04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 442, image: s475

GERARDUS TUNINGIUS.

GErardum Tuningum Lugdunum Batavorum edidit, anno Christi millesimo, quingentesimo. sexagesimo sexto. Puer inter prima literarum rudimenta, Gallicam linguam et Logisticen in patria percepit: quibus ipse innata discendi cupiditate Hispa nicum simul et Italicum sermonem adiunxit. Factum hocab ipso, raro tune in vulgus exemplo, et paucis in illa genteusitato: quae simplicitatis tenax, morum exterorum odio, transmarinas quoque linguas parcius colcbat.

Anno aetatis suae decimo otiavo, cum Enchusoe quoque in municipali iure describendis adsidue formulis in toro usicatis, ut est captus adolescentum, nonmhil profecissen in Hispaniam ablegatus est: ut Ulsobonae, celeberimo Lusitanorum oppido, negotiationibus, institoria cura praeficeretur. Sed dieb. aliquot post, quam navem conscenderat, evenit: ut tempestate subito orta mareque infestante, cum maxima iactura, nec sine vitae discrimine, nautae verterent, et in portum redirent: fatis quasi obnuntiansibus abitum viri, aliquando in sua terra profaturi.

Domam reversus paulo post, tamquam instinctu divino, literatum studia, maxim a animi contentione cepit capessere: idque tanto ardore, ut non secus ac in stadio, numquam prius respirarer; quam ad metam venisset. Literas Latinas, Graecas Mathesin, ipsam divini ac humani iuris scientiam, illas praeceptore viro excellenti, Rodolpho Snellio; hanc autem maximo iurisprudentium, Hugene Donello, solo quadriennio vix integ o, absolvit: contendente cum ingenii benignitate memoria, quam voraginis instar, capacissimam habebat.

Postea, annoaetatis vicesimo secundo, publice docturae insignibus a Donelle ornatus est: idque non peregre, sed in ea urbe, in qua natus erat. Quippe foedum et infaustum, tum prosicien


page 443, image: s476

tis primum Academiae auspiciis ducebat: si urbem, quae se peperislet, ea gloria im munem haberer, quam ab exteris sperare tum incipiebat.

Ceterum ne eximium profectum in umbra consumeret, solem quoque et pulverem experiri statuit: simul ut amorem sui et contemptum aliorum, quae plerumque studiorum solitudinem sequuntur, evaderet. Hagam igitur se contulie: ubi in conspectu, et in luce hominum, causas agere, reis adesse, Mercurio denique, non illi cui consecratus oum fuerat; sed forensi et facundiae antistiri, torum se date coepit. Ita biennio exacto. cum videret, nihil superesse sibi, vel ad magni animi experimentum, vel ad laudem; cuius, ut praeclarae mentes solent, appetens inprimis erat, denuo Lugdunum rediit. Ibi tranquillum et praeclarum vitae genus, ius ex cathedra docendi, Lipsio ac Dousoe auctoribus, amplexus est. Quam provinciam, summo ingenio, incredibili facundia, ac promptitudine ornavit. Si quid esset publice docendum coram multis, in quo ingenii periclitandae essent vires; nemo accuratius, nemo distinctius, nemo ornatius dicebat. Tanta aurem gravitate cathedram implebat; ut cum loqueretur, ipsam Academiam non hominem in ea natum; loqui crederes. Eloquentiae erat facilis et expeditae: comei sermonis et Latini: cui honestum vocis accedebat lenocinium: iudicio inprimis acri, non in literis modo; sed et in communi vita: moribus integris, et ad hilaritatem factis: animo vegero, et ut ille ait, semper defaecato.

Ante omnia nulli invidere mortalium: adversariorum raro aut numquam meminisse; amicorum res, ut suas, cutae habere, pro iis apud proceres, apud principes contendere; quos non, ut umbratici solent trepide, sed cum fiducia conveniebat, Natus ad Rem pub nisi beatus, quam ambitiosus esle maluisset. Eo tamen felicissimus: quod malevolis quoque, prono in calumnias saeculo, nihil cui detraherent, praeter comitatem, reliquit.

Amicos habuit prae ceteris, Duozas patrem et filium, Ioannem Grotium, Ioannem Melandrum, Iustum Lipsium, Othonem Heurnium, Gerardum et Reinerum Bontium, Danielem Heinsisem, Petrum Scrivefium, alios in Academia, et in aula non paucos. Inprimis autem Iosephum Scaligerum; quem felicirate fatali, in Galliam missus, ab Henrico eius nominis quarto imperravit; qua legatione ita functus est: ut auspiciis et libertate ordinum, non prius domum rediret; quam rem confecisser, et desertoe Lipsii disceslu Academiae, cuius et alumnns et cives erat, virum ralem redderet; qualersa ea tempestate orbis non habebat.


page 444, image: s477

Vitam celebs finivit, anno supra millesimum et sexcentesimum decimo, Augusti die decimo nono, Bruxellis; quo occasione feriatum aestivarum animi causa se contulerat.

Quaedam conscripsit, e quibus nihil edirum, praeter libellum, quem horis suceisivis inter amicos contexuerat; Apophthegmata nimitum linguis aliquet conseripta, commentarium absolutissimum ad quatuor Digestorum libros, ignoramus an luci datum.

Ex Academia Lugdunensi.