Stalia/ demde et Henningum Goden. Et consulebatur Academia illa a multis gentibus de gravissimis controversiis. Itaque Schurffium et collegae, et negotiorum varietas, et magnitudo, quottidie acuebant. Etipse intuens Henningum, et attente considerans fontes sententiarum, quas in deliberationibus dicebat, ita processit; ut postea ipsi nemo praelatus sit. Magnum decus est et prasidium Rei pub. talis Iurisconsultus, cuius sententiis tuto credi potest. Sic apud tres Electores Saxonicos vixit annos quadraginta duos: ut et studia doctrinae iuris ac iudicia praecipue rexerit: et plurimis consiliis adhibitus sit: in quibus vox cius salutatis fuit Rei pub.

Postquam autem ex Wittembergensi Academia propter bellum discessit, ab inclito principe Marchione Electore in Academiam Francofurdianam evocatus est; ubi annos septem magna sedulitate, et in magna auditorum frequentia propagavit iuris doctrinam. Accersitus autem et ab Imperatore Caroh V. ut inter iudices summi iudicii in Germanico imperio locum haberet; excusatione senectae usus est.

Tandem in extremo agone, ingressus annum quartum et septuagesimum, fidei robur ostendit; ardentissimis votis Ecclesiam et sese et suos Deo commendavit, saepe reperens et Symbolum et precationem: et diserte testatus est: se hunc verum Deum invocate. qui se patefecit misso Filio; et se toto pectore affirmare; hanc unam de Deo doctrinam veram esse; quae in libris Propheticis et Apostolicis et Symboiis


page 99, image: s131

cripta est; ac saepe expressa personarum mentione dixit: Omnipotens Deus, aeterne pater Domini nostri lesu Christi, creator caeli et terrae, angelorum et hominum, et aliarum creaturarum omnium, cum Filio tuo coaeterno, et Spiritu sancto oro, miserere mei propter Iesum Christum filium tuum, crucifixum pro nobis, et resuscisatum, sanctifica me Spiritu tuo sancto. In manus tuas commendo Spiritum meum. Inter talia vota cum fiducia filii Dei et spe mens erecta non obscure ostenderit; se defiderio consuetudinis Christi et caelestis ecclesiae affici: anima eius hoc mortali carcere placide liberata est, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quarto, die sexto Iunii, aetatis, ut dictum septuagesimo quarto, Francofurti ad Viadrum: ubi in templo Parochiali sepulcrum eius cum tali epigraphe:

HIER ONYMUS SCHURFFIUS I. U. D. DECESSIT ANNO M. D. LIV. CUM VIXISSET ANNOS LXXIII. ET ALIQUOT MENSES, ET INTERPRETATUS ESSET LEGES ANNOS L.

Melanchthon autem amicum veterem hoc epigrammate epitaphio est prosecutus:
Doctor erat iuris praestans Hieronymus arte,
Iustitia, ingenii Viribus, atque fide.
Schurfiadum de stirpe satus, quae clara der Alpes
Helveticas numerat saecula multa patrum.
Iura enarravit lustris bu quinque, nec ullus
Ostendit fontes dexteritate pari.
Consiliis rexit fidis populosque Ducesque:
Lumen enim iuris temporis huius erat.
Hunc etiam sapiens Caesar dignatus honore est
Carolus, Imperii qui modo sceptra tenet.
Quaeque leget veniens aetas monumenta reliquit:
Multorum studiis proderit iste labor.
Iustitiae esse Deum fontem quia noverat ipsum:
Ut recte nosset maxima cura fuit.
Iustifixaque fide capiens tua munera, CHRISTE.
Solius est cuius parta cruore saliss:
Vera luce Deum agnovit, precibusque vocavit:
Et rectae fidei congrua vita fuit
Ipsius hoc tumulo requiescunt molliter ossa:
Vivit conspectis mens fruiturque DEI.


page 100, image: s132

Virtutes eius multae et conspicuae fuerunt. Cum adolescens ad agnitionem et invocationem Dei a patre adsuefactus esset; diligenter et quidem hortante patre, in Academiis ecclesiae doctrinam audivit.

Et quia sciebat in doctrina usitata multum esse inextricabilium disputationum, postquam Lutherus contionari Wittembergae coepit; studiose eum audivit, deinde et scripta legit: et cognitis incorruptae doctrinae fontibus, eam pie amplexus est; et de omnibus controversiis saepe cum Luthero, cum Amsdorffio, quos ut fratres diligebat, et cum aliis amicis eruditissime disseruit; quia serio statuebat aliquam esse Dei Ecclesiam, et hanc solam esse, quae amplectitur scripta Prophetica et Apostolica sine corruptelis. Legit igitur avide omnium temporum Ecclesiae certamina: contulit antiquitatis iudicia, ad recentium saeculorum et illius temporis doctrinam.

