04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 482, image: s515

IACOBUS BORDINGUS.

IAcobum Bordingum Hamburga dedit, sub annum Christn millesimum, quingentesimum, quadragesimum septimum, qui apud nos inter alia, praelio illo inter Saxonem et Caesarem, atque captivitate Saxonis, Hassiaeque Landgravii famosus. Pater huie fuit cognominis, vir cum propter insignem medicinae aliarumque scientiarum peritiam, tum trium linguarum, quae inter omnes familiam ducunt, clariffimus, de quo {* In vit. medicor. German.} alibi. Mater autem Francisca, filia nobilissimi Thermi Nicronii, patricii Genuensis: quam Pater Carpentoracti in Italia duxerat.

Anno aetatis suae decimo quarto patrem amisit: quo mater


page 483, image: s516

Rostochium remigravit, cum iam eosin literis progressus fecisset: ut magnam de se spem concitaret iis, qui id temperis in Academia e superioreloco docebanr. Etenim pater cum sciret, nullum thesaurum pretiosiorem, nullum patrimonium stabilius liberis relinqui posse quam bonam educationem: nihil praetermiserat eorum, quae ad silium bonis literis informandum pertinerent. Ipse etiam, quamquam erat occupatissimus; tamen cum siliis (plures enim habebat) subcisivo tempore repuerascebar, in studia illorum inquirebat; operamque dabat, ut sub suis oculis severa lege presicerent, ac domi haberent, unde dicserent, et rectam vitae honestae formulam mutuarentur.

Florebat sub id tempus Academia eruditissimis quibusque in omni disciplinarum genere viris, qui ipsam novis teditibus a Io anne alberto et Ulrico Ducib. Megapolensibus auctam et quasi zedintegratam doctrinae suae radiis illustrabant. Quosdam ex his potissim um sibi audiendos esse monebatur ab iis, qui plus inteiligebant, quam ipse per aetatem posset: ad horum se consuetudinem applicabat: his limandum se poliendumq: permittebat: nec quemquam negligebat corum, qui illas literas doceraeht, sine quarum adminiculo frustra quis ad solidam cognitionem severiorum disciplinatum pervenire postulet. Cum vero celeriter aequalibus ingenii gloria antecelleret, et vix dum attigisset illam aetarem, qua olim Romae toga pura dari solebar, a matre Antuerpiam missus est ad salutandos qui adhue in vivis essent, agnatos: de quorum consilio mox Luteziam se contulir. qua urbe torius Galliae primaria non solum eas literas, quas Rostochii colere coeperat, quaeque ibi tum maxime florebant, maiore studio percoluir sed et ad iurisprudenriam, in cuius quasi sinu conquiescere decreverat, animum adiecit; cum frattes videret medicae artis ctudio teneri.

Propositum bordingo erat, ceteram quoque Galliam perlustrare, audiendisque quibus illa abundabat, cum aliis doctissimis hominibus, tum iurisconsultis praestantissimis aliquot adhue annos impendetei sed et hoc consilium mutare ipsum coegte inopinus rumor de bello civili, quod per universam Galliam recrndescebat. Nam protestantes crcbris suppliciis ininriisque irritati, cum certum sibi et inevitabile exitium imminere intellexissent, nisi rebus suis mature consulerent: de obsidenda Lutetia consilium coeperanr; iamque adventare cum exercitu dicebantur, obstructuri omnes ad urbem aditus, si forte ea urbs minus instructa improvisa aggressione, prius quam regiae copiae advenirent, in quasdam angustias redigi, et ita pax aequis conditionibus imperxari posser.

