04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

BILIBALDUS PIRCKEIMERUS.

PUBLICO bono editur Bilibaldus Pirckeimerus, anno Christi millesimo, quadringentesimo, septuagesimo, Norinbergae, patre Ioanne, iuris utriusque et omnium liberalium scientiarum peritissimo: qui primum episcopo Areatino vulgo Eistetensi; postea et Alberto, duci Bavariae; et Signismundo, Austriae archiduci, fuit a consiliis. Puerum Bilibaldum pater bonis literis mature im buendum curavit: et simul ac equitando sequi poterat, multis in legationibus secum esse voluit; atque in regum principumque aulis versari; ut
Multorum mores hominum lustraret et urbes:
simulque domeisticum parentis exemplum intueretur: cum a teneris adsuscere multum sit. Nec interea et aliorum ipsi defuit institutio. Dcotus est enim tum alias, quae ad humanitatem


page 42, image: s074

pertincnt, artes; tum Musicen et vocalem, ut vocant, et instrumentalem: quam felieiter et cito arripuit.

Adultior factus aulae Episcopi illius addicitur; ut non tantum aulicotum mores cognosceret: sed etiam artibus bellicis, et in militia se exerceret: quo natura ferri vidcbatur. Accidit eo rempore, ut episcopus ille a quamplurimis impeteretur: qui la rociniis, et praedis agendis potius, quam aperto et iusto bello inferendo, provinciam infectabant, ac vastabant. Ibi Pirckeimerus biennium equestri militia se ita exercuit: ut non minus hostibus notus, quam Episcopo carus esset. Nullo defatigabatur labore, nullis vigiliis, nulla inedia, nec periculum declinabat ullum. Et tamen temere aggrediebatut nihil: sed omnia citumspecte et considerate suscipiebatatque perficiebat. Eo tempore omnia armorum genera peritissime tractare didicit: ut non minus pedestri, quam equestri militiae aptus esset. Ac tametsi statura erat altiori: equitando tamen perquam ag lis erat; ac viribus corporis ita robustus: ut lucta, iactu, cursu, omnes superaret aequales: saltu vero ita levis; ut altissimos etiam equos facile transiliret. Cum vero vigesimo appropinquaret aetatis anno; parer in Italiam mittere eum decrevit: ubi studia aliquandiu intermissa recoleret ac continuaret. Quae res magnopere tum quidem animum eius offendebar. Invaluerat enim ca tempestate perversa opinio: literas hominibus militaribus et aulicis dedecori atque ignominiae esse. Maluisset igitur in exercitiis equestribus perseverare: atque in Belgium, ubi tum Maximilianus I. bellum gerebat cum rege Galliarum, militatum abire. Verum cum pater ostenderet, quantum literae praestarent armis: et commoda atque incommoda utriusque vitae togatae ac militaris ob oculos poneret: facile incensum adolescentis animum flexit: patrique filius, tamquam prudentiori, lubens paruit.

Primum itaque Patavium, sedem ac magistram studiorum sibi delegit: et per triennium ibi legibus operam dedit. Quod tametsi princeps ipsi studium esset: humaniores tamen literas, ad quas fere natura proclivior erat, non omisit. Cum enim Creticus quidam nomine, magno cum auditorum concursu Graecas literas ibi doceret: eum quoque audiit, et brevi tantum profecit: ut ipsi professori admirationi esset, Verum pater cum id inaudiisset: serio eum ab isto studio per literas dehortatus est; non alio colore, quam hoc: litetas Graecas tamerfi fortassis ornamento essent: parum tamen ipsi prodesse posse, Pontificii ac Caesarei iuris studioso.

Graecis igitur aliquantulum sepositis, Patavio Ticinum


page 43, image: s075

profectus est: ubi ea tempestate praestantissimi ICti florebant, et cum ingenti concursu leges docebant, Iason, Maynus, Ioannes paulus Lancelotus, et Philippus Becius. Italorum autem tunc consuetudine maxime delectabutur: unde factum: ut a Germanis, qui ibidem vivebant, in invidiam vocaretur, et aliquando male audiret: quam tamen obtrectationem malevolorum parum curavit. Italis autem ideo utebatur; quod eorum ipsi civilitas, temperantia, et eruditio maxime probaretur: cum a lusu aleae, comessationibus, helluationibus, et sumptibus inanibus totus abhorreret. Nec minus et ipse Italis carus et iucundus erat: tum quod eorum se moribus et ingeniis accommodare nosset: tum quod praeter morum facilitatem musicae in ipso scientiam maxime admirarentur. In quottidiana itanque cum Italis conversatione Italicam linguam exacte didicit: cuius etiam usu postea semper est delectatus iuxta vernacualm, Latinam, et Graeeam. Etsi enim a studio Graecae linguae per patrem, nescio quo opinionis errore, propemodum abstractus fuerat: tamen sui iuris factus, avide ad intermissum stidium rediit, multa Graece legit et vertit. Nec minus iurisdprudentiae, et alliis disciplinis, Theologiae, muthesi, historiis, et medicinae etiam operam dedit: in quibus omnibus ita versatus est; ut cum quovis paria facere posse videretur.

Semptennium fere in Italia commoratus, a patre domum revocatur: ubi et avum et parentem superstites reperit Pater autem cum bona gratia a suis principibus dimissus, ac velut rude donatus, Norimbergam redierat. Hic Pirckeimero filio auctor est matrimonii contrahendi, cortique vitae generis eligendi. Elegit igitur sibi uxorem Crescentiam Ricte ram; virginem lectissimam. Simul ac maritus factus in fenatum lectus est: ad quem Norimbergae caelibibus non patet aditus. Hic civilia negotia ca diligentia et dexteritate tractavit: ut prime statim anno legatus in gravissimis causis ad varios prinipes mitteretur. Quicquid autem in illo negotioso vitae genere otii habere potuit: totum studiis impendit adeo Pertinaciter: ut a quibusdam reprehenderetur, ab aliis irrideretur.

