04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 379, image: s412

NICOLAUS REUSNERUS.

PATERNA hic et materna familia clarus, ortum suum traxit ex Silesioxum urbe Leoberga, anno Christi millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto, die Februarii secundo, hora voctis duodecima. Etsi autem ipse genti Reusnerianae claram alluxit faculam; et nominis magnitudine in uraias orbis partes eam disseminavit: praestantiam tamen maiorum eius, haud humili loco habitorum, Silesia hodieque loquitur. Nam stirps patria viros antiqua virtute insignes iactat Franciscum huius patrem; Nocolaum avum; Iacobum proavum; et Simonem abavum: qui omnes ne praeternomen gentis ac familiae suae viderentur nihil habere: pulcherrimumque genus rati, quod quis propria virtute conciliat; domi forisque eam navarunt operam: ut praeter virtutis honestum addiramentum, et opulentissima ipsis accreverint praedia: quae ipsi Sirckvitii, Rackvitii, mosae, Gerscheifii, et passim in agro Leorino possederunt: et posteritati suae, ne inopia pressa, igneam virrutis vim exercere impediretur, reliquerunt. Paterne genti et opibus, et nominis celebritate numquam cessura familia materna, clara est Fritschneris et Wirthiis: ex quorum progenie habuit matrem Barbaram: pietate in Deum, beneficentia in pauperes, ac praesertim aegrotos et indigentes, humanitate denique erga omnes perspirua: viri prudentissimi Christophori Fritschneri ex coniuge Anna, Georgii Wirth, viri consularis filiam. Sed cum maiorumpraeclara facta et virtus excellens, saepe sint, ut Cynicusille dixit, malitiae et ignaviae velamen: Franciscus nostri huius parens: nevetera patriae iura possiderer domus ignavus haeres. cum capiendis artibus et disciplinis accresceret aeras, filium iis imbuendum sollicite tradidit: et quidem primum in patria, in qua iam tum tener animus spem haud fallacem futurae eruditionis et amplae messis ostendit. Nam eum artium bonarum, et praesertim Poeseos profectum fecit, ut vix dum undecimum ingtessus annum, cruditi carminis laudem consequerctur.


page 380, image: s413

Ut vero huius studii fruticem produceret longius: a suis Goldbergam anno quinquagesimo sexto ablegatus est: magistram gentis Silesiae scholam. In qua sub doctoribus claris, Henrico Paxmanno, Martino Taburno, et aliis per biennium; ac post per tot dem annos Uratislaviae in schola Elisabethana, praeter Poesin et alias disciplinas ingenuas, eam Graecae et latinae linguae cognitionem adeprus est: ut dignus habitus suorum praeceptorum iudicio fuerit: qui ad Academiam, scholis exemptus trivialibus amandaretur. Annum itaque ingresins decimum sextum ad celeberrimum Musarum domicilium Wittembergam, de suorum consilio sese contulit, non tam loci amore tactus, quam studio videndi Phoenicem illum Germanicum Philippum Melanchthonem: in quem, ut Nocles de epicuro dicebat, omnes atomos sapientiae concurrisse, grata agnoseit posteritas. Verum illius viri adspectum mors paulo ante praeripuerat. Qua in parte etsi infelix Reusnerus; in ea tamen rursum felix: quod virum in seriptis spirare et vivere perspiceret: qui iuveni tantum desiderium, amorem tantum, ac tantos laudis et gloriae stimulos excitarunt: ut ad imitationem eius nequaquam discendi sitim atque ardorem unius quantumvis excellentis studii labor expleturus videretur: sed unus omnes scientias, et arcem scpientiae expugnaturus, laetus alacerque ruebat: Maronianumillud praecinens,
--- --- tentanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo: victorque virum volitare per ora.
Philosophiae itaque cursu absoluto, quae verbis et rationibus bonos efficete conatur; ad eam attem, quae praemiis et poenis rem pub. sartam tectam servare studet, animum adiecit. Quo in studio cum praeceptores quaereret idoneos, de consilio Georgii Wirthi II. medici, cognati sui, Lipsiam contendit. Florebant ibi tunc Modestinus Pistoris, Iacobus tomingius, Paulus Lob Wasserus, Leonhardus Badenhorn, Henningus Hammelius, Balthasar Schelhammer, magni nominis iureconsulti. His praeceptoribus eam auscultando operam, industriam, et adsiduitatem probavit: ut discipulus eis esset carissimus: et vix a se abire fint passi: cum Wittembergam retraheret eum veteris hospitii memoria; et virtus nota virorum eximiorum Ioachimi a Beust, I. Schneidewini, ac Valentini Forsteri.