In non levi periculo Germani, qui co discen dicausa fiequenz


page 484, image: s517

tes confluxerant, tum temporis versabantur, quod protestantes freri, auxiliaribus copiis, quas Duce Ioanns Casimiro Palatino e Germania exspectabant, atma sumpsisse perhiberenrur. Quare pauci in loco manere: alii in patriam reverti; plerique alium sibi locum eligere, ubi tantisper laterent, dum turbae sedarentur. Bordingus ex diserimine elapsus, cum aliquot equestris ordinis iuvenibus in Belgium conccssit: et Lovanit, florentissimo tum temporis per totam Europam doctrinatum emporio, aliquantispercommoratusest. Cum vero Albanus, quirecens in Belgium venisset, im perium a proscriptione ac cae de nobilium procerum que auspicatus, omnia bello miscere videretur: ut mattem cura liberaret, ipse in superiorem Germaniam rediit, et coeptum studii legaliis cursum Haidelbergae, Rostochii, Lipsiae, magna cum laeu de et prospero succeslu absolvit. Etenim cum bonarum literarum viatico instructns se vasto illi iuris Oceano commisisset; in quo multos videas diu iactatos fractosque, vix tandem littus attingere, non paucos etiam naufragium facere; mirum dictu, quam plenis ille velis navigarit, quam ingens spatium brevi tempore emensus et quam secundo cursu in portum delatus sit. Vix enim domum reversus starim dignus iudicatus fuit qui Licentiae laurea decoraretur. Neque cnim tum consuetudo haec invaluerat; ut qui legitimae scientiae stadium decurrissent, splendidos illos deoctorum titulos ftatim ambirent, eoque insignes summum locum iure Senarorio in orchestra occupatent; sed in Licentiati honore aliquandliu acquiescebant, cum tamen illis, quocumque tempore vellent, ad superiorem honorem aditus pateret.

Primam hanc lauream accepit e manu loannis Borcholti, celeberr. Themidos anristiris, inspectante et sua praesentia Academicam panegyrin illustrante iornne Alberto duce Megapolitano. Paulo post Ulricus, itidem dux Megapolitanus, Bordingo nostro professionem iuris feudalis demandavit: ipsumque in consitiariorum numerum adlegit. Factum id anno aetaris eius septimo et vigesimc.

In ordmem ergo Ictorum adscriptus, nihil in se desiderari passus est eorum: quae ad Acad emiae illius dignitatem ac commoda tum conservanda, tum amplisicanda facere viderentur Labores docendi cum alacritate obivit: quicquid eruditum animo complectebatur, prolixe cum aliis communicavit: de obscuris clare, de perplexis ordinate, de duhiis aperte disseruit: ut res quasi ante oculos palam ponere videretur. Sententiam in collegio dicere iussus cogitate respondit: de iure consultus, speciem facti eiusque circumstannas accurate tamquam ad stateram appendit: pro iustitia causae pronuntiavit: causas


page 485, image: s518

iniustas numquam suscepit tuendas; sed quae utramque in partem essent disputabiles: et si cuiusquam patrocinium suscepisset; non ante suo se functum officio putabat, quam lis esset decisa et determinata.

Cepit iraque Bordingi nomen non solum apud cives; sed et apud nobilitatem celebrari: ad quam eius famam acessionem Academia Rostochiensis fecit, Doctoris ipsum titulo et honoribus ornando; approbanubus id non solum eruditis omnibus; sed ipso etiam principe Ulrico: qui in ipsa inauguratione publica inspectantibus cunctis, aureo ipsum torque donandum curavit, per Martinum Bolfrasium: qui tum primo loco a consiliis prihcipi.

Ex eo tempore saepius in aulam accersitus, rarius quidem e carhedra docuit; sed tamen Academiae rationem, ubi potuit, semper habuit. Nam cum sciret certis eam reditibus dotatam a ducibus Megapoiitanis esse: privilegia illi sarra tecta conservavit; ne iacturam aliquam aut dammum faceret schola sollicite cavit; doctores linguarum et artium, quibus aliunde nulla lueri spes affulget, principi commendavit: cffecirque ne quisquam, qui ingenii ac industriae specimen obtulisset, inanis dimittere. tur. Et cum Redolphus Caesar in comitiis Augustanis dignitatem comitis Palatini ipsi obtulisset: submisse eam a se deprecatus, ut Decanus collegii iurisconsultorum Rostochii ea ornaretur im petravit: cui ius esler et potestas creandorum notariorum; faciendique alia, quae summi principes Palatii comitibus concedunr. Imo cum iam de deserenda aula cogitaret, principi suo, qui iam septuagenario maior, auctor fuit: ut quaedam in Academia confirmaret: quaedam utiliter ordinaret: quaedam prudenter emendaret.

