04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 341, image: s374

IOANNES WOLFIUS.

ANNO Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo septimo, die{*h. e 10. Aug.} D. Laurentio sacra, Ioannes Wolfius in oppido ducatus Bipontini, quod veteri Romana appellatione, {*Vernac. Bergzabern.} Tabernas montanas vocant, natus est. Parentes ei fuerunt prudentiae atque integritatis laude, et opulenta honestate conspicui, pater Wolfganus, oppidi illius praetor, mater Catharina Heugeliana. Hi quemadmodum in rei familiaris administratione fuerunt diligentes; ita in disciplina domestica, et liberorum educatione, tamquam praecipua domus parte, praecipuam quoque curam posuerunt; et ad ecclesiam forum ve filios, ad focum autem colum, et acus filias informandas curarunt. Cumque hic noster fratrem Ulricum ingenio antecelleret: et spem de se egregiam ostenderet: literis totum manciparunt, eventu felicissimo. Nam cum in triviali ludo mature elementa artium et linguarum percepisset: ad publica eruditae doctrinae Gymnasia fuit emittendus; ubi se informandum viris praestantissimis daret. Audivit igitur viros undiquaque doctissimos: {*A. 1556.}Argentorati Germaniae Tullium I. Sturmium: {*A. 1558.}Wittembergae politioris literaturae parentem Melanchthonem: {*A. 156 1.}Tubingae sui saeculi philosophorum principem Iacobum Scheckium: {A. 1564.}Biturigibus Gallorum legalis prudentiae coryphaeos Iacobum Cuiacium, Franciscum Rossardum, Antonium Contium, Hugonem Donellum. Ex horum aliis divinarum humanarumque retum notitiam sibi comparavit: ex aliis actue disserendi, ex aliis prudenter et copiose dicendi artem didicit: ex aliis recte constituendae administrandaeque Rei pub. praecepta hausit: ex aliis boni et aequi artem cognovit.


page 342, image: s375

Cum igitur in linguis, scientiis, atque legibus tantum profecisset: ut utiliter iam in iisdem et alios instituere posset: in disciplinam aliquot adolescentes nobiles recepit: cosque tum praeceptis, tum exemplis praeclare informavit. Prodierunt ex ipsius institutione; et ad Rei pub. clavum sederunt, cum laude sua et commodo publico non pauci: de quibus fuerunt Wolfgangus Ulricus a Vennigen, Ioannes Wolffgangus ab Anv veil, Wirttembergici ducis aulae prefectus ac consiliarius; Richarduo a Sigemgen I. C. Gamerae Imperialis adsessor, et alii. Cum iisdem suae disciplinae alumnis, in exteras quoque Academias Biturigum atque Dolanam est profectus. ac in iis{*Ab anno 1564 ad. 67. usque.} quadriennium prope versatus, Galliam et Burgundiam perlustravit, et expedite Gallice loqui didicit: varias variarum rerum pub. politias, legesque cognovit: mirabilia et memorabilia quaeque observavit: quae omnia magno ipsi usui in omni vita postea fuerunt. Cum itaque fama de Wolfii doctrina et virtute, linguatumque plurium peritia percrebuisset: factum est; ut, cum Barnimus et Ernestus Ludovicus, duces Stetinenses Pomeraniae, Burgundiam perlustrare in animo haberent; Wolsium itineris comitem sibi adiunctum voluerint. Viam ergo ingressi, Dolam appellunt, urbem Academia celebrem: ubi iam antea Wolfius iuris studio operam dederat. Ibi cum ex illustciss. comitatu unus atque alter testimonium publicum, et Licentiae gradum petiturus esset: Wolfium, ut competitorem se praeberet, orarunt; et vix tandem exorarunt, accedente ipsorum principum hortatu: qui sumptus omnes prolixe suppeditarunt.

Sic ergo ornatus et honoratus paulo post in Germaniam rediit: et relictis studiis Academicis ad praxin animum adiecit: cuius causa ad Imperii summum tribunal, quod Spirae Nemetum, sese contulit. Ubi cum biennium fere exegisset; ab Electorali Palatinatu Cameralibus commendatus, et in ordinem adsessorum est cooptatus, anno Christi undeseptuagesimo. Sed paulo post a militia togata ad armatam est pertractus, hac occasione.

