THORUNIUM inter civitates Borussiae, post Culmam, est anuquissiana, et hodie ordine acdignitate prima; templis alrisqueaedisiciis ornata, olim empotio, nunc Gymnasio insignis; patriatum aliorum virrute ac literis praestantium vitorum, tum Nicolai Copernici, absolutae subtilitatis Mathematici Hac in urbe Christranus Stroband, Ioannts F. Henrici nepos, ex familia antiqua nobilitatis in Marchia Brandeburgensi, anno millesime, quadringentesimo, octogesimo secundo, IIX. kal. Ianuar natus, primus conduor domus suae in Borussia domicilium constituit; occasionem migrandi praebeneibus dissidiis: quae cum Sigismundo I. rege Poloniae intercedebant Alberto Marchioni Brandenburgensi, ordinis Teutonici Magtstro generali; cuius arma ipse secutus. Vir hic fuit in rebus gerendis, pacis bellique temporibus, strenuns: regi, postquam omnia cum Marchione composita, et civibus acceprus honoratusque Excessit e vita placide anno millesimo, quingentesimo, trigesimo primo IV. kilend. Martii; relicto ex Anna Stoeten, consularis apud Dantiscanos samiliae matrona, praeter siliam cognominem, Ioaenni Schottarffio (quae familia apud Thorunienies praeclara et nobilis, in filiis eius anno millesimo, sexcentesimo tertio defecit) nuptam, Ioanne filio, familiae suae propagatore unico, anno millesimo, quingentesimo, undecimo d. VII. Eid. Decembr. in lucem edico.
Hunc cum vix aetatis vigesimum primum attigisser annum, senatus Thoruniensis ad tribunal produxit: et adsessote iudicii civilis esse voluit. Deinde in collegium suum cooptavit: et paucis annis post, cum iam adseslor quoque Iudicii tertestris nobilitatis Culmensis factus esset, consulem elegit: rex insuper vices sues gerentem Burggravium consiituit Quos magistratus ita gessit: ut non modo civibus et vicinis; sed principibus etiam suis carus fuerit; Sigismundo praesertim Auugusto, regi Poloniae. Qui postquam coguosset: ipsum et in officiis civitatis administrandis alacrem et inter ceteros consiliarios terrarum Borussiae in consultationibus pro commodo carundem fidelissimum ac domi in administratione iustitiae cum ceteris terrae Culmensis scabinis, hominibus nobilibus, strenuum sese exhibuisseritotus tali eius virtute et integtitate, singulari honoris praemio decorandum duxit. Licet igitur parentibus nobilibus vere mobilis natus esset, de quorum, clarissimis factis satis regi
constabat; qui etiam bona terrestria Feudalia, uti ceteri nobiles possederant; ut et ipse Ioannes Stroband possedit, armisque equestribus usus est, et erus parentes: tamen, quia olim pater iplius in Marchia habitarat, et postea subditus regius factus, dicto Ioanni Stroband tunc Burggrabio Thoruniensi, liberisque ipsius, ac posteris in perpetuum indigenatum, quem vocant, regni Poloniae concedere, omnesque praeterea immunitates, libertates, praerogitivas, quibus regnis Poloniae ac ditionum adillud pertinentium nobiles donati sunt ac ornati date; et ad omnes dignitates et honores, ad quos solis in regno Polonico ditionibusque, regninobilibus patet aditus, ad mittere dignatus est, in Lublinensibus comitiis, anno millesimo, quingemptesimo, sexagesimo nono: quibus inter cetera regni Poloniae, cum ducatu Lithuaniae facta exoptata unio, et Albertus Fridericus dux Borussiae, II. Fcudo investitus est. Tandem publicis muneribus domi ferisque per annos quinquaginta duos exercitatus, privatim vero prosperos adversosque casus annis septuaginta quatuor expertus, pie exspiravit, anno millesimo, quingentesime, oct gesimo quinto, die 6. Kalend. Novembr. et ex Margaretha Esken, Francisci consulis Thoruniensis filia, castae religiosaeque pieratis fe mina,
Et natos magna florentes luce reliquie:
Et generos, patriae lumina magna suae:
Et teneros vidit, spectacula grata, nepotes,
Ultra bis vicies ter quoque factus avus.
In quibus, ut Phoenix, etiam post funera vivit:
Prole sua vivit: vivit honore suo.
His parentibus oriundus est Henricus Stroband, ab avita paternaque virtute haud degener filius. cui annus natalis fuit is, qui Sigismundo I, regi Poloniae fatalie, saeculi decimi quinti, quadragesimus octavus, nativitate in mensis Novembris dieae decimam quartam, horam vero quartam matutinam incidente. Qui qualis fuerit, quamve dignus; ut Politicorum choro inseratur: abunde testantur vitae ipsius monumenta: qualia ipsiusmet suppeditat distichon: quo sub finem epistolae, anno nonagesimo septimo, mensee Aprili, ad clariss celeberr. Academiae Argentoriatensis iuris Antecessorem, Georgium Obrechtum, sibi quondam Tubingae studiis, convictu et domicilio coniunctissimum, vitae suae rationes directas esse ad ter terna professus est: breviter quidem comprehensa, sed quorum longa teela, per tria vitaegenera, Ecclesiasticum, Politicum, et Oeconomicum diffusa: quam texere et pertexere non cuiusvis est: et certe cuius est, eius magna laus est. Distichon ipsum sic habet:
Relligio, Muusae, Pauper, Lex, Patria, Amici,
Coniux et Nati: Rus quoque: noster amor.
Pietas ergo centrum fuit: in quo firmiter ac constanter fixit pedem unum cnemiilhus: cuius altero, prudenter et laboriose, omnium consiliorum actionumque suarvum citeulum duxit ac perduxit. Hanc, a prima infantia ad senectam usque, magno ardote coluit; et qurdem ex praeictipro verbi divini, secundum quod ut gressus suos dirigeret Deus, in votis assidue habuit: etiam inseriptione in aedium ipsius fcontispicio id testante: de qua infra. Incidit vero peregrinationis ipsius terrenae initium in annum, quo Germania post principes bello superatos, et concilium Tridentinum d ssolutum, maximis turbis propter infelix iliud decretum Interimisticum fait involuta: et quo Sigumundus II. regnum Polomae gubern andum susce pit, rex nomine et re Augustus: quo rerum potiente etiam in Polonia et Borvussia libertas, pacem per Christum genert humano conciliatam, remotis hominum commenris, annuociandi fuit concessa.
