04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 406, image: s439

IOANNES ANTRECHTUS.

BATTENBURGI, superioris Hassiae oppido, Ioannes Antrechtus, anno ab exhibito mundi Salvatore, millesimo, quingentesimmo, quadragesimo quarto, die sexto Decembris, honesto loco nascitur, patre Henrico, cius oppidi senatore, matre Gertrude Sinsina. Iactis Battenburgi et Wetteris primis pietatis otthodoxae ac eruditionis poliae fundamentis; patre anno sexagesimo primo, e vivis sublato: de amicorum et cognatorum consilio, Antuerpiam adolescens concessit: ubi aliquantisper apud quendam eius urbis mercatorem praecipui nominis vixit. Verum cum amor virtutis ac doctrinae altas in eius animo egisset radices, literaramque ipse desiderio totus flagraret: Marpurgum studiorum causa adiit: tantaq in omnibus, quae ab humanitate denominantur, disciplinis assiduitate versatus est: ut nullum sibi daret vacuum tempus laboris: et paulo post profectuum Philosophicorum testimonio publico ornaretur.

Gradus autem illi profectuum Philosophicorum, in Academiis usitati, non tam sunt laborum et vigiliarum in studiis susceptarum procemia; quam verae doctrinae atque virtutis insignia et argumenta. Cum autem munus Republicae afferre maius meliusve non possimus: quam si docemus atque erudimus iuventutem: demandari sibi scholasticam provinciam est passus; et in paedagagio Marpurgensi discentes tum in linguis tum moribus bonis fideliter informavit. Neque enim e scholis elegantes solum homines; sed et viri boni petendi sunt.

Scholastico deinde pulvere relicto peregrinatione literaria Argentoratum, Basileam, Tigurum et Genevam perlustravit; cumque viris clatissimis, iisdem in regionibus, de Iurisprudentia, Theologia, aliisque disciplinis familiariter contulit. Tandem Gallias ingressus, regnum florentissimum peragravit; et inde in


page 407, image: s440

reditu Basileae iuris utriusque Doctor sollenniter est rennuntiatus.

Anno septuagesimo quinto, ad suos adeoque Marpurgum reversus, a Wilhelmo et Ludovico Hassiae principibus accitus est: utadesessorem mcuria ageret: quo in officio summa fide et industriae laude versatus est, ad annum usque octogesimum post millesimum quingentesimum: quo ab Hassiae Landgravio Wilhelmo Cassellas clementer est evocatus. Erpetita equidem et tunc opera ipsius a pluribus Electoribus et Principibus fuit: veverum ipse patriae, cui senihil non debere norat, servire maluit Probavit co etiam loco suam fidem, et prudentiam suo principi ita: ut primum anno nonagesimo secundo principe Wilhelmo placida morte defuncto, a filio successore florentiss. heroe Mauritio, et vicecance Hariatus, et denique cancellariatus muneri, arduo sane acgravi, fuerit praefectus. Est enim Cancellarius sive libellorum magister, sive principis seriba, vicarius ut Zaesius annotat principis, verequive eius autis atque oculus; unde et summa corum digniras, variis privilegiis, et immunitatibus munita: ut ad extraordinaria, vel tributa vel munera, nec ipsi nec liberi, nec aln de familia cogantur: et qui diu officio illoo functi cum fide fuerint, sacti Palatii dignitate donatur, et quae plura in legibus continentur.

Tandem, ut omnia in hoc mundo sunt caduca, sub aetatem devexam vires corporis panlatim collabascere ceperunt: ut catartho gravi accedeute die vicesimo Maiii, anno millesimo sexcentesimo septimo, animam Deo suo inter preces et snspiria ardentissima reddiderit Cassellis; anno aetatis suae climacterico magno, cum illustrissimae domui Hassiacae annis triginta duobus fideliter serviisser.

In iudiciis fuit cordatus et integer; utrique parti, quod ille mandabat, aures piaebuit; causas ad stateram iuris accurate pensitavit; non [Gap desc: Greek word] non [Gap desc: Greek word] sed qui illud posser dicere:

Tros Tyriusque mihi nullo discrimine habetur.

Pietatis verae ita studiosus: ut fidei rationem palam reddere numquam detrectarit, magis Deum, quam homines reveritus. In coniugio cum Catharina, Iusli Vultei, Paedagogiarchae Marpurgensis et Hebreae linguae professoris, filia unica, unum et trigintae annos exegit, susceptis ex ea duodecim liberis, quorum cum matte vidua decem superstites reliquit. Domi non fuit leo, memor Decum perinde pattem esse famulorum et famularum, atque dominorum et dominarum: cum vicinis pacifice vixit, nocuit nemini: profuit quibus potuit.

Ex contione funebri a Ioanne Strackio Superintendente Cassellano habita.


page 408, image: s441