04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 426, image: s459

SIGFRIDUS CLOTZIUS.

CURRENTE anno a Christi nativitate, millesimo, quingentesimo, quinquagesimo sexto, bono genere natus est Sigfridus Clotzius, Wertlariae urbe Imperii ut in vita fratris huius dictum: ubi et patrem eius laudavimus Antonium, ordinis senatorii virum: et matrem Catharinam Netztu: quae octogenaria maior filio etiam hocsupervixit: matrona pia, gravis, et oppidi illius exemplum.


page 427, image: s460

Puer domi parentibus ductoribus, et in ludo magistris docentibus prima pietatis et literarum elementa didicit: post ubi et aetate et iudicio crevisset, Marpurgum, Wittembergam, aliasque ad Germaniae nostrae Academias est missus: in quibus ubique sollenne suum obrinuit, et tum ad Philosophiam tum ad Iurisprudentiam omnem curam atque operam contulit.

Totus igitur cum flagraret studio legum; et progressus fecisset selices: in Italiam et Glliam profectus, ibique magnum illum Ictum Hottomannum et aliospraestantes virros audivit. Reversus Marpurgum, fratris{*De quo antea. Doct. renunc. Regn. Sixtin. I. C.} Ioannis Clozii, tunc Hassiae cancellatii suasu, substitit: annoque octogesimo secundo Doctoralibus insignibus, cum applausu promotore et brabeuta Regnero Sixtino I. C. et Cattorum principis consiliario, est ornatus.

Ab ea promotione statim in aulam accitus, et in consiliariorum numerum allectus a principe Ludovieo: uxorem duxit Dorotheam, Iacobi Schvvartzii I. C. Nassovii et Wetteravici consiliarii, filiam, annuo octogesimoquarto: qua cum in annum usque octogesimum octavum sine lite vixit; sed liberos ex ea nullos procteavit. Eodem illo anno, quo uxotem extulit, et clarissimum fratrem amisit, vel verius in alteram viram psaemisit: ut nulla caelamitas, iuxta tritum illud, soiet esse sola. Verum sicut tempestarum; ita et fortunae alternae sunt vices excipitque laetitiam dolot, et contra dolorem laetitiae; idem et hic usu venit. Cum enim in locum fratris demortui alius sufficiendus quaereretur: nemo occurrit toti consilio principis, aut officiis fidelior, aut auctoritate gravior, aut eruditione ornatior, hoc ipso Clotzio, Itaqur calculo unanimi cancellarii ipsi munus offertur, mandatut, confirmaturque, non sine admiratione plurimorum: uno ex oppido tres prodiisse Hassia Cancellarios, loannem Heintzenbergerum, loannem Clotzium, et huius sratrem Sigfridum: qui regioni illi annis amplius quinquaginta, fideliter atque utiliter praefuerunt ac profuerunt.

Cum sedecim annis provinciam illam sub Ludovico Hasliae Landgravio amplissime et magnisicentissime obiisset: eo e vivis sublato illustrissimus princeps Mauritius muneri eidem praesse, apud se quoque Clotzium voluit: atque anno sexcentesimo septimo Ioanne Antrechto, cancellario{*Ut paulo ante dictum.} demortuo, eidem hune suffecit, Cassellasque transtulit: quamquam ipse miro desiderio Watzlariae et suorum tenebarur: ibique domicilium sigere statutum prorsus habebat. Sed vere a Latino Tragico pronuntiatum est.
Nemo tam divos habuit faventes,
Crastinum ut posset sibi polliceri:
Res Deus nostras celeri rotatas
Turbine versat.


page 428, image: s461

Nam dum anno toto vigilans fomnians Wetzlariam cogitat, iam impetrata dimissione, sive invisendae matris aetate consectae, sive quod accubare faterno tumulo tacite exoptaret: a motbo invaditur; lecto affigitur; et cum erysipelate per annum fere conft ctatur. Tandem cum [Gap desc: Greek words] nullareperirentur, placiea morte mundo valedixit inter serias prcces, anno Christi millesimo sexcentesimo decimo, die septimo Martii Cassellis: ibique exsequiis Christianis honorifice sepulcro est illarus: cum vixisset annos quinquaginta quatuor: Hassiacae aulae inserviisser annis viginti octo: cancellarii officio praefuisset annis viginti duobus

Fuit vir pius in Deum: iustus et officiosus in omnes: [Gap desc: Greek word] officii adeo satagens, saepe ut insomnes noctes duxerit: moderationis et [Gap desc: Greek word] ubique observans, in dictis factisque. Legatus aliquoties principum suorum no mine ad comitia imperii lvit Ratisbonam; ub negoeiis sibi commissis sideliter ae prudenter expeditis dlis homioibusque plaudentibus est reversus. In uleimis Ratisb mensibus comitiis, cum seriptum quoddam entacum et maledicum evolasset contra reformationem Ecclesiatum in Hassia: ipse extemplo responsum composuit: quo [Gap desc: Greek words] , quid tum in doctrina, tum in ceremoniis secundum seripturae canonem observetur, perspicue ostendit: suaeque fidei et candoris, et in orrhodoxam religionem amoris monumentum ad posteros reliquit.

Uxores habuit duas, alteram Dorotheam Schwartziam, de qua dictum, alteram Catharinam Ioannis Heintzenbergeri I. G. et cancellarii Hassiae filiam, quacum viginti unum annos exegit suaviter; liberis ex ea tribususceptis; qui tamen omnes ante patrem in communem locum hinc abierunt, matre et avia superstitibus,

Et tantum de hac Clotzio ex contione in sunere eius a D. Strackio habita, que cum aliis funebribiss edita.