Cum ita triennium egisset: bellum inter Maximilianum Imperatorem et Helvetios exarsit. Ibi tam Norimbergenses, quam alii imperii ordines, evoctai auxilia miserunt. In ea expeditione cum de duce laboraretur copiarum Rei publ. Notimbergensis: tandem ea dignitas Pitckeimero, ne cogitanti quidem, ultro delata est. Quod officum sicut minimo ipse exambiverat, ita nec recusandum sibi aut respuendum existimavit,


page 44, image: s076

quantumvis etiam amici pierique omnes id ei proposita magnitudine periculi summopere dissuaderent, eumque deterritum a gravi expeditione illa domi retinere cuperent, consulentem potius suae tranquillitati ac securitati et suorum parvulorum atque uxoris; quacum non diu vixxisset, curam ac tutelam gerentem. Sed huiusmodi amicorum voces parum in ipsius animo flectendo valebant: ac nihil apud eum perficiebant:
quin potius
Vicit amor patriae laudumque immensa cupido.
Ita commissas suae fidei copias (quae cum primum constarent quadringentis peditibus et sexaginta equitibus, postea duplo auctiores factae sunt) ad Caesarem perduxit, una cum sex colubrinis cannis, et maiori tormento pulverario, octo praeterea curribus militaribus; quibus veherentur arma, pulvis tormentarius, tentoria, commeatus, aliaquc ad expeditionem necessaria. Adiunctus Pirckeimero erat praeter complures nobiles quidam eques auratus Ioannes a Bayersdorff, qui vir fama celebratur strenuus, et multarum palmarum bellator. Nec minus et ceteri magistri equitum, centuriones aliique officiales probe excitati probatique erant milites. Pedites, qui omnes erant veterani, eadem forma vestium induti erant, rubris videlicet tunicis: cuius coloris panno currus quoque omnes tecti erant; quae res ad ornatum selectissi marum copiarum non parum conferebat.

Cum ergo iam Pirckeimerus cum suis copiis ad eum fere pervenisset locum, ubi Caesar castra metatus fuerat; Maximilianus cognito eiusadventu, misit ipsi obviam cum mandatis, ut ad se veniret Tettenaugiam, quod oppidum ad lacum Acronium in comitatu Montfortensi. Eo statim Pirckeimerus perrexit. Ut autem Caesar recentes copias adventantes eo melius oeulis usurpare poslet, in campum processit eques; nec parum laetitiae ex conspectu pulcherrimarum copiarum percepit, quantum ex serenitate vultus colligi potuit. Non solum enim ex milite veterano selectissimo, et omnibus modis ornatissimo illae constabant: sed etiam multo maxima pars ipsi Caesari, ut cuius sub signis iam complures annos in variis bellis militassent, et praeclara suae strenuitatis experimenta saepe dedissent, nota erat et recognoscebatur: praecipui vero capitanei et centuriones aliique officiales: quos quidem Caesar ipse clementissimo salutavit alloquio. Ac tamentsi multoties audierat criminationes quorundam malevolorum, qui, antequam Norimbergensium copiae adventarent, illarum cum Aliud nihil carpere possent, solam exiguitatem traducebant, easque hoc nomine extenuabant; tamen nihil motus, istis sermunculis ac dicteriis, noc Norinbergensibus vel minimum indignatus, quod illi maxime


page 45, image: s077

quaerebant, miflum sibi auxilium clementissime acceptavit. Aiebar enim, malle se tot veteranos et exercit atos milites, quam alterum tantum numerum tyronum.

Eo in bello memoratu digna multa acciderunt, inter quae et haec. Multi ex militibus per aliquot dies saepe non viderant panem, nedum comederant. Ut igitur huic malo occurreretur, faciendum visum est, ut in ditionem Mediolanensem, quae vallis Telinae nomen habet, aliquot milites mitterentur, petendi causa commeatus, quem dux Mediolanensis Ludovicus, is qui paulo post a rege Galliarum captus, omnique ditione exutus est Caesareanis se praebiturum promiserat. Erat in medio obiectus mons excelsus et asper, regionis eius incolae Braium vocant, qui omnino transeundus erat, quod non sine summo labore et periculo fieri poterat, tum quia nimis arduus ac praeceps erat, adde etiam lubricus, tum quia praealtis nivibus coopertus: quae tum ob aeris calorem mense Iunio liquescentes viatorum vestigia non amplius ferre poterant. Hanc igitur periculosissimam profectionem, quam ceteri omnes recusabant, Pirckeimerus cum parte copiarum pedestrium, quibus ipse praeivit pedes suscepit; atque ad imperatorem Maximilianum cum ducentis iussus vocatusquive contendit.

Hic in via miserabile spectaculum Pirckeimero obiectum est, quod et ipse refert, et nos hic quoque repetendum ducimus, ut veriisimum illud angoscatur vatis oraculum: Nulla salus bello. Transeundum erat Pirckeimero cum suis per vicnm quendam ingentem, incendio consumptum: cuius ad pottam duas anus conspexit, cum perimixto grege puerorum ac puellarum quasi quadraginta, quem illae ante se, non secus ac pastor aliquis pecudes, minabant. Erant autem omnes fame ita exhausti, ac propemodum confecti, ut nihil nisi ossa et polles viderentur prae macie: quin inter ipsos et cadavera, nihil praeter motum et anhelitum, quo haec destituuntur, distabat: omninoque erat ipsorum horribilis ac teter aspectus. Sciscitanti itaque Pirckeimero, qui in hunc coetum hominum non hominum, et vivorum ac spirantium cadaverum forte inciderat, quo tenderent? responderunt aniculae tremula atque exili voce, mox ipsum, quo irent, visurum. Vix haec protulerant, cum in pratum portae proximum se conferunt, et ibi in genua agminatim propcumbunt, herbasque et gramina pecudum more depasci incipiunt. Hoc solum intererat, quod quae ore prono carpunt bestiae, illi manuum ministerio ori admoverent. Discernere quoque iam infelici scientia et usu grex ille puerilis didicerat, inter salubres et noxias, dulces et gratas gustui atque amaras et ingratas herbas: inque primis acetosa delectabantur, quam ilico prae ceteris agnitam involabant.