Hac et Strobandsu pater fretus, consul et Burggrabius Thoruniensis, non modoipse relictis superstitionibus, im ceriorem religionem amplexus et professus est: sed liberos etiam, et inter eos Henricum eadem imbuendum ab ineunte etate solicire curavit. Qui adulcior postea sactarum literarum adsidua et accurata lectione, et Theologorum in celeberrimis Germaniae Academiis comsuetudine; in fide orthodoxa ita fuit confirmatus: ut non solum alios Christo lucrifaceret: verum etiam iis, qui obstinata malitia se opponere conabantur, obviam ire posset.
Virilem ipsius aetatem Interregnum, post Sigumundi Augusti obitum, excepit: quo durante in generalibus comitiis ad Warsaviam proceres Poloniae et magni ducatus Lithvaniae Confoederaetionem inter Pentificios et Evangelicos sanxerunt, h. e. legem; qua prohibetur, ne alter alterum religionis nomine iniuria afficiat: aut in Reip. muniis sive palam, sive occulte posthabeat. In hanc legem omnes sancte iurarunt: qui contra fecisset, ei perniciem minati: qum et hoc constituerunt; ut fututi reges in suis in iugurationib iureiurando eandem comprobarent. Ad haneigitur Strobandus cum subilla tempora munerib. publicis in patria adhiberi cepit, respexit: neceam dum vixit, violavit Professus ille quidem est publice pri vatimque, Romana placita, verbo Dei contraria, salva conscientia se probare nonposse, omnes tamen contrariae sententiae condemnandos nequaquaem duxit; certus, inter illos, sicut quondam inter Israelitas, Deum suos electos habere: et non modo, qui sint sui, nosse; sed aberrantes etiam in viam reducere, infirmos susten are, lapsos erigere posse et velle, etiam sub ultimam vitae horam Itaque urrosque pari religionis libertate gaudere voluit: et quantum per officiirationes potuit, ut gauderent, effecit. Abut hac in parte a Lipsio, quem alias magni fecit: nec ptobavit monachorum novorum audaciam: qui omnibus
mondis legem istam, unicum tranquillitatis fundamentum, convellere nituntur: quamquam ipse propterea crudele mundi odium, et vitae fortunarumque periculum subire necesse habuit.
Accessit ad hanc libertatis in religione tuenda constantiam, singulare studium coniungendi animos eorum: quos, cum infundamento fidei orthodoxae consentiunt, in quibusdam aliis vel dogmatibus vel ritib. adiaphoris diserepantes seiungi indiguum Christiana charitateiudicabat; prae sertim cum Romanae religioni addicti, licet innumeros ordines, ritus, ceremonias, et traditiones habeant: tamen unitatis nexu ligentut. Ne igitur vel isto rum, vel aliorum seandalis, sannis, opprobriisque Evangelii pa cisicum nomen obiceretur: operam dedit; ut non modo quoleco Deus ipsum constituit, Mag stratus cum ordine civico, et uterque cum pio Christi ministerto, nullo parcium studio, odio sis nominibus et factiosis hominum auctoritatibus, siveilli plan tarint, sive rigarint, quiescere ex praeseripto Apostoli iussis, coniunctissime viverent; verum et vicini quoque eiusmodi concordiae compotes fierent, singulariter suum hac in parte officium, cum alibi alias, tum anno nonagesimo quinto ptobavit; quo Proceres, Equitesque Poloni, Lithuam, Rutheni, Pruteni, alii, cum Ecclesiarum Superintendentibus et Ministris synodum generalem Thorunii, ubi tum ptimatium Magistratum gessit, celebrarunt; consensum mutuum inter Ecclesias Augustanae, Boemicae, Helveticae confessionis, anno millesimo, quingentesimo, septungesimo, Sandomiriae initum, et aliquot sequentibussynodis consirmatum renovantes: memores illius, sivincatur a quopiam unus, resistent duo, nec celeriter abrumpi tur funiculus triplex.
Cumque in nominatissimis Germaniae Academiis; ad quas paulo post pattim professorum pro Gymnasio Thoruniensi conquirendorum gratia, partim alias ob causas, se contulit, insignes Theologos adversus praedictum consensum et synodum calamum stringere intellexisser; omneni lapidem movit: ne Ecclesias, quarum ipsis cura non erat commissa, turbarent, effecitque; ut a proposito abstinerent. Hunc suum erga Ecclesias orthodoxas Polonicas affectum testatum magis magisque fecisset, editione Bibliorum Polonicorum, ex Hebraicis, Graecisque fontibus versorum, quam animo conceperat, et rationem sumptus ad hoc opus consiciendum, tam pro interpretibus, quam Typographis necessarios, comparandi iam prope adsecutus fuerat: nisi mors immatura huic Christiano instiruto manus iniecisset: quae propterca tanto magis Polonis est lugenda, quod etiamnum Bibliis orthodoxis carere illos vulgo oporteat: postquam illa, quae illustrissimus Princeps Nicolaus Razivvil, dux Olicae et Niesvvisensis magnis sumptibus Polonis dedit,
malitia adversariorum coempta, et Vuleano sunt tradita: quam sortem etiam Novum Testamentum, henrici Strobandi impensis in Ecclesiatum Polonicarum usum, secundum Vilnense exemplar impressum, expertum est.
