04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 473, image: s506

MARQUARDUS FREHERUS.

INTER familias AUGUSTAE celebres haud postremum locum tenet FREHERORUM
-- -- {* P. Meliss. in epithal.} quos iaem plus quam duo saeculae claros
Cerisque chyteisque, et nobilibus monumentis
Rhaeticae poste icas suspectas, et arte valentes
Phoebea proaevas pariim ditissima frugum
Zeapolis, partimque Augissta extollit aebunde
Laudibus; irriguvo quae se Lyciis algidus infere
Gurgite, Vindelicum rapidus perfinaere campum.
M. enim MARQUARDUS Freherus provavus huius, ex oppido Dunckelspul, anno millesimo, quadringentesimo, nonagesi nzo, Pertiesit fictus doctor medicinae pethilietur. et in diplomate episcopi nobilessimus M. Marquardus Fieher sahitatur.

Avus autem fiut unus ex numeto senatorum, in repub. Au gustana a Carolo V. qui veteres removerat, constitutorum. Marquardus Freheries pater doctor iuris in tralia renuntiatus, advocatus primum Camerae Spirensis, et bis Adseslor iudiciiil. lius Impierii nominatus. Postea a consiliis fuit principi Anspacensi, et advocatus reip. Noribuergensis: tandem consiliarius principis loannis Casimiri Palatini, et eiusdem cancellarius Novofori. De his eius maioribus ita Melissus noster, in epithalamio, primis huius Freheri nuptiis decanrato:
Quinque catervatim celebres titulis MARQUARDOS
Continua numerant serie, fastuque vecensent;l
Et KESSINGENAE rura alque insignia gentis
Here dum memorant titulo possessa FREHERIS.
Progenitor, Carolo quincto sub Casare, signis
Patricii digne meruit adscribier albi,
Luod tribus Augustana sibi indelebile sanxit.


page 474, image: s507

At patrem, Themidos mysten, cui plurima sese
Non debere negat urbs Norica; nen negat aula
Principis Anspachii, nec Boia curia Marcha:
Patrem, inquam, nuper dum cancellarius esset;
(Frunctio quae pectus gnavumque fideleque monstrat)
Militiae in tabulas fortissima IAN. CASIMIRI
Dextra Palatini, quo non prastantior alter,
Marte domare disces, pacemque reponere regnis,
Rite cooptavit: ius que ordinis illud equestris,
Rhenigenum interris dominorum, iussit adaque
Cum veteranorum consortibus omne per aevum
Viendo commure, clientelaeque perennans
Esse patrocinium -- --- --

Augustae ergo Marquaerdus hic Freherus natus est, anno Christiano, millesimo, quingentesimo, sexagesimo quinto, die vicesimo sexto Iulii, patre et maioribus, ut dictum, celeberrimis. Et cum semina virtutum a parentibus in sobolem deriventur: hunc etiam vix adolesentem cupido laudis ac scientiae sitis in Galliam deduxit: ubi in Biturigibus aetatis duodevieesimo anno Licentiatus iuris est renuntiatus, a magno Cuiacio. Interim ita Crtticae atque historiarum lecteoni incubuit: ut non obliviscererur Musarum et Charitum. Demonstrant hoc centuria aliquot meliorum versuum, quos amicis impendir; et reperiuntur in opere, cui titulus: Deliciae Germanorum Poetarum

Itaque cum singulari ingenii felicitate animum variarum linguarum, lolidae eruditionis, veraeque iurisprudeutiae co. gmtione proluisset: iuvenis adhuc raro exemplo, vicesimum tertium aetatis annum non egtessus, inter consiliarios sub Ioan. Casimiro principe Palatino cooptatus est. Vixit eo tempore in sitavissimo contubernio virorum eximiorum. I. Leonclavii, Friderici Sylburgii, Hieronymi Commelini, Abrahami Colbingeri, loannis Posthii, I. Obsopoei, Pauli Melissi, Iani Gruters, Scipionis Gentilis, Iani Dousae iunioris: quorum tres postremos interlocutores ineroducit in Dialogo; eni Pomponius nomen. Anno decimo quarto post, ultro satagente Academiae senatu, professor Codicis in Academia Archi Palatina est designatus. Sed resignata deinde ista functione, gravioribus curis et negotiis ab Electore Friderico IV, adhibitus; tandemque vicarius praesidis euriae creatus fuit. Interea deman. data etiam ei opera consetibendi historiam Palatinam, varias obivit principis sui nomine legariones; imo maximam vero temporis partem illae occuparunr. Legatus enim ivit ad regem Poloniae in causa Brandeburgicae: ubi singularem nactus est famam dexteritatis ac fidei: totoque itinere sese bonis doctisque


page 475, image: s508

omnibus ita approbavit: ut gratam apud cos sui memoriam reliqurit, Legatus ivit ad Moguntinum. Coloniensem, Spirensem, Wormatiensem, episcopos, vicinosque principes, omnibus summe iucundus et amabilis. Erat enim moribus plane aureis: gratissima convictus facilitate: cum salibus, candidis illis nullaque admixta fellis guttula, abundarer.