Inter consiliarios itaque aulicos ab Ulrico principe Megapolituno cooptatus: primum controversiis privatorum estadhibitus, ingenii periclitandi causa. illas cum feliciter ditimeret, et si quid etiam extra ordinem demandaretuxz, sind molestia expediret: nec vel odio vel amorea virtutis via declinaret; idoneum eum princeps iudicavit, qui maximis Rei pub negotiis et deliberationibus quottidie interesset. Hie Bordingus id curae sibi habuit: ne exspectationem de sefefellisse videretur. Ob quam industriam princeps quocumque iret, a latere suo haud facile eum dimisit. Itaque et ad comitia quae prima Rodolphus Augustae celebravit, secum enm duxit: et cum in Daniam filiae, generi, nepotumque visendorum causa traiceret, eundem sibi comitem elegit: cuius opera uteretur sive quid dicendum, sive consulendum esset. Utrobique eum se gessit: quem esse oportet, qui cum laude velit partes sibi a magno principe demandatas tueri. Imperator


page 486, image: s519

sane ex illo tempore tanto Bordingum favore est complexus: ur ipsum non solum inter comites palatii, ut diximus cooptare: sed et aliquotannis post aureo torque ornatum etiam in album nobilitatis Germanice adseribere voluerit: sed utrum que honorem ipse innata sua modestia detrectavit. Daniae quoque tex Fridericus secundus, qui et ipse eximius ingeniorum censor, Bordingi prudentia et integritate tantopere est delectatus: ut permissu soceri co consiliario arduis in negotiis fuerit usus: quod et Christianus IV. fecit.

Cum ita duodecim totos annos a consiliis aulae Megapolitanae fuisser Bordingus: fidem que et moderationem suam omnibus probasset: veritus Princeps ne alii
Florem illibatum populi Suadaeque medullam
in suos hortos traducerent, novo ipsum benesicio sibi devinxite et cancellarii dignitate honoravit: qua ma or in aulis contingere vix alicui potest. Est enim cancellarius quasi oculus, auris, os, manusque princrpis: per quem princeps videt; quid in aula, in urbibus, in praefecturis gerarur: per quem precesaliorum et querelas intelligitiper quem civib. mentem suam exponit; ad reges aliosque scribit. Ad hoe igitur solstirium, ut sic loquar, honorum evectus Bordingus, personam sibi impositamita sustinuit: ut prudentiae, eloquemptiae, fidei, iustitiae laudem etiam abharum virturum inimieis sit consecutus. A consiliis calidis et audacib abhorruit; et cum nulla res simul possit esse eadem festinata simul et cxaminata, tempus in dehberando adhibuit, ne ad inconsiderantiae illam excusationem veniret: Non putaram. In dieenda sententia nihil gratiae cuiuscumque tandem tribuit veritate et iustitia suis fortunis anteposita. Ante lucern siugebat, et totum diem in palatio haerebar; tempusque vel chartis actuariorum pervolvendis, vel diplomatibus conficiendis signandisque, vel aliis audiendis impendcbat.

AEtate autem ad senium vergente, cum uxorem alteram Lubebecae duxisset; de transferendo eam in urbem domicilio cogitare cepititandem missione a principe suo impetrata hac conditione ut quotiescumque in aulam vocaterur consilio principi praesto elset. praeterea sollennibus iu diciis; quemadmodum antea, quotannis quater praesideret, Et retinuit Bordingus fremempte invidia senattriam illam dignitatem quamdin princeps in vivis fuit, ac mortuo sigillum, cuius tot annos custos fuerat, in exsequiis pretulit: iisque peractis fractum Carolo successori tradidit: qui ipsum ob fidem abannis octo et viginti ducib. Megapolitanis praestitam non sine dono dimisit. Ut primum autem in urbem Lubecensem commigravit: senatus cum co cgit: ut partes obeundarum legationum, siita res ferret, sibi imponi pateretur. Postea autem mortuis uno mense duob, consulibus, Theodorico Bromsio et Hermanne Warnebuchio, unanimi senatus consensu consul est declarat us praeter opinionem plane