Post pietatis et Religionis propagandaestudium, altera ipsius cura circa Musasillarumque alumnos versabatur. Etenim, cum pater eius in administratione Rei publicae multis annis literarum vim esset expertus, filiumque liberali ingenio praeditum animadverteret praecipue operam sibi dandam putavit: ut a prima aetate dextra institutione etudiretur. Itaque post iacta domi pietatis et literarum sund imenta, in ludum Suidnicensem, tum non solum ab indigenis, sed etiam a Borussis Polonisque frequentatum ipsum misit: ubi ductore et doctote M. Christophoro Ortlobio, cuius institutione antea in patria usus erat, tum in pietatis studio: tum in artium dicendi principiis, Dei auxilio, tantos fecit progressus: ut de consilio praeceptoris, quo cum septennium exegerat, maioris ingenii cultus ergo; in Academiam Marchicam pater ipsum, aetatis anno decimo octaevo, ablegarit. In qua absoluto curriculo Philosophico, cum a patre monitus intellexisset, reip. quonda usibusse destinandum; Politices et Iurisprudentiae studium natura coniunctum, coniunctim tractandum suscepit. Huius continuandi causa, postquam biennium Francofurti coniumsisset, Tubingam se contulit: ubi itidem biennium, ea vitae morum que integritate vixit, eamque diligentiam inaudiendis legum Doctoribus praestitit: ut ab omnibus amorem sibi et benevolentiam conciliarit: animosque eornm familiari consuetudine sibi obligarit. Postquam vero aetate maturiore iudicium adeptus esset firmius: et perspexisset, se plus satis operae in iure Civili et Pontificio posuisse: et licet omnem inde hausisset iurisprudentiam, necessario tamen sibi ad suos reverso Iura Provincialia, et Statuta regni, non modo a iure civili diversa, verum varie contraria, et amplitudine sua aeque diffusa, ac propter accessionem, quae singulis sit Comitiis, fere infinita, condiscenda, praxinque singularem in foro Polonico usitatam amplectendam: seposito nonnihil, non omnino deposito Iuris studio, ea sectari cepit: quae ad reliquam prudentiam Politicam, et eloquentiam comparandam servire intelligebat. Et istam quidem probatissimorum auctorum, Ciceronis inprimis, quem non modo ob insitam a natura, et arte excultam eloquentiam; sed ob exquisita etiam Rei publicae administrandae praecepta [Gap desc: Greek words] suum appellare solitus est; accurata lectione et quottidiana exercitatione consecutus est brevi tem pote medioerem: illam vero tum ex aliorum eventis exemplisque Historia ducente petiit; tum propria experientia peregrinando periclitandoque adquitere coepit: persuasus, verum
Politicum non umbratilem, sed practicum, magis experientia et [Gap desc: Greek word] , quampraeceptis indigere. Hoc fine iter Gallicum ingressus est: sed cum Argentoratum et vix Basileam pervenisset, revocarunt illum literae paternae, partim pericula Gallica religionis ergo impendentia, partim Patris senio affecti, et publicis privatisque negotiis gravati molestias ob oculos ponontes, reditumque flagitantes; quibus ille quidem paruit, non tam perieulorum metu, cum ignarus non esset virtutem in arduo et sublimi collocatam sudore esse parandam, quam filiali affectu, et cup ditate patrem carissimum onere aetatis infinitorum et urgentium negotiotum levandi, eidemque debita officia praestandi. Ita tamen reditum instituit: ut Germaniam perlustrando, et in Academia Wittembergensi subsistendo, annum prope consumpserit.
Domum reversus operam dedit; ut indefesso studio historica exempla politicis praeceptis accommodando, et cum institutis regni ac patriae consuetudine conferendo, id tutiore via consequeretur; quod peregrinatione consequi non licuit: fidemque trito verbo feeit:
Nihil est, quod invenire non queas, modo
Perferre quarendi velis molestiam.
Et hic praecipuus ipsius ad mortem usque post sacratum literarum meditationem fuit scopus: quamvis in istis tortu osis politicorum Historicorumque aspretis ita versatus sit: ut animi a gravioribus curis relaxandi causa ad iucunda Musarum vireta inbinde exspatiaretur: quas in deliciis summis semper habuit; et non modo privatim exosculatus, sed ut publice quoque florerent, diligentia quanta maxima potuit, conatus est.
Cum primum ergo Rei pub. vacare coepit,
Certus, quod spretis omnis Res publica Musis,
Infelix: cultis, esse beata solet:
nihil operae intermisit, qum publicum in patria erigeretur Gymnasium, factus que scholaicha cum collegis suis, Deo bene favente, erexit: secutus rationem, quam magnus ille Sturmius, dux et lux literarum scholarumque, editis libellis politillimis monstravit, quamque in Argentoratensi, et aliis multis Gymnasiis constituendis observavit. Et duos quidem libellos, una cum aliorum eiusdem generis eruditis opusculis tribus tomis comprehensis, propriis sumptibus in lucem iterum emissos, omnibus scholis communes fecit: quo nomine sicut Sturmio plurimum, ita non parum illi omnis posteritas de bet. Et non dubitavit Schoberiana Musa hanc benignitatem ab oblivione vindicare versibus eiusmodi:
Clarus in his Henrice viris Strobande refulges;
Maecenas, Clarii siellla secunda chori:
Qui bona consuerunt postponere cuncta Lycaeis,
Cum videant cunclis illa referta bonis.
Ergo velut peragunt horum praeconia Musae:
Sic tua perpetua nomina laude ferent.
Donec salva tuo vulgata Volumina sumptu:
Doxec erunt Charites; carmina donec erunt.
Donec erunt Musae, quae te super aethera tollunt:
Et quibus in terris nil tibi maius habes:
Semper honas, studiumque tuum, sumptusque manebune;
Quos facu augendis utilitate scholis.