page 46, image: s078

Poulo post cum Caesar superveniens Pirckeimero, ad radices montis cum suis copiis praestolanti, imperasset; ut in territorium Mediolanense commcatus perendi causa sese conferret: miles ipsius initio hoc iter inire recusabat pertinaciter; quod dicerent non solum per se difficile ac periculosum id esse, sed etiam suam paucitatem causarentur, et hostium multitudinem: quibus undiquaque cincti essent, nihil se iam dicere deviae iniquitate maxima, nihil de montis altitudine asperitateque. Praeterea alios omnes, adeoquive Caesareanos ipsos hoc oneris recusare ac detrectare. Sed nque signa sua adesse, sine quibus se pergere velle pernegabant. Tandem post longam disceptationem et controversiam eo res fuit deducta: ut se profecturos, non alia lege dicerent: quam si suus rpaefectus Pirckeimerus ipse secum iret. Ibi ille, ne qua in se mora esset, his auditis de equo desiliens arma equestria e vestigio deponit; et peditis assumpto habitu milites suos horatut: ut sua sequantur vestigia. Quod illi quidem fecerunt, cum iam vix drei horae quatuor superessent ante noctem. Sed via adeo lubrica, lutosa et labriosa fuit: ut vix inde cluctari, atque emergere posse viderentur. Ita ergo usque ad mediam noctem, non sine maximo labore et molestia, iter fecerunt, vel potius cum luto et nivibus colluctati sunt. Non enim ulla ipsis apparebat interim domuncula aut diversorium, ubi paulisper succedentes interquiesscerent, et corpora exhausta reficerernt. Tandem ad tuguriolum quoddam pervenerunt; in quod, tametsi non omnium capax esset, sese abdiderunt ad capiendam exigui tempotis quietem: verum adeo miseram, ut fame, frigore et lassitudine pene deficerent. Tum ante lucem surgenies primum montem sub ortum solis superarunt: et aquas calidas, quae exradicibus montis scaturiebant, repererunt, quibus nonnihil serefecerunt. Citca meridiem demum famelici et lassi Burmium pervenerunt, ubi commeatus copiam aliquam se inventuros sperabant Quae tamen spes ipsos fefellit. Neque enim dux Mediolanensis promissis suis Caesari factis stetit. Itaque vix quinquaginta equos commeatu ibi recepto onerare potuerunt: maudiverant quoque magnam eo multitudinem confluxisse. Itaque eo die intet maximos metus ibidem substiterunt, omnium rerum dubii atque incerti. Postridie festinantes abierunt, et ad Caesareanos, qui invallem Engadiensem sese contulerant, perrexerunt. Erat autem in medio alius mons altissimus, quam omnino superare cogebantur. Hunc cum adscendissent in arcem munitissimam, quae in cacumine montis erat sita inciderunt quam Dux Mediolanensis praesidio munitam obtinebat. Per eam arcem necessario transeundum erat ipsis: quod nullum aliud iter pateret, nullusque exitus. Scala arci nomen erat, quia per scalam sive gradus in eam


page 47, image: s079

ascend endum erat, tam equis quam viris propter summam eius altitudinem, et abruptum praecipitium loci. In quam milites multorum dierum inedia emaciati et languidi irruentes, admodum se inebriarunt: unde ad rixas, ut fit, et arma caedesque mutuas processerunt. In via passim Pirckeimerus vicos et pagos ab host bus incensos ac conflagrantes eminus vidit: nonnumquam etiam collabentium fragorem aedificiorum audivit. Parum quoque abfuit, quin hostis transitum ipsi cum suis interclusisset, deiecto incensoque ponte, per quem flumen transeundum erat. Quo facto (ut iam fieri coeptum erat) omnibus non tam ferro quam fame pereundum fussiet. Necdum finiserat scandendi excelsos montes. Restabas enim et aliu,s quem incolae Bufalaurum nuncupant: cum vix ante solis occasum supetrare potuerunt. Ita tandem ex hostico evaserunt et ad suos commilitones se receperunt: multis tamen ex suo numero desideratis, qui in via defecerant fame et lassitudine confecti. Usque adeo enim fames invaluerat: ut inter eundum milites Prickeimeri herbas e terra evulsas vorarent instar pecorum. Cernere quoque erat nonnullos diutvena fame in rabiem actos. Nec tam diu durare potuistent a morte remoti, nisi passim aquas dulces, quae ex rad cibus montium scaturiebant, reperissent, quarum usu nonnihil vires reparabant

Cum deinde Pfuntium tenderet, ubi tunc Caesar commorabatur, obviam habuit rusticum quendam cum ingenti dolio vini. In hoc cettatim milites irruerunt, sitis ad satietatem restinguendae causa. Substitit Pirckeimerus; ut videret, quales se in vini distributione milites essent gesturi. Tum vero alius bipenni alius hasta, alius aliis instrumentis, quae ad manum, perforato vase galea supposita vinum excipere. alii, quibus mora molesta erat, etiam globulis ex bombarda emissis dolium petere: ut iam usquequaque aperto foraminibus vase vinum efflueret, atque in terram effunderetur. Hinc tanta iracundia exarserunt: ut in illo tumultu et rixa vinaria quinquaginta circiter trucidati, et plus quam centum vulnerati fuerint. Ita enim promiscue ab omnibus in omnes seviebatur, tantaque erat confusio, ut inter amicum et adversarium nemo discerneret; caecosque ictus inter se et inferrent, et exciperent, Andabatarum in tenebris pugnantium more: quin etiam monnulli, quibus vini haustus aliquis obrigerat, supra occisorum cadavera potare conspiciebantur. Cumque iam atrocem tumultum Pirckeimerus; compescere nullo modo posset (venter enim auribus carens imperium omne aspernabatur, et furor iraque mentem praecipitans ad omnia caecos ac surdos reddiderat) liberas illis permisit habenas quoad rabies illa satiata ultro conquiesceret. Ita tandem et ipse fere inedia et lassitudine confectus, Caesaris castra attigit.