Cum in Gallia a Romanae ecclesiae grassatoribus omues, qui in Pontificis verba iurare nollent, ad necem quaererentur: auxilium Germanorum principum, quos Protestantes vocant, in acie illi novaculae constituti, implotarunt, Horum precibus cumprinceps Wolfgangus Palatinus Rheni, annuisset: iamque coacto exercitu Galliam ingredi in animum induxisset: vidit opus esse sibi viro, qui Gallicam linguam calleret: qui regionum situs perspexisset: et legati, sicubi opus, munere cum dignitate fungi posset. Eam ad rem idoneus visus Wolfius civis Palatinus, qui cum operam suam principi, et tum Imperatori auxiliarium copiarum, addixisset: in Galliam profectus,


page 343, image: s376

toto expeditionis tempore fidem, prudentiam, industriam animique magnitudinem constanter probavit. Statim in primordio, cum Carolus IX. Galliae rex, causam istius expeditionis quaesivisset; ipse ad regem ablegatus, recta per medias hostium copias, Verduxum, ubi rex agebat, contendit: quaeque in mandatis habebat, prudenter graviterque expedivit.

Postea durante bello, Bipontinus corpore gravis, cum diu ante quartana laborasset; ex itineris fatigatione gravius aegrotare cepit: tandemque Nessunii, tribus a Ratiasto leucis, inter Ludovici, Nassovii comitis, manus{*A. 1569 d. 11. lun etat 43.} exspiravit: cum prius suos ad bellum pro communi causa, et idem sentientium principum ac sociorum libertate susceptum, fortiter persequendum hortatus esset. Corpus exenteratum primumquive Engolismae adservatum, illustrissimi principis filii deinde ad sepulturam sibi concedia rege, regina Navarraea, et Amiralio, Wolfio secundum tertiumve legato, petiverunt. Quod cum impetratum esset, anno septuagesimo primo, illud per incommodum accidebat: quod pleraeque omnes civitates, per quas transcundum erat, praesidiis militaribus tenebantur: mare autem a pitatis infectabatur: quin et nautae confirmarent: mare etiam in navi cadaver non ferre. Ibi cum res periculo non careret: omnesque animi penderent: Wolfius, post longam deliberationem, cum omnia in utramque partem pensiculate ponderasset, et exempla{*Parandinannal. Burg. l. 2. et l. 3.} cadaverum, per mare devectorum, in memoriam sibi revocasset; laudatissimae memoriae principi ac do mino suo extremum pietatis officium praestiturus, dubium maris discrimen; quam terrae certissimum subire maluit.

Paravit ergo iter, et loculo, in quo principis recondebatur corpus, cistae incluso, eaque linteaminibus obducta ac funi bus constricta, Cognaco, quo pace iam iterum facta atque firmara Engolisma, ne qua ab Engolismensibus iniuria afficeretur, deductum erat Rupellas, inde Provagium transvehendum euravit, atque ita seu mercium seu armorum praetextu, exportavit olcadi Lubecenfi impositum. Ibi cum post variam fortunam d. 3. Id. Sextil, Biramium, Lubecensium portum appulisset: inde comparatis ad honorificam subvectionem necessariis, per Lunaburgum, Brunsuigam, Wolfenbutelum, Mundam, Cassellas facto itinere, ubique funebribus orationibus decorato funcre, principibus, civitatibus, ac ordinibus obviam, qua incedebat, honorifice ac magno comitatu, procedentibus, tandem in propriam ditionem pervenit. Id non praetereundem; magnas quidem fuisse saepe ortas tempestates, quae modo Angliam, modo Hispaniam


page 344, image: s377

versus navim impuleunt: piratas quoque non semel occurrisse: ut arma, quae in csta recondita Wolfius veheret, expedire nauta iuberet: tamen omnibus periculis superatis Dei ope, Wolfius exuvias illas sui principis in patriam ad suos feliciter adduxit: a quibus deinde, exsequiis tanto principe dignis, in maiorum tumulo{*A. 1571. d. 23. Sept.} Meisenhemii, Bipontini ducatus oppido, magnis sumptibus in vecturam ac pompam factis, fuit conditum.

