CHILIANUS KONIG Zuicaviae in Misnia natus: in Germaniae scholis informatus: ab Italis docturae infignibus ornatus, inque ordinem Iureconsultorum adscriptus perhibetur. In patriam reversus a principe Georgio, Saxoniae duce, cancellarius est declaratus: fuitque ei a consiliis intimis. Idem aliquando dicitur in patria sua fuisse et civis et senator: ubi hoc ab eo laude ac memoria dignum facinus praedicatur patratum. Orta inter plebem, quae bellua est multorum capitum, et magistratum seditione, ob {* De quibus Dresserus pare. 5. in descript. Zuickaviae.}privilegiorum, ut iactabatur, antiquitus indultorum defenfionem: cum omnia sursum deorsum viderentur itura: ipse vere regio animo suam interposuit auctoritatem: et dexteritate singulari dissidii flam ma exstincta, civitatom totam gravissimo periculo, Senatum sinistra suspicione liberavit: verque, quemadmodum poeta maixmus eiusmodi de tempestate ait unus
Ipse animos rexit dictis, et pectora mulsit.
Edidit processum iudiciarium tum ex iure Caesario, tum Saxonico collectum, illisque accommodatum regioibus: quo scripto aliud praestantius ulum eo in genere inveniri negant.
Ex chronico Misniae Petri Albini tit. 25.