page 48, image: s080

Eodem tempore cum tanta esset utrimque animorum exacerbatio: ut ne quidem amplius uterentur fecialibus, aut internuntiis: sed vel aniculas, vel immaturas iuvenculas mitterent: quae literas ultro citroque ferrent ac referrent; factum est: ut aliquando Helvetii ad Caesatem literas per puellam quandam mitterent. Haec dum in aula responsum et dimissionem praestolatur, a satellitibus cincta Caesareanis interrogabatur: Quid Helvetii in castris suis agerent? Respondit illa: Nonne palam videtis, quod vestram impressionem exspectent? cum pergerent illi sciscitando de ipsorum numero? Respondit puella: Tot sunt, quot satis esse possunt, ad vos repellendos. Cum urgerent illi, diceret absque mora et tergiversatione: quot tandem essent numemero: atqui, inquit illa: credo vos nuper eos numerare potuisse, cum non procul Constantia, vobiscum velitatione facta, vos in fugam conversos, terga dare cogerent, nisi forte oculos vestros fuga occaecavit. Alio porro sciscitante, numquid haberent, quod ederent; quo pacto, inquit illa, vitam producere possent, si non haberent quod ederent ac biberent? Quae omnia cum a circumstantibus cum risu, pariter et admiratione audirentur: unus satellitum necem ipsi minabatur: iamque capulum gladii quasi cam obtruncaturus, apprehendebat, magna ipsa torvitate vultus prae se ferens saevitiam. Puella vero ne sic quidem territa vel minimumm, magnus enim vero, inquit, tu heros es, et vir fortis, qui mihi imbelli puellae mortem minitaris. Quod sitanta inte bellandi et dimic andi cupiditas est, quid cessas hostilia castra aut hostium manum invadere, tuique similes appetere? invenies profecto ibi, quem quaeres, quique ut par est, ferociam tuam retundere possit. Verum facilius est puellam inermem atque innocentem infestare, quam cum viroforti et armato inter hostiles turmas manum conserere, ubi non verbis, sed fortibus factis res geritur. Sic puella Helvetica ad miraculum usque animosa tum militibus Caesareanis responsavit: quae paulo post sine responso ad suos remissa fuit. Sed de hoc satis.

Ex bello isto domum reversus, literisque ipsius Caesaris commendatus et laudatus reipud. Norimbergensi, pristino in loco fideliter consulendo, et legationibus permultis ad Augustos D. Maximilianum I. et huius nepotem, Carolum V. obeundis, plurimum profuit. Reddidit primum rerum a se gestarum rationem senatui, a quo sollenniter collaudatus, et praemio seu donativo est muneratus. Verum ut solet virtutis individuus comes esse invidia, quae gloriam sicut umbra corpus sequitur: ita quoque Pirckeimero accidit. Ipsius enim felicitas et gloria rerum gestarum multis oculos perstrinxit: eorumque animos, qui paria cum ipso facere non poterant, ad invidiam concitavit, usque adeo; ut numquam non ipsum pungerent, et


page 49, image: s081

quibuscumque possent modis premere, et Caesari exosum reddereconati sint. Quae qualia fuerint, hic verbosius exponere intempestivum ducimus.

Postea cum de vita ptivatim instituenda amicis multum reclamantibus, Pirckeimerus consilia agitaret: mors patris eins intervenit, qui pridem abdicatis a se ommbus negotiis mundanis, ordinem sacrum, quo commodius Deo absque impediumentis servire posset, amplexus fuerat. Huius occasione Pirckeimerus commode onus senatorium se deponere posse existimavit. Iam enim tota rei familiaris admipistratio, amplissimo delato patrimonio ipsi uni incumbebat et non immerito dicere poterat:
Tota domus cepit nunc onus esse meum:
Unicus enim erat filus, et unicam habebat sororem, Iulianam, quae Martino Geudero primario senatori, et rei pub. Notimber gensis Triumviro, nupta erat: ceterae, in sanctimonalium nu metum adseriptae, et mundo velut mortuae fuerant. Dimissionem igitur ex senatu petiit, et tandem pettinaciter urgens aegre impettavit Plerique enim ipsius opera senatoria, quam et rei pub. necessitas exigete videbatur, diutriusut maluissent.

Igitur civilibus negotiis et occupationibus Senatotiis libera tus; et otium cum dignitate nactus: in librariam suam denuo se abdens; ac velut in gratiam cum Musis rediens, libris sedulo incubuit: et praeter Iurisprudentiam in Graeca lingua plurimum studii atque operae posuit. Optimae enim notae Graecos autotes, et editiones pulcherrimorum librorum, qui in omnis generis disciplinis et artibus in lucem emittebantur, sibi comparabat, neque hic ulli vel sumptui vel labori parcebat, quin ut ptimum in Italia sive Romae, sive Venetiis, sive Mantuae, sive Florentiae. sive Mediolani, seu Veronae, sive aliis in locis pulchrum aliquod opus prodiislet; operam dabat; ut eo potiretur, quovis etiam vel maximo pretio. Erant enim tunc temporis talia opera admodum cara. Eiusmodi autem libros magno numero ac pretio Pirckeimerus sib coemebat, non ostentationis causa, aut ut vir doctus videretur potius, quam esset; sed ad usum, et ut in illis perdius et pernox habitaret. Et ad huc argumenta exstant ipsius incredibilis diligentiae, quam in illis lectitandis collocavit, tam annotando passim; quar occurrebant memorabilia, sive ut Graeco utamur verbo [Gap desc: Greek word] , quam excerpendo exillis, quae in usum suum conveteret.