Acvalde laetabatur, videns reipsa congruere illarum Ecclesiarum doctrinam cum veteri Ecclesia puriore, cum scriptis Augustini, et aliis postea, in quibus signa eruditionis et pietatis conspiciuntur: quia singulis aetatibusaliqui fuerunt Evangelii testes. Mirifice fuit delectatus dicto Bernhardi, in quo dicitur: Necesse est primo omnium credere, quod remissionem peccatorum babere non possis, nisiper misericordiam Dei. Sed adde ut credas et hoc, quod per ipsum peccata tibi quoque donaentur. Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus Sanctus in corde tuo, dicens: Remissa sunt tibi peccata tua. Sic enim ait Apostolus: Gratis iustificari hominem per fidem, Talia dicta multa legens et audiens confirmabat in pectore fidem; et animi pietatem vera invocatione Dei et honestissima morum gubernatione ostendebat.

De doctrina saepe cum duce Saxoniae Friderico Electore gravissime collocutus est. Ad ducem Saxoniae Iohannem scripsit confessionem, in qua diserte explicat propositionem; sola fide iustificamur, et his verbis usus est: Non intelligendam esse hanc propositionem, Fide non iustos esse, sicuti multi imaginabantur: Novitate homines iustos esse, sed propter filium Dei Mediatorem, quem fide agnosci, et cuius promissionem fide accipi oportet.

Erant igitur verba in eius scripto: Nonpropter nostrum credere, sed propter filium Dei Mediatorem, in quem credimus.

Certamina etiam de doctrina cum principibus viris ei saepe fuerunt, et aliquos flexit ad doctrinae studium, aliquos ad moderationem.

Doctrinae itaque summam probabat, quamquam volebat quaedam diei minus horride, quaedam etiam fieri moderatius et a populo et ab aliis; ut erat gravis, constants, et disciplinae amans.


page 101, image: s133

Sed numquam discessit a doctrinae puritare, et vereimago erat morum ipsius dictum Sophoclis: Talis est vir bonus, semper est sibi similis.

In vonventu Wormatiensi, cum Lutherum audirent imperator Carolus et Senatus Imperii; ipse dicenti adfuit: palam cum co deliberarit; et ostenidt, se eius doctrinam amplecti.

Postea fuit gubernator inspectionis ecclesiarum in ripa Salae. Cum enim Monetarius et Pelargus turbassent Ecclesias, et misera plebs alicubi seditiones movisset; sedatis tumultibus princeps optimus Ioannes voluit inspici ecclesias. Eam rem necessariam commendavit primum Schurffio. Id consilium honestum et pium profuisse ecclesiis: felix eventus ostendit.

Abhorrebat enim a fanaticis et seditiosis opinionibus; et volebat ecclesias recte doceri, et pastoribus honestas mercedes comstitui, qua dere dux Ioannes liberaliter mandata dederat. Constat etiam cum donationum {*Vide vit. Frider. Myconii Theol.}confirmatio peteretur, citata hac sententia {*Ies. 49. v. 23. Amici. Ulricus Mordeisen. Melch. Kling. Ioan. a Borck.}Orphetae: Et erunt reges nutritii tui, et feminae principes eorum lactantes te: cum princeps valde delectaretur ca sententia, statim impetratam esse confirmationem,

Domestica multis annis consuetudo cum Schurffio fuit Ulrico Mordeisen IC. quem ut filium dilexit: et qui vieissim praeceptorem amavit, tamquam patrem. Vixit apud eum et Melchior Kling, qui ambo in Saxonia, quos labores diu sustinuerint, non ignoratur. Familiariter etiam usus est D. Ioanne a Borck Bremensi; qui iutis professorem in Academia ad Viadrum egit.

Coniugem habuit honestissimam, cum qua summa concordia et caste vixit annos amplius quadraginta. Ex ea superstites reliciti filius et filia, matrona honestissima, quae vidui patris oe conomiam vidua gubernavit. Erga pauperes beneficentiam liberaliter exercebat. In tolerandis iniuriis dolorem et cupiditatem vindictae propter publicam tranquillitatem, et propter Deum reprimebat. Denique mores eius exemplum esse viri honesti, pii, et officiosi poterant.

Erudiit denique et scriptis posteritatem. exstant enim eius consilia, quae ostendunt non solum eruditionem ipsius et iudicii rectitudinem; sed etiam veritatis et iustitiae amorem in ipso perpetuum. Quamquam autem magna est negotiorum in illis centuriis, quae exstant, varietas: tamen lectio inprimis utilis est ad iudicandas emptionum naturas, et ad discernendas emptiones ab usurarum pactionibus Nullius enim exstant scripta magis perspicua de contractuum distinctione. Et non solum haec scripta, sed etiam vita eius ostendit, fuisse eum acerrimum usurarum hostem. Ex tomo 3. Declamat Melanchtonis.


page 102, image: s134