Sub id tempus prodierunt ex ipsius penu multa Grace et Latine scripta; quae famam ei pepererunt apud bonos et doctos felicem ac praeclaram: quam ut ipse aleret, omnibus est ingenii viribus annisus. Cumque ad doctrinae eruditionem experientia et variorum hominum adspectus non parum faciat: ipse cum comitia Augustae celebrarentur, co profectus est. Sed


page 381, image: s414

cum in sequentem ea annum reiecta essent: ne otiosus aut cum derrimento suo ibi desideret: locus ei inschola, opera Ioannis Heincelii, et Hieronymi Wolfii, concessus est: quem anno fequenti, ingruentibus comitus, resignavit. Postea cum vigerent comitia frequentissima: ipseid operam dedit: ut carminibus et epistolis in magnorum virorum notitiam et amicitiam perveniret. Scripsit tunc varii argumenti elegias: inter quas Germania, ad Caesarem, et Imperii electores. Huius lectio non solum principum aliorumque magnorum vitorum; sed ipsius etiam Gaefaris favorem ei excitavit: qui clementia singulari per ulricum Zasium ei obtulit: ut sumptibus Caesariis ablegatus exteras passim regiones perlustraret: mores hominum cognosceret: linguas varias disceret: reversus in aula Augusta eruditionem suam ac sollertiam probaret. Verum hanc clementissimae voluntatis significationem, nescio quae scae va ci intervertit.

Sub finem illorum comitiotum a Petro Agricola IC. et consiliario principi suo Wolfgango comiti Palatino, ducique Bavariae commendatus; Lavingae inter professores scholae, paulo ante a Ioanne Sturmio ad formam Argentoratensis emendatae, est cooptatus: ubi quinquennium amplius Graecos Latinosuqe auctores explicavit, munere functus in classibus, ut vocant, doctoris primarii Deinde non solum iurisconsulti; sed etiam rectoris praefectus officio, undecim ei annis cum fidei et industriae laude praefuit.

Interea et uxorem duxit Magdalenam Waihemaieram; qua cum ut sine prole, ita sine reconciliatione vixit: et comitiis iterum Augustae coactis adfuit: et summis viris virtute sua innotuit, de quibus Iulius comes Salma, Adamus a Ditrichstein Baro, palatii Caesarii praefectus supremus, et Richardus Baro Schvvartzenavius. Anno itidem octogesimo tertio Basileam abiit summum in iure gradum petiturus: quem et post sollennia experimenta merito est consecutus. Ab hoc honore dux Wirtembergicus Ludovicus, Marchiones Badenses, et ordines Suevici, cum duobus aliis Iectis, camerae eum Imperiali adsessorem repraesentarunt: et mox a senatu Argentoratonsi evocatus, sua ibi dexteritate et side in iure explicando, deque eo respondendo satisfecit.

Postea sub annum octogesimum octavum, cum in academia Salana aliquot iurisprudentiae doctores desiderarentur; ipsus opera aliquoties expetita, tandemque literis inprixnis ipsorum principum ad Argentoratenses, qui aegre a sed dimittebant, impetrata fuir. Venit ergo lenam; et fuffectus Samueli Brothagio functus est munere antecessoris, et quidem senioris in schola; et adselloris in Scabinatu. Nec folum publice docendo, sed