Praeterea hic helluo librorum excusis libris nondum satur, undiquaque venatus est et manuseripta: quae exemplatia maxime Graeca, tunc temporis in privatorum hominum bibliothecis per quam rara erant. Ita sibi comparavit ex Graecis (neque enim de Latinisauctoribus, qui multo plureserant, nunc dicemus)


page 50, image: s082

epistolas sanctorum patrum atque episcoporum, Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni; quibus cum etiam Nili caepita gnostica: Item Ioannis Damasceni quaedam, et Maximi Confessoris: quae omnia ante aliquot saecula in ipsa Graecia exarata fuerant: nec unquam ante lucem viderant, quam ab ipso suerunt edita. Sie manuscriptas nactus est vitas Philosophorum a Diogene Laertio decem libris Graece conscriptas; nec non totum Enclidem Graecum, qui Conradi Celti Protucii, amici ac familiaris Pirckeimeriani dum vixit, fuerat. Praeterea Claudii Ptolemaei de Geographia libros octo: de quo auctore Pirckeimetus praeclare si quis alius, metitus est; partemque eius ipsemet Latinam fecit: et annotationibus illustratam in lucem dedit: plura ctiam in eodem praestaturus; si vitam ipsi longiorem Deus concessisset. Ad haec pleraque operum excellentissimi ecclesiae Christianae doctoris Gregorii Nazianzeni, exceptis poematibus, ex Graeca in Latinam linguam transtulit, quod ante ipsum nemo ne conatus quidem fuerat: ut et Erasmus in praefatione Nazianzeni fateti. Haec opera partim ipso vivente, et procurante editionem, partim vero mox post obitum eiusdem, et proximo quidem anno per generum ipsius Ioannem Straubium, adiuvante illo ipso Erasmo Roterodamo, optimo et fidelissimo Pirckeimeri amico, foras sunt data. Similiter etiam Xenophontis septem libros de rebus gestis Graecorum primus omnium Latine interpretatus est. Quod opus Thomas Venatorius altero post obitum interpretis anno in publicum protulit, inscriptum duobus Martini Geuderi, senatoris supra quoque laudati, filiis, ex sorore sua Iuliana susceptis, Sebaldo et Gregorio. Iam sicut pro excellentia ingenii sui Pirckeimerus bonorum librorum optimus arbiter fuit; ita etiam aliarum antiquitatumeruditarum, ut Graecorum et Romanorum numismatum, item statuarum atque imaginum non minus peritus et intelligens fuit aestimator. Pulcherrimam quoquive et liberalibus artibus proximam, pingendi artem magno in pretio habuit. Ex quo factum est; ut cum Apelle Germanico, omniumquive pictorum parente ac magistro supremo, Alberto illo Durero, intimam coluerit amicitiam; et pene quottidianam vitae consuetudinem habuerit: quem etiam omnibus modis adiuvit, et promovit; quo melius atque commodius artem suam excolere, et ad tantum fastigium perducere posset.

Ad numismata antiquae quod attinet, non contemnendus illorum thesaurus penes ipsum repertus fuit: (tametsi ab ipsius nepote Imhofio non parnum locupletatus) quorum etiam valotem ac pretium summa diligentia ac cura inquisivit; deditque operam; ut scire posset quo pacto ca congruerent cum Notimbergensi eius tempotis usitata moneta, aut certe ad eam


page 51, image: s083

quam proxime accederent. Exstat hac de re peculiatis ipsius libellus, quam ipsius domefticus quidam Andreas Ruttelius, post mortem patroni sui et hospitis in lucem edidit sub hoc titulo: Depriscorum Numismatum ad Norimbergensis moneta valorem aestimatione libellus. Sed nec in Theologia pauca scripsit, quibus pro ea sententia, quam ipse veram agnoscebat, acerrime propugnavit.

Iam triennium Pirckeimerus in hac vitae privata dulcedine et quiete diu exoptata exegerat; cum interea coniuge sua cakissima Crescentia orbatus est, quod fuit anno Christi millesimo, quingentesimo quarto. Is annus gravi vulnere animum domumque eius afflixit; posteaquam per septennium in matrimonio satis fecundo cum ea vixisset, et quinque filias ex ea suscepisset. Sed puerperium sextum quo filium enixa erat, piae matronae, tamquam alteri Rachaeli vitae finem, quam foetui suo ipsa dederat, attulit. Ita vir optimus simul et filio in subsidium ac solacium breve auctus est, et privatus uxore. Vixit cum ea femina, matronarum vere cum principe, suaviter et concorditer: mortuaeque honoris ergo ac memoriae monumentum hoc posuit:

MULIERI INC OMPAR ABILI CONIUGIQUE CARISSIMAE CRESCENTIAE MOESTISS. BILIBALDUS PIRCKEIMER, MARITUS QUEM NUNQUAM NISI MORTE SUA TURBAVIT MONUM. POSUIT. MIGRAVIT EX AERUMNIS IN DOMINO XVI KL. IUNII ANNO SALUTIS NOSTRAE M. D. IIII.

Postea numquam ad secundas nuptias transire voluit: nec spsum a proposito dimovere potuerunt, vel amicorum cohortationes, vel aetas satis integra: ut quae nondum plus quam sriginta quatuor annos complectebatur, vel denique quod ultimus ipse esset familiae suae futurus, nisi alia uxore ducta, et mascula suscepta prole illam instauraret.

Iam ergotriennium ut dictum, privatus vixerat, camque vitae literatae dulcedinem degustare coeperat: etsi cam opsam subamaram fecerat carissimae comparis obitus: cum denuo in senatum cooptatus est, nihil ipse quidem tale cogitans, aut appetens, imo etiam invitus ac repugnans ingratiis,


page 52, image: s084

sed non sind omnium bonorum gratulatione atquelaetitia. At tametsi plane decreverat ab administratione leipub. abstinere atque refugere, ideoquive omnes vias ac rationes meditabatur; quae facere, ad liberandum seillo onere viderentur: propiuqui tamen et amici eius multis apud ipsum atgumentis instantes, omnesqne ei precum et cohortationum machinas adhibentes, tandem effecernut; ut mutato pertinaci proposito, iterum ad rei pub. munera sese pertrahi, sibique gravissimum istud onus imponi pateretur. Posteaquam igitur loco senatorio suo applaudentibus bonis redditus, e vestigio nomine suae rei pub. cum alio quodam ex amplissimo ordine Coloniam legatus ad Caesarem anno duodecimo supra millesimum quingentesimum missus est; qui bellis maximis et diffielimis confectis, ca in urbe comitia celebetrima indixerat. In illis comitiis causam reip. Noricae ita praeclareegit; ut eius operae uberrimum fiuctum toto iam saeculo illa civitas senserit. Per aliquot deinde annos summa cum laude nec minori diligentia, ad vinas Diaetas, quas vocant, et conventus plurimos, nunc Imperii Germanici totius, nunc confoederationis, nunc circulorum: qui vel a Caesare, vel a confoederatis et sociis, vel a caetens ptincipibus indicebantur, profectus orator sivelegatus negotium reip. suae facundissime semper ac disertissime peroravit, non sine audientium admiratione. Non solum enim robusta ei ac virilis vox erat, et bene firma latera; sed etiam bonae fidei memoria ac pene stupenda: qua hoc assequebatur: ut numquam hallucinaretur aut deficeret, quamvis saepe numero sexaginta aut pluribus etiam adversariorum querelis e vestigio respondendum eslet: nec pauciora interim ipse aliis capita obi ceret: quae a republica sua in mandatis accepisset.