Porro cum, Deo doceutum et diseentum studiis benedicente, magna Gymnasii uno atque altero lustro sieret accessio; et publice constaret; iuventutem non modo in humantoribus artibus, et mediocri utriu que styli facultate; verum etiam in Ehicu et Physicis egreg e profecisse: quieseere non potuir, quin pro muneris sui ratione, auctor suasorque esset novae et publicae Curiae constituendae: in qua praeter quottidiana styli et menstrua disputationum atque declamationum exercitia, principia theologiae lolidiora cum Hebraea Gramma icalitem elementa vitae civilu et reliquarum Philosophiae partium traderentur: atque ita eius Gymnasii alumni, ad quodcumque etiam diseiplinarum genus animum applicaturi, praepatarentur. Certum enim est, qui eiusmodi initiis imbuti sunt; eos in Academiis felicius et citius cursum studiotum absolvere. Inflammarunt autem eum ad urgendum hoc institutum superciliosi lesuitae, iactantes nescio quodexoticum et occultum iuventutis informandae artificium; interimque Borussos Evangelicos, ut barbares, indoctos, elingues traducentes; quo praetextu bincinde pedem, alicubi etiam sedem in Borussia figere ausi sunt. Eodem tempore in classicis publicisque anditoriis et aedificiis Professorum et Auditorum usui exstruendis instaurandisve Mirum quantum desudarit. Praeterea ne quid tam diseentibus quam docentibus deesset; mtra Gymnasii limina publicam Bibliotbecam, cum plerisque Europaeis certantem: eiusque [Gap desc: Greek word] , si quis forte imitari velit, delineavit. Ex qua alia postea nata est, ipsius itidem auspiciis, in cutia civitatis constituta, historicis ac Iuridicis libris referta: in qua selectissimam partem celeberrimorum Politici ordinis auctorum libros, ex privata sua Bibliotheca servare solitus est: ut mutos consiliarios istos, quoties res tempusque postularet, in promptu haberet: neque domum e publico descendere opus esset. Tandem ipso curante, domus ampla
Spes pia quam siruxit; pia quam res auget et ornat:
Omnia iuppeditat provida cura Dei:
exstrocta est: in qua tenuioris tottunae, sed bonae spei ac indolis adolelcentes, tam peregrini, quam indigenae, certis legibus devincti et habitant et aluntur. Horum magnam semper habuit rationem, non minus quam aliorum beneficiariorum: pro quorum domestico et Academico victu et amictu, partim a Senatu publice, partim a privatis quibusdam, ipsoauctore et monitore annua stipendia decreta sunt ea conditione. ut pro sumptuum in ipsos factorum compensatione, vicissim ecclesiae, scholae, Reip. si quando requirarur, operam navent.
Multo vero matoribus pietatis et chatitatis officiis pauperes, qui veie hoc nomine censendi, prosecurus est. Illis enim alendis et sutentaudis, idque gratis, non spe aliqua operae vicissim praestandae, ne quid deesier; supeistitiosa et immoderata quapiam diligentia providit. Qua inre quantum praestiterit, longum foret recensere. Id indicasse sat esto: sicut in Gymnasio et scholis instaurandis Sturmii vestigia secutus est: ita in exstruendis, instaurandis, ordinandis, Nosocomiis et Prochodochiis, rationem, quam Hyperius praescripsit, magno affectu, et felici effectu observavit.
Praeter ista omnia quanto amore aequi et iusti flagrarit, legis voce innuit. Legis autem nomine non praecepta divina inteliexie: quibus praestandis im parem se agnovit acprofessus est: sed legem humanam: quae a {*l. 1. ff de legib. Legis definitio.}Papiniano de finituriquod sit commune praeceptum, virorum prudentium consultum: delictorum, quae sponie vel ignorantia contrahuntur, soercitio: communis resp. sponsio. Huiusmodi legum humanarum peritiam, parrim ex iure civili et canonico, einsque interpretibus; partim ex variarum rerum pub, institutis, cum acquisivisset; et cum statutis regni Poloniae, ae iure Culmensi Borussiae provinciali, (quod sumptibus suis iuxta exemplar, anno M. CCC. XCIV. manuscriptum publicistypis imprimi iussit) nec non Pattiae consuetudinib. contulissertin Magistratib obeundis, et iustitia administranda infelix esse non potuir Iurisdictionem vero pro diversorum officiorum ratione, quibus tan quam Schabinus iudicii civilis Thoruniensis, et Assessor iudicii Ter restris nobilit. Culmensis, Senator, Cosul, Burgabius Regius, {*annos viginti duos.}sunctus est, exercuit: ita tamem ut nihil unquam a constanti et perpetua voluntate ius suum cuique tribuendi remiserit: spe, metu, prece, pretio, amore, odio, ira, amhitione, et id genus monstris, unde orta sunt, ad Orcum ablegatis. Atque hanc ipsius aequabilitatem et constantiam experti sont, quos aliquo loco, cui cum iurisdictione vel praefuit, vel interfuit, controvertere contigit. Iuris inprimis seripti et legum observantissimus fuit: a quatum tamen rigore adlenitatem aliquando provide deflexit, secessit, non discessit:
ita ut nec severitatis illum, nec clementiae paeniteret. Verumenimvero, non tantum in litibus decidendis, et iustitia excrcenda, sed in gravissimis quoque deliberationibus domi forisque, cum delegibus rogandis, corrigendis, interpretandis, defen dendis ageretur, legum peritia magno ipsi usui fuit: fecitque ut numquam ipsi aqua, quod dicitur; haereret, nec unquam ut lapis super lapidem in theatro, sicut Aristippus dixit, sedetet. Quam felix et industrius fuerit in legibus, pro comniodo civium aliorumque subditorum, quibus nomme magistratus extra urbem praefectus fuit, ferendis, nihil attinet dicere. Satis constat ex iure nobilitatis Borussicae, cuius correctioni cum nonnullis ex Senatorio et Equestri or dine viris illustribus et generosis ad hibitus fuit: tum ex Patrocinio illopupillorum, quo in usum Reip. Thoruniensis quicquid ad dextre administrandam tutelam et curam necessarium duxit, collegit. Cuius editioni rabulam sequentem decem Regularum praefixit, quas in ferendis et corrigendis legibus observandas statuit.
Virtutes et incremenmenta legum.
I. Lex divina et naturae^norma et dux omnium legum esto.
II. Recta ratio fax esto et lumen legum ferendarum et corrigendarum.
III. Ex legibus humanis iustis et probatis, tam universalibus, quam particuluribus, exempla petantur.
IV. Consuetudo proba et laudata legis vim et potestatem habeto.
V. Excellentium Iuriscon sultorum, qui pracedentibus quatuor fundamentis nituntur, auctoritas, consensus, et unani mis sententia; proxime legum potestatem obtineto.
VI. Leges omnibus publice utiles nemini noxiae sunto: in iis publica privatis anteferuntor.
VII. Leges de casibus generalibus,
Vitia et defectus legum.
I. Affectus pravi et corruruptio naturae: sic volo, sic iubeo.
II. Opinio caeca: sic mibi videtur.
III. Leges humanae iniquae, absurdae, et impiae.
IV. Consuetudo corrupta, vitiosa, absurda, noxia, impia.
V. Incertae dubiae et vagae doctorum opiniones, nullis legibus, rationibus, vel probae consuetudini innixae.
VI. Leges privatorum paucorum commodum spectantes: multis in untversum damnosae: si privata publicis praeferantur.
VII. De fingularibus et
praesentibus et futuris statuito
VIII. Legespatriae sancien dae loco praesenti (Spattae) Thoruniensibus accommodandae.
IX. Leges sint tam breves, quam planae: ita ut necessarium aut usitatum minime omittatur: peregrinum extrarem praesentem non adspergatur.