Inter ipsa haec negotia numquam tamen institutum studiorum cursum intermisit, in contexenda historia novantiqua Numquam praecipue Germanica: nec desinebat ea meditari atque commentari, quae non nisi ab homine plane sui iuris et otiosissimo prosicisci viderentur. Hic ciusmodi vir immortalitate dignus, vix dum absoluto quadragesimo nono aetatis anno, fatali instante et urgente hora, exspirat Haeidelbergae in Pliniano suo, anno Christi millesimo, sexcentesimo, decimo quarto, die decimo tertio Maii. Funus ei hononsicum factum, corpusque ad D. Petri fepultum magnam illam [Gap desc: Greek word] diem exspectat. Mortem eius viri praestantissimi serio doluerunt,carminibusque epitaphiis passim ornarunt: e quorum numero est Iani Gruteriein modi:
Mercuri cum uxore Suada; cumque Amore Lucifer,
Tuque Pallae cum Iuvonta, tuque cum loco Venus,
Tuque Come cum Lycaeo tuque cum Cboro Lepas,
Vosque Musae cum Moneta; cumque matre Gratiae,
Nunc prefecto omnes peristis funditus; nunc e polo
Lucido vobis migrandum est ad profunda Tartari,
Ad fluenta muta Lethes; vel superba si in Deas,
In Deas, Mors omne quod vult non potist; tunc luctibus
Planctibusque sempiternis destinamini maele.
Nam Freherus ille noster, ille Sol Germaniae
Universae, et singularis totius mundi Pharus,
Ille flos merus Themistis, ille adamas Mentis bonae,
Corculum illud Comitatis, Musicae ille rexrei:
Vester inquio ille alumnus, vester ille amasius,
Vester ille pullus, ille lilium vestrum ac rosa:
Vester ille honos amorque delicatus haud dein
Se dabit volbis videndum, corde, voce, carmine,
Dextera osculove; in urnam conditus bicongiam.
O amara fata vobis! quis [Orig: queis] perit carbunculus,
Margaritaque atque elenchus: sed tamen nobis magis,
Quis [Orig: Queis] erat superstes unus unico mage unicus:
Ergo lugeamus, ergo vesie nigra sordidi,
In tenebris absque luce desidentes, saepius
Desiderio hunc inani flagitemus undique,
Ceu suum Memphis requirit sacra Osyrim: namque erat


page 476, image: s509

Invidentia fatente sponte, Sol Germaniae
Universae, et singularis totius mundi Pharus:
Fles erat merus Themistis atque adamas Mentis bonae.
Corculumque comitatis, Musicaeque rex rei,
Eloquentiaeque. Certe nec Dei id negabitis:
Quis [Orig: Queis] erat potens alumnus ac potens amasius.
Nemini certe secundus, corde, voce, carmine,
Dextera, oculoque, alumnus ac potens amasius.

Hoc autem Iulii Gailielmi Zincgrefii:
Nunc fluite o lacrimae! si unquam fluxisse velusquam
Vos decuit: male nunc stabitis heic lacrimae.
Nam cecidit nobis celeberrimus ille Freherus:
Ille vetustatis conscius omnigenae.
Ille Camenarum summus Phoebique sacerdos:
Ille sacrae Themidos mysta decusque fori.
Ille Palatinae historiae custosque paterque;
Teutidos ille, ino totius orbis amor.
De tanto haec tantilla nimis, miraculum (ut uno
Omniae complectar verbo) hominis cecidit.