Cum autem merito suo carus esset omnibus bonis, tamen non defuerunt ipsi obtrectatores et malevoli: qui clandestinis illum criminationibus diffamabant: et quo incantior, deciperetur, palam laudabant. Ea res, ubi sensit fraudem, Pickeimero occasionem praebuit petendi dimissionen, et ab officio publico liberationem: quam tamen eo tempore, ut maxime graves proferret petitionis suae causas, impetrare neutiquam potuit. Facta est tum adspsius salarium non paenitenda accesssio extraordinarie, senatusconsulto ei decreta: gratia quoque facta est ipsi necessitaris obeundarum longinquarum legationum, quas et ingravescens aeras, et valetudmis ratio commode ferre amplius non poterat. Ita aliquot etiam annos Senatorio munere laudatissime perfunctus est; a legationum muneribus exemptus, praeterquam quod unam sibi imponi passus est, quae ipsius potissimum operam requirete videbatur. Nam cum res pub. Norimbergensis a quibusdam inquietis hominibus


page 53, image: s085

infestaretur: in Helvetiam profectus, eo rem adduxit, ut illi quiescerent. Ex eo difficiimanere domum reversum, podagra invalelcens, durius, quam antea affligere et vexare cepit, ipsique necessicatem attulit, deinceps saeplus equo, quam pedibus cutiam adeundi. Neque vero hic morbus, qui alioquin voluptuariis familiaris esse ut plutimum consuevit, ipsiex intemperantia aut crapula enatus est. Nam et domi suae temperanter vixit: et conviviis fere prorsus abstinuit: quod olim et Zenonem philosophum fecisse memorant historiae, et toto septerni, de consilio medicorum, vino usus est nullo, quanqu???m hoc ipsi accidit perdifficile: ut qui Caesarem saepe sequi cogeretur, per talia loca, in quibus neque cerevisia habetetur; et aqua non raro insalubris, et noxia bibentibus esser.

Cum autem lougo iam tempore rei pub. fidelissime inserviendo corporis pariter et animi vires impendisset; ac tempestivum videretur; ut suae senectutis et in valetudinis ratione habita, rude tandem et quiete donaretur; podagrae praesertim doloribus subinde magis ac magis recrudescenribus, et officia publicamegociaque impedientibus: serio missionem a senatu iterum iterumque petiit. Quam etsi aegerrime, tandem tamen hac lege seniores, ipsi concesserunt, dum modo domi suae, quandoquidem in curia non posset, rei pub consiliis suis ades set, constituto certo salatio annuo. At Pirckeimerus, ne cui videretur pecuniam captasse, nequaquam in hanc conditionem consentite voluit. Dicebar enim, iatis se, per Dei gratiam, esse locupletem, et gratuitam operam dare pro virili paratum esse consulendo amicis, maximeque pauperibus et miserabilibus personis: quod sicut hactenus fecisset qua publice, qua privatim: ita inposterum quoque ubicumque opus, praestiturum pollicebatur. Quod si quid etiam in rei pub. negotiis forte eiusmodi meideret ubi suae aliquae partes requirerentur: numquam se patriae necessario eius tempore re, opera, consilio, auxilioque defuturum.

Egit itaque domi suae vitam privatam inter libros, ac saepe consalendo amieis; qui tamquam ad sacram anchoram ad ipsum confugiebant, profuit. Nonnumquam etiam factum: utipsius domus quasi in curiam converteretur, dum saepe interioris consilii senatores rei pub. nomine se ad ipsum conferebant; et in gravissimis regociis ac deliberationibus ipsius consilium exquirebant: ut viri experientissimi, et multorum arcanorum conscii. Hoc nimirum erat habere domum, quae dici posset totius oraculum civitatis. Et sonatus nihil quiequam, quod ad referendam civi tam utili ac salutari gratiam pertinetet, in se passus est desiderari. Nam cum aliqnando in causa quadam gravissima et maximi momenti consilium suum


page 54, image: s086

senatui prudentet ac fideliter impertivisset: quod ipso comprobante eventu imprimis utile ac salurate fuerat: Senatus collaudata ipsius opera luculento munere cum affecit; rogavitque, ut pari fide imposterum etiam bonum publicum sibi eurae haberet, ac procuraret; quod quidem ille se ultro facturum gratisque recepit: munera vero non aspernatus, ne cui vel nimis rigidus Cato, vel superbus et arrogans videretur.

Ita ergo cum iam sexagesimum aetatis annum complevisset; rerum humanarum, vitaeque satur, et honorum plenus, e vivis abiit anno millesimo quingentesimo et trigesimo. die vicesixro secundo Decembris, cum vixisset in terris annos sexaginta plenos: qui obitus ut ipsi beatus atque oportunus, sic rei pub. et suis luctuosus, amicis et extraneis ignotisque tristis accidit. Qui novissimi sermones eius fuerint, quamque memorabile extremum votum, velut cycneam quandam cantionem moribundus emiserit, ex D. Erasmi epistola ad ducem Saxoniae scripta, didieimus: ex quibus illa vox hic quoque legi est dignissima: Utinam, inquit, post decessum meum bene sit Patriautinam tranquilla sit ecelesia! Plane ita D. Ambrosius Imperatorem Theodosium maiorem nobis depingit, cum de eo seribit: Dilexi virum; qui cum iam corpore solveretur, magis de statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur.