X. Usus legum sit constans, immobilis, frequens: publicatio earundem quemadmodum est utilis: ita quaedam in iis novae cum reip. bono non possunt pa lam efferri: sed solius magistratus curae et dispensationi relinquendae: protectio vero et exe cutio universarum admodum necessaria est.
praeteritis, si leges condantur.
VIII. Si Utopiae, Garamantibus, Indu, avi Dibo viensibus ferantur: nec praesenti loco accommodentur.
IX. Leges si sint nimia brevitate obscurae, et affectata copia verbosae: in quibus necessaria et consueta praetermitumtur; et alia extra rem propositam admiscentur.
X. Usus legum nullus, rarus, varius: abusus, suppressio, et neglectus begum: arcanorum temer aria eliminatio, cum torpore et conniventia ad quosque excessus. Omnia haer reipsunt nexia.
COROLLARIUM.
Bona et laudabrlis fama, praemium et ornamentum est bene institutae reip. salus autem visae praesentis et beatitudo aeterna extremus finis legum esto.
Infamia, dedecus, poena est confusionis status publici, tum aeternus inferorum luctus et cruciatus impiarum legum, et insanorum consiliorum finis est extremus.
Hoc saeculo a duobus scopulis diligenter cavendum. Primus est: Opinio veritatis bostis, caecitatis et erroris mater Alter, Rei pri vatae studium publico commodo si anteferatur. Hine pestis legum et oppressio bonorum. Ab utroque Rei pub. Eversio et Interitus.
Cum igitur mens et {*pro Cluent.}animus, et consilium, et sententia civitatis posita sit in legibus: et ut corpora nostra sine mente: sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris uti nonpossit, quis dubitet Patriam Henrici Strobande legibus florentem, ex omnibus partibus fuisle et esse vividam et felicem? Hant iuvare, ampliare, tueri consilio, meritls, ad extremum usque spititum non destirit. Quod partim ex iis, quae ante dicta sunt, liquet, patrim ex sequentibus magis magisque liquebit. Nomine vero vocis Patriae duo heic confideranda: quarenus nimirum et civitatem, hoc est, hominum iutisdictroni magistratus Thoruniensis subiectorum, etiam extra urbis moenia in territorio ipsius viventium,
coetum (qualem Cicero plerumque Remp. vocat) signisicat, et illud urbis Thorunii, suis terminis et moenibus cinctae, Individuum designat. Ad Rem publicam igitur ingenio, instar agri non semel arati, sed novati, sed iterati, quo mehores foerus pollit edere, per usum, auditionem, lectionem, meditationem subacto, vocatus accessit: et utprimum accessit, duo illa praecepta, quae ut Rei pub. praefecti omnino tencant Cicero ex sententia Platonis voluit, diligentissime observavit. Nam et utilitatem civium sic tuebatur; ut quicquid ageret, ad cam referret, oblitus commodorum suorum: et totum Reip. corpus curaebat ita; ut dum partem aliquam tuereturr, reliquas non desereret. Quantum emolumempti universo Reip. corpori, ob Religionem defensam, Musas instauratas, Pauperes provisos, Leges ordinatas accesserrit: is intelligit, qui horum partem aliquamdo tractavit. Singulariter vero, quantum omnibus Reip. partibus commodaverit, et quoe froctus ad singulos cives, ex ipsius vigilantia, industria, fide ac constantia redundatint, reticere; quam recensere satius est: tum nespecialis commem oratio exprobrationis loco habeatur: quia benesicium exprobratum maleficii naturam induere solet: tum quod Res pub non patiatur sua quasi privara publicari, etiam ipso hoc monente, in ultima Regula in ferendis legib. observanda, de qua paulo ante. Urbis veto individuum quod attinet, publice constat, templa ipsius auctoritate nitori restiruta: coemiterium, in quo pie defuncti extra urbem (more fere semper in populo Dei sub veteri et nova lege observato, quibusdam imperialib. ac synodicis constitutionib. firmato, et nunc a nobili ssimis Rebusp. in usum revocato) secure quiescunt, mu o cinctum; Nosocomia collapsa instaurata: Gymnasii auditoria et habitationes exstructas: Bibliothecam et Oeconomiam scholafticam conditam esse Subsccutae postea est Curiae amplae et excelsae Maiorum industria fundatae et publico civitatisusui ac ornamento dicatae, spatioso foro, undique cinctae, exquisita et magnisica, ipso Curatore renovatio: in qua praeter cellas subterraneas concameratas Liberi patris et Cercris liquidis donis promendis condendis accommodatas, plurimi fornices, tam in area inferiori subdiali, quam exteriori parte, qui civibus pannos sericos, laneos, linteos, aliasque res ad victum et amictum pertinentes, solidas et minutiores vendentib. inserviunt, exstructi sunt, praeter adiacens tribunal publico loco iudicib. civilibus consecretum. Media aedificii reglo continet amplissimae atria et aliquot inste magnitudinis comclavia, Consiliariis Terrarum Borussiae, conventum provincialem celebrantibus, nobilitati Culmensi iudicia tetrestria exercenti, Censoribus civilibus aliisque officiariis, suo munere fungentibus, peculiariter dicata, tum etiam senatorium illud secretioris consilii adytum excellentib. aulaeis et hieroglyphicis picturis (quarum descriptionem et significationem ceptam auctor aliis continuandam reliquit) ornatissimum, et Archivis
canecllis distinctum. In superiori tabulato Bibliotheca et armamentarium levioris generis arma continemps, exstructa suntiutraque diversa ab illis, quae alio loco civitatis suut coustituta. Unde apparet, ipsum non modo legibus armatam, sed armis quoque decoratam reliquisse patriam. E regione angulari curia haec oppositam habet domum, ipsius itidem auspiciis excitatam; in qua stius pemdiarii milites, quos Magistratus maguis iisque perpetuis sumptrb. alit, tramquillitatis pubicae tuendae caula, sunt constituti. Quae res adeo initio difficilis, imo impossibilis videbatur ut non deetsent, qui dictitarent: si sucederet, so collum laqueo subiecturos Sed quid est, quod animus fortis et pertinax publici commodi, tramquillitatisaclibertatis assertor nequeat? Supersunt nonnulla ad emolumentum patrie posteris comtinuamda ab ipso relicta; que ille, non quod voluerit, (non fuit n. ex numero illoiti, qui satis se praestitisse, et succesloribus aliquid relinquendum esse, affirmate solent) sed quod per iniuriam sive temporum sive hom inum non licuit, imperfecta reliquit. Sed quid mirum, non omnia possumus omnes. Imo
Omne quod excellens opus acsublime suturum est:
Ortus difficiles habet, incrementaque tarda.