Vere fuit hic vir unus ex corum numero, de quibus vetus carmen:

[Gap desc: Greek words] !

doctus, prudens, omnium horarum homo; ingenio et iudicio subtili; idquein corpore obesiore, exemplo rariori. Praetetea antiquitatis ita studiosus: ut inde a prima adolescentia, gemmas, numumatae, statuas, essigies, et his affinia curiose indagarit: sumptuose compararit: tantaque copia, instar [Gap desc: Greek word] adservarit: ut et Italis et Gallis invidiam fecerir. Fuit et piotoriae peritus: quae ipsi profuit multum in antiquitatibus plurimis delineandis. Accessit ad alias eius dotes et dona, singularis comitas, et quae, de {* Lib. 16. de civ. Dei c 4.} Augustini sententia, tutam veramque in caelum viam molitur: humilitas: quae cor sursum ad Dominum, non contra Dominum levavie: qua nemini sese praetulit: qua omnes confidentiae alievius causas procul a se habuit; et alicubi de seita: hoc credant etiam iniqui et invidi.
Sum memor ipse mei, atque satis mea frivala novi.
Debet ei Germania communis nostra patria, et inprimis Electoralis Palatinatus plurimum: cuius ipse res gestas sollerter eruit: mirifice illustratum ivit: iura vetusta, decora, privilegia et eiusmodi alia, graviter defendit: uti eius scripta testantur; de quibus iam iam.

AEstimatunt viri huius dotes praestantissimi quique et summi principes: suumque in eum affectum reipsa sunt restari. Fridericus IV. equidem Elect, Palat. feudo in pago Lusistad/quem Freherus


page 477, image: s510

Terpsipalin suam {* lib 2. orig. Pal. c 10 p.79.} appellare solitus, ab equestri samilia de Zeisstem exstincta recepto, ipsum siliosque eius munifice eo do navits hominesque suos esse voluit.

Amicis usus summis viris, qui vel in Germania, vel extra cam, doctnnae, virtutisve laude floruerunt, florentque: quorum nonnulli et scriptis suis ipsi dedicandis affectum suum testari sunt: de quibus Ioaennes Leonclavius, qui paratitla Greca: Henricus Stephanus, qui Ctesiam et Agutharchidem: Franciscus Iunius, qui Caropalaten ipsius nomini inscripsit.

Hinc et elegia eius reperiuntur eximia a vitis magnis profe cta: quorum {* Casaeubon. commez Suee. p. 279.} alius eum appellat Germaniae dectas: iuris et omnis eruditionis peritissimum: {* Dousa Batav. 7. p. 319. 390.} virum vero nobilem ac rei lite variae iuvandae natum: {* Casaub. in in Theoph. p. 337.} alius altae eruditionis virum et Germaniae suae ocellum: et alibi, virum antiquitaits peritissimum. Augustinum eerte Thuanum novimus, eum nuntium de obitu huius nostri Icti et Philologi prim um accepisset, audientibus duobus nostrae gen tis adoleteentibus praeclarae existimationis: Doleo, dixisse, vices vestras. Perdidit enim Germaniae vestra virum, meo iudicio doctissimum: cui non adeo f. ile similem inveneritis substituendum.

Elucubrata ab ipso in posteritatis usum sunt haec: De fama publica tractatus.

De existimatione acquirenda, conservanda, et amittenda tractatus, sub quo de gloria et infamia.

Originum Palatinarum pars prima et secunda, de gentis et dignitatis eius primordiis, tum Haidelbergae et vicini tractus antiquitate.

Res gestae Friderici I. Elect. Palat. per Ioannem Trithem. cum notis: accedit Petri Antonii Finariensis liber de dignitate prineipum.

Adsertio propriae gubernationis Friderici IV. El. Palat. duabus orationibus in XIX. natalem eius principis comprehensa; adlecta aurea bulla Sigumundi IMpetat. integra.

Sigismundi Imperat. bulla integra utroque sermone cum notis perpetuis: et Rupertorum seniozis et iunioris, qui postea Rex dispositio de minorennibus anno 1395.

Delegitimatutela curaque Electorali, ex integro ad auream Caroli IV. bullam commentario, editio secundalocupletior.

De testamentariatusela curaque electorali libera et integra commentaetio nova ad Imperatorem, reges, principes.

Epistola responsoria ad Christoph. Gevvoldum IC. et consil. Ravar. de Electoratu S. Rom. imperii comitivae Palatinae Rheni antiquitus aednexe et cohaerente.

De suscepta sive recepisse ad epistolam monitoriam Gevvoldi.

Parergon libriduo.


page 478, image: s511

Formula federis Ludovici Germaniae et Caroli Galliae regum, Pii filior. Magni nepot. apud Argentor atum anno 842. percussi.

Versio vetustissima Alemanica orationis Dominicae, et symboli Apostolici, cum notis.