page 382, image: s415

et scribendo prodesse studuit: ut monumenta eius varia testantur; de quibus paulo post: et supremum in schola magistratum aliquoties gessit: et legationes aliquot obivit. Nam anno nonagesimo quinto a Saxoniae proelectore ad conventum regni ac procerum Poloniae, cum consiliariis ipsius Imperatoris, et electoris Brandeburgici, fuit missus: ut socia ad versus Turcam arma peteret. Eo antequam iret, a Rodolpho II. Augusto in comitiis Ratisbonensibus, non solum laurea poetica fuit ornatus; sed et comes Palatinus declaratus, et augmentum insignium gentilitiorum consecurtus: quibus indultu Caesarum et gratia, multis ante annis familia Reusneriana fuerat usa. Nimirum et hic locum habet illud poetae:
Principibus placuisse viris, non ultima laus est.
Verum dum se in corporis valetudine solita constitutum credit: ex improviso nephritici dolores ipsum invasetunt gravissimi: qui neque nocturnae neque diurnae quietis partem concesserunt. Itaque febriliaestu corpus magis magisque inlammante, opinione citius, caloris nativi subsecura est oppressio atque suffocatio. Discessit ex hac vita ad meliorem, in rectoratu suo, die duodecimo April. St. V. anno millesimo, sexcente simo secundo, aetatis suae duodesexagesimo.

Hic vir, dum vixit, unum iudicavit necessarium: Deum reote agnoscere, et agnitum vita vere pia colere: fidem etiam operibus et factis ipis testari. Doluit, hac tempestate eo deventum esse: ut simultates sint immortales: amicitiae contra plus quam vitreae: benefecit pauperibus pro facultatibus munifice: et verbo ut dicamus, totum se Rei pub. devovit.

Scripta eius partim sunt Philologica eaque varia: partim Iuridica.
Philologica et primum poetica sunt haec:
Elegiarum libri 5.
Elegorum Graecanicorum liber 1.
Heroicorum libri 2.
Ordarum libri 2.
Epodwn totidem.
Philothesiorum libri 3.
Silvarum liber 1.
Epigrammatum libri viginti quinque.
Anagrammatum libri novem.
Disticha evangelica et epistolica Graece.

Emblemata partim Ethica et Physica, partim vero historica et hieroglyphica: quibus Agalmatum sive emblematum sacrorum liber additus.

Paradisus sive hortulus poeticus libris 7. distinctus.

Sunt et alia eius poetica quaedam in publicum edita; de quibus bibliothecae. [Gap desc: Greek word] etiam feruntur haec:


page 383, image: s416

Aureolorum libri 3 5.
Fastorum sacrorum libri duodecim.
Mosai wn libri 2.
Christiados libri 7.
Litarum libr. 3.
Xenior9um lib. 1.
Laurearum libri 2.
Logica huius auctoris sunt elementa Dialectica et Rhetorica.
Historica autem haec: Monarcharum sive summorum regum libri 7.
Principum Germania sive electorum libri 3.
Principum et Caesarum Austriacorum: itemque Palatinorum et Boiorum principum: principum item et ducum Venetorum silvula.
Hodaeporicorum libri 7.
Elogia illustrium heroum Romanorum.
Germaniae urbes Imperiales: ut et aliae eiusdem regionis.
De Italia libri 2.
Icones sive imagines virorum literis et ar mis illustrium.
In Philologia exstant Re isneri.
Symbola Augusta.
Emblematum libri 5.
Stemmatum sive armorum illustrium libri tres.
Aenigmatographia sive sylloge aenigmatum et griphorum convivalium.
Orationum panegyricarum volumen 1. et 2.
Orationum et consult ationum de bello Turcico variorum auctorum, volumina quatuor.
Aureolorum dogmatum de principe et principis officio sylloge variorum et diversorum.
Scripsit etiam Ethicam Philosophicam et Christianam: cui accessit politicarum disputationum libellus singularis.
In iure multa scripsit idem Reusnerus, de quibus primas ducunt tractatus de ultimis voluntatibus.
Est eiusdem [Gap desc: Greek word] sive medislla iurisprudentiae Iustinianeae.
[Gap desc: Greek word] totius iuris civilis, sive corpus legum cum notis.
Disputationum iuris civilis libri aliquot.
Progymnasmatum sive Controversiarum iuris illustrium, in utram que partem diseeptatarum libri duo.
Partitio sive Oeconomia iuris civilis etcanonici, brevibus tabellis comprehensa.


page 384, image: s417

Sunt et alia partim edita, partim apud heredes adhuc latentia: inter quae Responsorum iuris sive consiliorum aliquot Volumina: quae tamen foras data.

Et haec de Nicolao Reusnero IC. et Philologo praeclaro, ex parentalibus ipsi in Academia Salana factis.