Praestitit igitur quantum potuit: et effecit rantum: ut aliquando vir in Polonia illustris, obicere ipsi non dubitarie quod Thorunii Venetias comdere videretur: ad quam hyperboliecam obiectionem, libere nec minus prudenter respondit, sinon effectu, certe affectu.
Hine ergo quani plurimi omnium ordinum verae ac solidae virtutis amantes viti, perspectaipsius erga ecclesiam et Rem publicam invicta et optima voluntare, et non exiguis laboribus; grat a, a more, honore, prosequi ipsum non dubitarunt. Ipse vicissim ita animatus fuit: ut suis propriis laboribus in Eccleliae aut Reip. utilitatem patum sibi fecisse aut profecisse videretur: nisi etiam aliorum, quornm vel maiorem, vel parem, vel saltem aliquam ad id facuitarem agnosceret, secum ad urgemdum commune opus invitaret et exstimularet Unde fetum; ut in multorum amicitiam reciperetur, multos quoque in suam vicissim admitreret: sed tales, qui probi prol atique essem: cum quib. et de publicis reb. tuto, et de privatis confidenter comferre posset, sive coram sive per literas, quas pabulum amicitiae inter absentes experiebatur; et quibus seribendis qui tidie occuparissimus fuit, nonnumquam ita; ut ipsum vesperi aliquid scribere aggressum, lux, et cum cepisiet mane, nox oppresserit Illas adextremas Germaniae, Poloniaque oras singulis septimanis semel ad minimum dare, et recipere solebar, non absque parvis, ad alendam, si ita loqui fas est, correspon dentiam, impensis. Versari quoque interdum illum contigit cum eiusmodi hominib. quos aversari maluisset: si Rei publica causalienilset. Sed ita cum ipsis versatus est: ut notitiam illorum haberet; samiliaritatem non comtraheret. Inter hos erant, qui vitream inter vitra ambiebant amicitiam: et in
haustu vini plurimum honoris collocabant: tales polite excipere, et pro dignitatelaute dimittere solitusest. Erant etiam, qui sub amicitiae nominefallere cuperent, versipelles et Vertumnt: hos etiam admisit, sed caute et circumspecte, cum vitare omnino non posset.
Tam felix autem amicis, patronis, cultoribus non fuit; quin plurimi simul concutrerent versutuli, invidr, obtrectatores. Operam quidem dedit pro viribus: ut gratus omnibus, gravis nemini exsisteret: sed potuitne Iove esle felicior, qui necsplendens, nec pluens, omnibus satisfacit? Quemque trahunt proprii sigmenta cerebri: et ingenium, quod omnibus se accommodare novit ingeniis, in Utopia fortassis quaerendum. Convitiatores susque deque habuit; ratus, convicia, si quis irascatur, agnita videri, spreta exolescere. Hostes et immicos evitare Rei pub. causa non potuit: ex periculis tamen, sive violentis, sive insidiosis, Deo duce, feliciter evasit: et tandem vel honorifice cum ipsis transegit: vel divino fretus auxilio atque conseientia bona, fortiter et animose tantisper sustinuit: donec ipsis e vivis, divina providentia, sublatis, una etiam inimicitiae sepelirentur. Omnium vero acerrimi fuerunt Icsuitae: cum quibus iuratas exercuit inimicitias: co quod iuratus libertaris, privilegiorum, et immunitatum patriarum, esset assertor; illi vero convellere et evellere ea, etiam Acheronta moventes, conarentur. Horum proterviae et audaciae modis quibuscumque de iure et facto fas erat, se opposuit; certus, Ubiquitariis istis, Republica in qua constitutus erat, non exactis, pacatam illam eslenon posse. Implicabant illi quidem ipsum maximis adversitatibus, quibus tamen ab officio absterreri se passus non est: et tamquam rupes, immotus permansit,
Fidus in aerumnis, in conditione fidelis:
???"praebuitque posteris suis exemplum, qui de Iesuitis prius vereri non desinent, quam eosdem, unde venerunt migrare, aut Templariorum videant experiri fatum. Alias, quantum in ipso fuit, non modo inimicitiis aur contentionibus; sed ne suspicionibus quidem occasionem praebuit; et si quae aliorum vitio praeter suam culpam obortae essent: pro ea, qua praeditus fuit, prudentia, tum clevare, tum ferre illas consuevit. Inprimis quando monendi, vel obiurgandi eramt amici (ususn. ea libertate est, pro officii munere) operam dedit: ut et monitionem absque acerbitate et obiurgationem absque contumelia constitueret: ita ut amice acciperemptur; quae benevole ab ipso fierent. Ipse vicissim non ignarus illud monere et moneri verae et amicitiae proprium esse: patienter et non repugnanter amicorum, candida de nigru, et de candentibus atra secernere valentium, monitiones aequis rationib. sultas suicepit: et agnito atque correcto errore monitomb. gratias egit: recordatus,
nihil humani a se tamquam homine alienum esse. Sinistra vero et intempestiva iudicia non perinde habuit: quibus si forte ab opinione caeca, ficulneo fundamento, sic mihi videtur, orta essent, per Mihi non videtur, obviam ivit: aut si privarum studium saperent, publico commodo repressit. Atque hune suum animum ipsemer publice declaravit, praefatione Patrocinio pupillorum praefixa: quod non tamquam Dictator et [Gap desc: Greek word] , pro suo arbitratu Reip, obtrusit; sed auctoritate senatus confirmamdum obtulit. Er hoc modo rationes alias, tam in provincialibus conventibus, erga senatores: quam terrestribus iudiciis erga collegas, atque in civili senatu erga consiliorum socios usus est: semperque auctoritatem suam (quae non raro, non tam in sententia, quam nutu residebat) sie tuebatur, ne de aliorum existimatione quicquam detraheret. Neque enim unquam sive omniscientis Pontisicis, sive omnipotentis Iesuitae personam sustinuit.