Elatus est funete frequentissimo, et in caemiterio D. Ioannis sepultus, cum epitaphio in tabula aenea lapidi sepulcrali affixa inciso eiusmodi:

BILIBALDO PIR CKEIMERO PATRITIO AC SENATORI NORIM BERG. DIVORUM MAXIMIL. ET CAROLI V. AUG. CONSILIARIO, VIRO UTRIQ. IN PRAECLARIS REBUS OBEUNDIS PRUDENTISS. GRAECE IUXTA AC LATINE DOCTISS. COGNATI TANQUAM STIRPIS PIRCKEIMERAE ULTIMO DOLENTER HOC S. P. VIXIT ANN. LX. D. XVI. OBIIT DIE XXII. MENS. DECEMB. AN. CHRISTIANAE SALUTIS M. D. XXX.

VIR TUS INTERIRE NESCIT.

Fuit in hoc Pirckeimero, quod dolendum, stirps omnis exstincta:


page 55, image: s087

ut more maiorum eodem rumulo, quo corporis exsu viae etiam insignia et arma gentilitia ipsius obruenda fuerint. Nam etsi ex Crescentia sua filium susceperat: tamen matre in partu exstincta, filius quoque admodum puer vivere desiit, patrique spem generis secum abstulit. Filias autem quinque reliquit superstites: quarum natu maxima Felieitas fuit, altera Catharina, tertia Crescentia, quarta Barbara postrema Charitas. Ex his Barbara honesto ac locupleti civi Norimbergensi Ioanni Straubio, vivo iam patre nupsit: Felicitas Ioanni Imhofio: ceterae tres, renuntiantes saeculo, religiosum professae sunt ordinem. Harum porro unicuique pater ipsemer suam genesin sive thema natalitium, quod vocant, diligenter accurateque confecit, sicut et aliis nonnullis amicis: quae genethliacae crises ipsiusmet consignatae manu, hodiequive in eius Bibliotheca adservantur. Talium namque rerum non parum studiosus fuit, magnamque sibi compararat peritiam atque dexteritatem futura ex astris praedicendi: vel etiam facta iam ae praeterita fata inde deducendi. Emblemate usus est eiusmodi, quod in aes incidendum biennio ante obitum curavit. Stat in media tabella incus; cuius antica pars insculptum profert insigne gentilitium Pirckeimerorum, quae est Betula. Incudi subiacet femina, caput brachio suffulciens dextro, omnesque incudi intentatos ictus, patienter sufferens, quae Tolerantia insignitur. Ad alterum incudis latus adstat mulier rixanti similis, indignabunda: cui Invidia nomen: haec forcipe comprehensum cor flammae supra incudem excitarae imponit. Ab altera incudis parte tertia consistit, ambabus comprehensum tenens triplicem malleum, quem alte sublatis magna vi brachiis, intentat cordi; Tribulatio ei nomen est. Inter istas duas non tam feminas, quam furias, media adstat quarta vultu anxietatem simul et tranquillitatem animi prae se ferens, sublatis in caelum oculis, codemque exsertum manus erectae dextrae indicom intendens, Spei ei nomen supra caput. Ante huius vultum decidit ex alto, e serena ac lucida nube longa quaedam floccorum series sive nivium, sive guttarum imbris, ad ipsum usque cor pertingens, tamquam id in summo aestu atque ardore afflictionum, refrigerandi recreandique causa caelitus demissa. Qua pictura inventor significare voluit, qua potissimum consolatione suas sibi aerumnas levaret; et unde auxilium exspectaret.

Ceterum id vere et rarum et mirandum in hoc fuit: quod unus omnia fere, quae sciri ab homine possunt, eumque ornant, ipse seiverit feceritque. Nam et fortem atque egregium militem cognovit aula Eistadiana, et bonum militum ducem probavit Caesat: Et sematorem sapientem ac gravempatriaeque amantem,


page 56, image: s088

restatur curia Norimbergensis ordoque amplissimus; et iureconsultum bonum, ac velut alterum quendam Sulpitium, aut Papinianum, argunot tot patrocinia ac clientelae: oratorem dicendi peritum: Historicum ac Philogum, atque indefessae diligentiae, omnis eruditae antiquitatis studiosum, gnarum atque peritum, probant scripta: et patrem familias diligentem ac peritum, docent diaria et annotata acceptorum expensorum que. Theologiae quoque non fuisse imperitum aut negligentem, cum alia sunt argumento; tum quod eum sibi Latinum ex Graeco faciendum sumpsit auctorem; qui cognomentum Theologi, ob excellentiam, suum ac proprium fecit, Gregorium Nazianzenum: a cuius translatione Erasmus ipse, deterritum se semper fuisse summa rei difficultate, ingenue profitetur.

Et cum variis artibus nec minus re militari ac literis in utrumque paratus, excelleret: factum est, ut summi cum utriusque et togatae et armatae hominibus, notitia ipsi atque amicitia intercederet. Ipsi certe Maximiliano I. Augusto fuit gratissimus: id quod tum literae Gaesaris ad ipsum scriptae, tum frequentia colloquia cum eo habita testamtur. Ivit navigio aliquando Maximilianus I. Lindavia Constantiam, tum aliis tum Pirekeimero praesentibus. Ibi Caesar scribam ad se vocat, aliquid excepturum: quod Prickeimerus animadvertens, secedere voluit. Imperator manere iubet, et secum audirelectionem annalium de suis rebus gestis, quos dictarat. Tum finita lectione ad Pirckeimerum conversus Caesar: Ecquid, inquit, Latinitas ista equestris tibiplacet? Wieg felt euch diss Reuter Latein? Addidit idem Prickeimetus, fuisse historiam illam descriptam oratione eleganti, dispositamque metbodo exquisitissima, circumstantiis omnibus, et consiliorum rationibus subiectis. A morte etiam Imperatoris de illis annalibus diligenter se inquisivisse. sed frustra. Floruit deinde et amieitia aliorum. Nam omnes bonos ac honestos viros etiam inferiores genere, pro paribus atque aequalibus habebat; meminerat quippe, amicitiam pares aut accipere aut facere. Habuit igitur amicos tam populares, quam extraneos: de quorum numero Ioannes Franciscus Picus, Mirandulae comes, Hermannus novae aquilae comes, Ioannes Baro Schvvartzenbergius, Ulricus comes Helffenstenius: de popularibus fuerunt docti fere eius aetatis omnes.