Versio Saxonica vetustissima decalogi, orationis, symboli Apostolici, cum notis.

Constitutio Adolphi Romani regis, comitis Nassovii, Norinberg. anno 1293. promu gata de insulis Rheni et diversis aliis capitulis, specimen legum Curiatarum.

De statura Caroli Magni.

De secretis iudiciis olim in Westphalia usitatis, accedit Ioam. de Francosurdia contra Eeimeres.

Rerum Boemicarum antiqui aliquot scriptores.

Corpus historiae Francicae.

Germanicarum rerum seriptores a Carolo Magno usque ad Fridericum III. Imperatorem, primus, seeundus, tertius.

Andreae Presbyteri Chronicon de ducibus Bavariae, cum paralipomenis Leonhardi Bauholtz.

Item Andreae eiusdem histor fiendationum nonnullorum monasteriorum per partes Bavariae.

Petri de Andlo tractat. de imperio Romano cum notis: item Lupold. de Bebenburg, de iuribue regnis et Imperii Romani.

Item Hieronymi Balbi 1 ber de coronatione.

Oratio de constitutionum Imperialium excellentia.

Decisionum Areopagiticar um silvula.

Dere monetaria veterum Romanorum, et hodierni apud Germanos Imperii: Item Nicolai Oresini lib. de monetis et Gabriel. Biel tractat, de iisdem, cum notis.

Constantiotheca sive Sapphiri Constantii Imperat expositio.

Cenopistromachia, sive antiquae duelligladiatorii sculpturae in sardoniche expositio.

Constantini Imperatoris Byzantini numismatis argentei expositio, cum Iosephi Sealigeri notis coniuncta,

De verbis Domini: date Caesari, quae sunt Caesaris, sermo vetiuns.

De luctis minuendo, et desiderio praemissae coniugis solando, epistola ad loannem de Munster, praefectum Widanum.

Aurea bulla Caroli IV.

Constantini donatio, item Othonis III. donatio, cum notis.

Gregorii de Heimburg scripta courra Pii Il. excommunicationem, pro Sigismundo archiduce Austriae.

Sulpitius, sive de aequitate commentariolus, in l. 8. C. de indiciis: qui videtur prodromi loco ad maiorem de aequitate dialogum editus.


page 479, image: s512

Imperatoris Ludovici IV. sententia separatonis inter Margaritam ducissam Carinthiae, et Ioannis, regis Boemor. filii. Einsdem dispensatio inter eandem Margaritam, et Ludovicum Marchionem Brandeburgicum, cum consultationibus Marsilii de Paduae, et Guilielmi Oceani.

Beschreibung der Wetterawischen Grantzen vund {* sed sub nemene aliens.} Cander.

Prodierunt et loannis Trithemii opera historica ex revisione Freheri.

Poemata cius diversa reperiuntur inter delitias Poetarum Germanorum: plura tamen ad se seripta possidet Ianus Gruterus.

Posthuma eius sunt haec:

De successione principum in primogenitis, et heredibus eorum Commentariolus, ad cap. 7. aureae bullae Carolinae: cui accessit locus eiusdem bulle de principum iuniorum Electoralibus domibus natorum institutione in Grammatica, seu Latina lingua.

De Lupoduno, antiquissimo Alemaniae oppido commentariolus.

In Ausonii Mosellam commentariolus, olim etiam a los. Scaligero desideratus.

Nondum edita:

Leges curiatae h. e. pragmaticae sanctiones in comitiis sollennibus, sub Caesarum nomine, de principum et ordinum scitu consensuque promulgatae, quam diu Latinus sermo in publicis negotiis usurpari consuevit.

Pomponius, sive de numismatis veteribus ex re monetaria.

Lexicon, sive Etymologicum alemanicum, saepissime ab ipso promislum, ab omnibus doctis desideratum.

Habuit et alia {* Ipse Frehen.} affecta egregia: commentarios de Imperio Romano: Iuris Graeco Romani corpus: iuris canonici historiam: an Carolinum Chrysolbulon: veteres populorum Teutonieorum le ges: In ius feudale Saxonicum annotationes: Elogia Palatinorum principum: ' [Gap desc: Greek word] , seu de nominibus propris Alemanorum: Opera Hutteni congesta cum praefanone et forte etinam notis.

Tantum de Frehero colligere potuimus ex ipsiusmet scriptis, exsehedis M. S. et programmate ac contione funebri.


page 480, image: s513