Amicorum vero amicissima coniux fuit, cum qua coniunctissime et amicissime, in omni fortunae varietate, vixit: donec illam ab ipso mors ultima linea amorum separavit. Et tempestive quidem ad coniugium appulit; cum ptaeter naturalem inclinationem omnia, quae ad illud honorisice ineundum, et feliciter continuandum videbantur, abunde sufficerent. Praemissa ergo cum patre carissimo consultatione, anno Christi millesimo, quingentesimo, septuagesimo quarto die nono Maii, duxit Martini Soldavi in Rep. Dantiscana pietate, probitate, industria conspicui viri, filiam: virginem probe educatam, polite venustam, sufficienter dotatam. De generis splendore, cum cetera effent paria: et se digna, minus sollicitus erat, ratus, satis nobilem esse quaecun que Strobando nupsisset: cuius sententiae Ulricum Huttenum equitem Francum, quomdam fuisse ex epistola cius resciverat. Expertus vero est reipsa, toto illo tempore, quo per annostriginta tres arctissima animi et corpotis coniunctione cum illa vixit, singulari Dei dono, sibi eam contigisse: quae fuerit
Uxor honestatis morum caelestis imago
Inter honoratas dux Catharina nurus;
Casta, sagax, mansueta, gravis, fecunda; quid ultra?
Non facunda minus, non moderata minus.
Eo in mattimonio tredecim liberorum mater spatio viginti annorum, et quod excutrit, maritum compotem fecit eius felicitatis: qua ob eundem sobolis numerum Ioannes pater quondam fruebatur: quamvis plerique feliciotem illum, praeisto, aestimarent; quod ille ex sua coniuge octo liberos melioris sexus, quinque sequioris sustulerit: hic vice versa Ut ut sit, in educamda prole maguo adiumempto coviugem habuit: maiotem tamen in filiab. instituendis curam insumere paslus est, quam in filiis, quos tem pestive e sinu suo abstrahendos duxit. In re quoque familiari administramda magno ipsi
obruto, auxilio fuit: breviter, rebus secundis delitium, rebus adversis solstium a larere habuit: malvisletque ipse praecedere, quam illam prcmittere in illud beatarum animarum contubernium; ad quod iam ante dimidiam filiorum partem, cum filia una praemiterat, Euripideum illud carmen, quod apud Ciceronem exstat subinde animo suo volvens et revolvens:
Mortalis nemo est, quem non attingat dolor
Morbusque: multi sunt humandi liberi,
Rursum creandi: morsque est finu omnibus:
Que generi bumano angorem nequiquam afferunt.
Reddenda est tertae terra: tum vita omnibus
Metenda, ut fruges. Sic iubet necessitas.
Reliquos quatuor filios cum parili filiarum numero superstites ipsi divina providentia voluir: et illos quidem a teneris annis moribus honestis ea ratione, quae ad severiratem propius, quam indulgentiam accederet, formandos disciplinisque instituendos in Gymnasio Praeceptoribus concredidit. Deinde explorato ipsorum profectu, consilioque cum Praeceptoribus communicaro, nobilissimas Germaniae Academias, Noricam, Tubingensem, Argentoratensem, Basileensem, cum ptrivatis Praeceptoribus, viris probatae fidei et eruditionis adireiussit. Aliquot annis post, revocatis praeceptoribus aed obeunda in Gymnasio summa, et in Rei pub. eximia officia, filios peregrinatione Italica, Gallita, Anglica, Belgica, Danica aliquot annos consumere permisit, suppeditaris paterne et liberaliter sumptibus eximiis, licet alias pro munere, quo fungebatur, domi fotis que erogandi essent non exigui. Omnia vero fidissima quottidie nutrix et almae pacis amica agricultura praebuit. Ab hac quicquid praeter necessarios sumptus eriam ad vitae reliquas rationes, tum domi luculenter, tum foris magnisice instituendas pertinebat, adeptus est. Hanc colendam, prae reliquis quaestuosis acquirendi modis, sibi elegit, tamquam sanctissimam, et a luxuria et levitate prorsus alienam vitae magistram. Hane partim in avito et paterno rute Brisena, partim in villa vicina, cuius feudalem usum fructum regis sui clementia obtinebar, exercuit: unde quae ad honorifice tuendam viri nobilis conditionem sufficiebant, acquirebat. Oblata ibi quoque una cum consulatu fuit territorii Thoruniensis praecipua praefectura: in qua, quod ageret, et ubi animum corpusque exerceret satis offendit superque. Nihil vero intermisit, quae eo loco ad Rei pub. sive subsidium sive ornamentum constitui posse videbantur; quae profecto multiplicia sunt. In summa, dedit operam: ut ea, quae praestantissimi maiores excellempti virtute parta ad posteros transmiserunt, non modo conservaret: sed sollertia et diligentia sua cultiora et ampliora redderet: inque luporum lustra, colonias deduceret. Sed haec talia non ad cuiusvis stomachum.
Restat ipsius post tot tantosque publice et privatim exantlatos labores ad caelestem quietem transitus: quam in mediis laborib. anhelabat, disticho ipsius, nocte quadam insomni composito testamte:
Fac me participenm geminorum, Christe, bonorum:
Sit pia vita, labor, morsque, beata quies.