page 487, image: s520

suam. Hoc in officio cum alia multa praeclare gessit; tum hoc studii sui argumentum reliquit: quod dissidium ea in Rep. prudenter sopivit, et sempiterna oblivione sepelivit. Nec contentus cives ad concordiam reduxisse, commodis quoque eorum ita studuit; ut nulli patri maior unius filii, quam ipsi omnium civium cura fuerit, Eaque de causa difficilimis anni temporibus legationes molestissimas, etiam cum valerudinis detrimento, obire non recusavit. Ita et postrema legatione danica, qua ipsi sexaegesimum eertium aetatis annum iam egresso, totos novem dies in navi pernoctandum fuit, valetudinem sua vehementer attrivit. Quare vitae finem haud ita lomge abesse ratus, res suas ita ordinavit: acsi primo quoque rempore sibi de vitae huius statione decedendum esset. Condito n. testamento, electoque sepulcti loco, ubi quottidie sibi transeun dum, et titulo quem ipse composuit, superaddito: ad fatalem horam se praeparavit, id crebris precibus a Deo cooprans: ut liceret sibi vitam hactenus non otiose actam, placida morte terminare, Sic enim aiebar: si mirmilloni aut retiario curae erat: ut koneste occumberet: multo magis homini Christiano dandam esse operam; ne vita quasifabulam, quae ceter ase partes omnes praestantes haebuerit, postremus actus deturparet. Tandem vori sui compos factus est anno Christi millesimo, sexcentesimo, decimo sexto, cum viribus in dies dectescentibus, animo tamen integro, spiritum Deo reddidit: cum annis sexaginta novem hospes in corporis ergastulo fuisset.

Fuit vir hic politicus quidem excellens: sed religionis tamen studio nemini secundus. Etenim ita sacrarum literarum scientia pectus suum compleverat: ut pleraque omnia religionis capita. de quib. hodie tanto studio disceptatur, recte intefligeret: et scripturae testimonia, quib. verior sentemptia prodatur, non aliter in numerato haberet: ac si totum vitae tempus ca in doctrina consumpsisset. Nec vero disputandi causa aut ostentamdi, ur multi faciunt, Theologiae ope. ram deit: verum id potius curavit; ut vitam secundum caelestem doctri nam conformaret: nec quicquam vel publice vel privatim committeret, quod conseientiam torqueret. Nullum diem a sacris meditationib. reliquit vacum, semper a precib. rerum agendarum initio sumpto: coetus sacros adsidue frequemptavit: preces suas cum ecclesia coniunxit: sacramentis devote est usus: egenis prolixe benesecit: scholarum rationem inprimis habuit: ac Lubecae praesertim ludum cupivit esse florentissimum.

In reliquo officio iustitiam coluit: audientiam omnib, cuiuscumque ordinis, etatis, sexus, fecit benignam: idem Sanatibus, quod Forcib, ab eo ius erat: donorum summus osor: ut qui statueret, nihil esse iniustius, quam iustitiae pramium quaerere: et qui mercede bonus sit: eumdem quoque mercede fieri pesse malum. Quam sententiam totidem fere verbis diversis in locis curie principalis parietib. adseribendam curavit. Iustitiae autom serveritatem singulari humanitate condivit:


page 488, image: s521

et duas virtutes disiunctas ita coniunxit: ut altera alteri ornamento esset. Calumnias et adversitates, modo famam non attingerent, patienter tulit, carmen illud semper in ore habens:
Nobile vincendi genus est patientia: vincit
Qui patitur. Si vis vincere, disee pati.
In coniugio vixit gemino: primum contraxit cum filia Arnoldi Burenii: qui Academiae Rostochianae tabulas quasi ex naufragio collegit. Cum hac sine reconciliatione decem et novem annos vixit: cuius mortuae laudes oratione peculiari persecutus est Ioannes Casselius. Amissa ea matrimonium iniit com Anna Horstmanna Lubecae Henrici Wedemhovii senatoris ibidem vidua: cuius nuptiis regum, ducum, Academiae, urbium legatos interfuisse constat. Fuit id coniugium tale; ut ne voto quidem suavius optare potuerint.

Et tantum de hoc Sulpitio Megapoli! ano, ex oratione funebri a Ioanne Kirchmanno scripta atque edita.

FINIS VITARUM IURISCONSULTORUM ET POLITICORUM Germanorum.