Eobanus Hessus obitum amici hac elegia deploravit, et memoriam viti bene meriti hisce carminibus celebravit:
Bilibaldus patriam alloquitur.
Quid iuvat assiduis incessere fata querlis,
Saepius et nimio dura fuisse queri?
Viribus aeternis manet immutabile robur.
Quod sibi fatales constituere deae.


page 57, image: s089

Quare age ne nastro lacrimas in funere funde
Patria, nec longi signa doloris habe.
Non ego lugentes aby velut exul ad umbras,
Altera te potior patria nactae mihi est.
Quam bene conditio vitae est mutata prioris,
Quae, mihi si quis ad hanc conferat, umbra fuit.
Creditis interiisfe tibi, nunc vivereprimum
Incipio, et vere muneris esse mei.
Nec tu cive tuo te orbatam credere debes,
Qui nunc non minus est, quam fuit ante, tuus.
Cuius ab exsequiis libi maior imago resurgat,
Fama quidem vivis esse maligna solet.
Omnia mors aperit deterso nomina fuco,
Nube sub invidiae quae latuere prius.
Quamquam ego non latui, quamquam mea elara fueruns
Nomina, splendescent nunc tamen illa magis.
Nam tibi multa et magna satis monumenta reliqui,
Illa meo quiddam corpore maius habent.
Corpus iniqua quidem morbis attriverat aetas,
Ingenii Iemper gloria firma stetit.
Non hocpestis atrox, non hoc declivior aetas
Excusso potuit dissolvisse statu.
Mansit, et extremos firmum pervenit ad annos,
Hoc mors non potuit cogere saeva mori.
Nec tibi profuerat corpus quod inutile fecit,
Mille modis aetas, erux data mille modis.
Profuit hic animus tibipatria, proderit idem,
Dum decus ingenii corpore maius erit.
Quamquam dum solidas vires animosasenectus
Sufficeret, miles non tibi turpiseram.
Nec te eredo mei post to benefacta pudebit,
Utilis est virtus nunc quoque nostra tibi.
Etsi permittis de me mihi dicere, postquam
Invidiae stimulis gloria vera caret.
Plus tibi praestieerant solidae mea nomina laudis,
Quam foris aut vires, divisiaeve domi.
Ipse tuam fovi per regna externa salutem,
Ipse tui vindex semper honoris eram.
Pro te saepetulidiscrimina maxima pro te
Saepe steti supplex Caesaris ante thronum.
Maximus eximiis me laudibus Aemilianus
Carsar honoratum iussit habere locum.
Nec me Caesarea potior fuit alter in aula
Consiliis, rerum fructibus, ore, fide.


page 58, image: s090

Nec mihi defuerunt virtutes militiei,
Bellica sunt ductu signa relata meo.
Sed poterant de me speciosius ista referri:
Pluraque quae prohibet dicere facta pudor.
Haec tibi si qua potest exsistere causa querendi
Abstulit heu durae mortis avara manus.
Nec mihi profuit ingenuas cumulata per arteic
Gloria, quo caderet corpus inane minus.
Non sacra magnorum mysteria cognita vatum,
Quicquid et arcanum litera sancta docet.
Omnia non sacri lustrata volumina iuris,
Non quidquid medicae cura salutis habet.
Omnia non facili tenuisse mathemata sensu,
Quodque aliquis magnos Rhetoras inter eram.
Non operata diu duplicis facundia linguae:
Denique vel quidquid Pallas amare potest.
Haec mors cuncta tulit, nihil horum ingrata reliquit,
Si spectes miseri corporis officium.
Si vero eternae, quod debes, nomina famae,
Talia cum vellet tollere dona, dedit.
Sicut enim corpus consumit avara receptum,
Sic dona ingenii splendidiora facit.
Parte igitur meliore mei tibi cara superstes
Sum patria, hac numquam mortuus esse ferar.
Tu monumenta stude nostri retinere favoris
Si sapis, ut maneani quam diuturna tibi.
Inde mei similes multos ut habere labores,
Admonitam et memorem te satis esse velim.
Ne placidi tantum spectes commercia lucri
Rei non indignae si tueare modum.
Quod si divitias studiis sapientibus ornes:
Aequari nulla laus tua sorte queat.
Sicut enim flores rerum moderamine laeto:
Sic arteis debes laeta fovere bonas.
Atque animum studiis tanto magis addere, quantqui
Sordescunt isto tempore spreta magis.
Quod si non facies, neque credes ista monenti;
Quo te paeniteat iam tibi tempus erit.
Nec procul illud erit tempus, nisi cauta futuri,
Praevenias cladis tristia damna tuae.
Qua facere id possis, nec tu tu nescire videris:
Nec decet hic manes consuluisse tibi.
Quamquam consiliis mens libera corporis aestu,
Plus valet, et propius cunctaque seque videt.


page 59, image: s091

Tu mihi si qua voles impendere praemia honorum:
Fac cineri solvas omnia iusta meo.
Hic ubi Pegnesus pulchram vagus alluit urbem,
Quae de Teutonica Noride nomen habet.
Hic mihi constitues clari monumenta sepulcri.
In quibus abiecti corporis ossa cubent.
Et positum in viridi signabis cespite marmor:
Sive hoc, sive alio carmine ferre voles.
Nuper in hac reliquum Bilibaldi condidit urna:
Quam civi posuit patria grata suo.
Hunc mihi tu statues tumulum, monumenta per orbem
Ipse mihi feci non peritura, Vale.

Opera eius omnia coninnctim prodietunt cura V. GL. et nob. Melchioris Gotdasti: et nominatim a Gesnero in Bibliothecalaudantur.

Desumpta autem haec sunt ex commentario de vita huius Pirckeimeri a Conrado Rittershusio I. C. scripto, et operibus Pirckeimerianis praefixo seriptis Pirckeimeri: et Eobani carminibus.