Evocatus fuit ab Electore Brandeburgensi anno saeculi praesentis nono, consilii ergo, Regiomontem: ubi conventus generalis omnium ducatus Borussiae ordinum pro 26 die Maii indictus celebrabatur: in quo per trimestre prope integrum, talem Electori opetam praestitit: ut dimittere cum noluerit prius, quam consiliarii munere suscepto se suaque officia ipsi addiceret: quod sane multis de causis haud fecit invitus. Cum primum domum fuit reversus: tertiana ipsum sebris corripuit, et acerrime afflixit: qua, post paroxismum decimum quartum desinente, subsecutus est catarrbus tenuis, salsus, vehemens: ut nec somni, nec cibi sumendi facultatem permitteret; et suffocationem singulis momentis minaretur, frustra medicis illum sistere conantibus: interim vero pulmonibus ex acti illa defluxione vitium contrahentibus, et quasi contabesce tibus: unde universi corporis tabisica aegritudo, cum multa ad praecordia anxietate coniuncta, orta est. Quare cum animadverteret; vires sensim sine magno sensu langueicere: licet exemplo Apostoli distraheretur utrrinque, hoe est, et migrare, atque cum Christo esse desideraret, certus id longe pro se optimum, et in hac vita cuptret manere, propter liberos, pro quorum commodo occasiones sibi novissime oblatas existimabat: tamen omnes et vitae et mortis rationes Deo commisit: et postquam vires omnino deficere manifeste feentiret: de migratione ex hac vita ardentissime cogitare coepit. Proinde divinam maiestatem corde contrito et humiliato, ut omnes iniquitates et peccata sua obtegere, et suae gratiae, propter meritum Christi partioipem se facere dignarctur precatus est: atqueita precatus, ut {*1. Tim. 1. v. 14.}fidum illum ser monem modisque omnibus dignum; quod Christus Iesus in mundum venit: ut peccatores, quorum Apostolus primum seprofitebatur, servaret, cetta fiducla amplecteretur: Apostolumque pro exemplarl gratiae, sicut aliis omnibus in vitam aeternam credituris, ita sibi quoque propositum, firmissime statuerer. Quam sententiam quetidie multoties cum aliis ex literarum sacrarii fontibus petitis consolationib. repetiit; et ut in ipso agone recitaretur mamdavit. Quin etiam recordatus, in hominum continua societate se vixisse, et absque offensionib. non fuisseraliquot ante obitum septimanis per ministros Ecclesiae publica contione deprecatus est: ac protestatus, se omnib. omnia ignovisse. Tandem iis, quae rem familiarem et publicam concernebamt, dispositis: liberos, amicos, et quicumque circa vitae extremam horam essent coram futuri monuit: si quod, per insirmitatem, iudicio vacillante,
et sensibus deficientibus, dictum vel factum incongruum exciderer: ne eo ipsi offenderentur. Omnia enim, sicut praeterita, et praesentia, ira futura, se esie coram maiestate divina deprecatum. Hunc vero metum, quod Deus clementissimus, vanum et inanem esse voluerit: extremus vitae actus comprobavit. Quippe, cum circa horam quartam vespertinam XIX. Novemb. stylo Gregoriano signa quaedam ex medicorum sententia mortis propinquae apparetent: ab co tempore integris sensibus vires animae omnes ad eam misericordiae Dei commendandam intendebat: precationibus ex libello Molleri de praeparatione ad mortem, accomm odatis, ipsi praelectis, usque ad x. fere horam vespertinam, circa quam finita oratione Dominica, disertis verbis, preces sufficere, signisicavit: simulque ad beatam quietem se composuit: quam ante tertiam matutinam assecutus, fragilem istam vitam in sempiternam cum morte commutavit: vereque factus est beatus et immortalis. Quod votum postremum suit inter illa ter terna; tribus tabulis in aedibus suis quondam erectis, compraehensa. Quae cum parum differant ab illis ter ternis, iuxta quorum seriem vitae ipsius curriculum exposuimus, ime quasi paraphrasis illorum sint: subicienda existimavimus
D. O. M. SI HONESTA DOMO ES ORTUS: SI PIE ET LIBERALITER EDUCATUS: SI CIVIS ECCLESIAE DEI FACTUS: EST PROFECTO CUR NATUS IMMORTALIS DEI BENEFICIA GRATA MENTE AGNOSCAS II. PORRO SI VIRTUTE ET LITERIS ES ORNATUS: SI IUSTAM OCCASIONEM REI PUB IUVANDAE NACTUS:
SI VITAE NECESSARIA FIDOSQUE AMICOS ADEPTUS: HABES CERTE QUARE VIVENS LARGITORI DEO GRATIAS AGAS. III. DENIQUE SI PATRIAM SALVAM ET FLORENTEM VIDES: SI IN HONORANDO TUO SENIO LIBEROS LIBERALITER EDUCATOS, FAMILIAE TUAE PROPAGATORES, POST TE RELINQUIS: SI FIDE ET SPE IN CHRISTUM SERVATOREM TUUM AD FINEM USQUE PERSEVERAS: VITAM HANC FRAGILEM IN SEMPITERNAM EXCELSO TRANSIENS ANIMO, POTES CUM MORTE COMMUTARE, VEREQUE ERIS BEATUS ET IM MORTALIS.
Contionem pro funere Germanicam habuit Martinus Trisnerus: Polonicam vero Andreas Tamnitius.
Epitaphiis autem et epicedus carminibus virum optime de ecclesia, schola, Repub. tota meritum, ornarunt amici, Viri doctissimi docentes in Gymnasio, discipuli itidem et Oeconomiae Scholasticae alumni. Nobis unicum addere visum est; quod instar omnium erit: quo Conradus{*De ecin vitis The. German. Epitaph. Strobandi.} Graser Sentor Theolog. celebris calamitatem publicam deplorans, dolorem et amorem suum testatum ivit.
EPITAPHIUM NOBILISS. ET AMPLISS. VIRI HENRICI STROBAND ASSESSORIS IUDICII TERRESTRIS CULMENSIS: BURGGRABII ET CONSULIS THORUNIENSIS: DE ECCLESIA, SCHOLA, REPUBLICA, DOMI FORISQUE PRAECLARE MERITI A. S. cIc. Icc. IX. XII. KL. XBR. ANTE H. MAT III AETAT LXI. VITA FUNCTI.
HENRICI, Lector, lapis hic tegit ossa STROBANDI:
Vis, qualis fuerit, noscere? Magnus erat.
Testes Poloni: testus Germania: testes,
Inclita quotquot alit terra Borussa, boni.
Orphanus hunc luxit: luxit schola: luxit Egenus:
Quicquid et egregii culta Thorunis habet,
Quod fuerat terrae, tacet heic: mens enthea caelo
Reddita, sub Christo gaudia vera capit.
Haec de Henrico Strobando V. Nob. et Ampl. desumpsimus ex narratione de vita et obitu eius a I. F. conscripta, procurante V. nob. et Cl. Salomonc Neugebavero.