Hoc eius fidelissimum servitium grata memoria principes Bipontini Philippus Ludovicus et Ioannes, fratres, Palatini ad Rhenum, prosecuti sunt: eiusque opera, etiam sequentibus annis, in ardius maxime negotiis usi. Nam ad Angliae reginam secundum, et semel ad Poloniae regem gravissimorum negotiorum causa ipsum ablegarunt: quae cum prudenter, tum fideliter ipse expedivit: eiusque rei laudem ab illis summis monarchis; non sine muneribus, retulit. Gratus itaque carusque suis principibus fuit: qui ob fidem probatam, ob diligentiam et prudentiam saepius perspectam, non solum ad consilia adhibuerunt intima; sed et benesiciis ac muneribus magnificis cum ornarunt donaruntque: quibus et gavisus ipse fuit: et heredes posterique gaudebunt.

Porrro cum aulae totum se dedidisset: singulari quadam virtute, non potuit unius aulae laboribus animi contentionem explere: sed adsuetus iam bellicis curis vigiliisque, et extra militiam in negotiis tractatus summis, cum quod dicitur, Marti armae non lint gravia: passus est, unius atque alterius aulae labores sibi imponi. Itaque et a Carolo, marchione Badensi ac Hochbergensi, in senatum adoptatus, et municipio Mundelsheimensi praefectus est: quo in munere utroque annis viginti prudentiam illam sibi propriam egregie probavit: fidem datam minime fefellit: communem utilitatem pro sua virili promovit: omnem denique de se spem laudabiliter sustinuit, si non vicit.

Carolo mortuo postea candem fidem filiis eius Ernesto Friderico; Iacobo, et Georgio Friderico, fratribus germanis, constanter praestitit: corumque nomine{*A. 1577. 85.} tertium legatus ad aulam Augustam ivit: quaeque in mandatis habuit ex voto confecit. Pro qua industria ac fide principes illi, non honestum solum ei salarium decreverunt: sed quae fuit ipsorum clementia, muneribus quoque animum erga suum Wolfium prolixe declararumt; donatis iam prope emerito feudis aliisque benesiciis amplissimis.

Tandem cum iam in militia sua, in aula, in praefectura, quinque ferme lustra exantlasset: multos excepisset labores: et periculis defunctus magnis esset: virib. exhaustus ac senectuti iam proximus, laxamentum et quietem quaesivit. Rude ergo donatus Haeilbrunnam secessit: ibique rerum suarum domicilium sixit, anno


page 345, image: s378

Christ noaagesimo quarto, supra sesquimillesimum. Senatus illius utbis, quae una est ex Imperialibus, optimum senem lubens admisit: et civitate dignissimum aliisque privilegiis iudicavit. Ibi itaque in otio vixit literario; gratus bonis omnibus, gravits nemini: ad annum usque sexcentesimum et millesimum.

Quemadmodum autem in omni vita petivetat; ut ne, quod vidisset plutimis accidere, longis doloribus ac cruciatibus factali in lecto conficeretur: sed cita beatauq morte corporis vinculis solveretur: eius sui voti plane compos est factus. Nam anno illo sexcentesimo, die vicesima tertia Maii, a prandio, repentino correptus morbo, sub vespertinam eiusdem diei septimam, id quod in votis dudum habuerat, e vitae huius miseriis ad beatitatem sempiternam, placide emigravit, aetatis suae anno sexagesimo tertio, seu climacterico magno, qui [Gap desc: Greek words] Astrologis dictus.

Ut primum vitae sibi finem instare sensit; sepositis omnium rerum terrenarum curis, de quibus iam ante testamento disposuerat: vocavit ad se ecclesiae ministros: cumque iis multa de paenitentia pie disseruit, propositis inprimis duobus et {*Iobi 24. v. 23. et Rom. 2. v. 4.} scripturalocis. Deinde de publicis precibus earumque efficacia cum illis collocurus, dixit: se existimare, Litaniam maiori cum a nimi attentione orari, quam cantari posle. Postea cum cor dis angustia respiratioem vehementer comprimeret: in haec eru pit verba, quasi cum lucta: cum ex corde omnes malae cogitationes prodeant: atque eo multa quidem Deo promittamus; pauca autem praestemus: non immerito iam moriturus hono corde plurimum torquetur. Illud etiam ex cantico funebri in agone ingemuit: quonam fugiemus, nisi ad te solum Domine Christe? et mox subiecit: quoniam si Deus pronobis, quis contra nos? Denique ad uxorem conversus; nunc, inquit, uxor mea divortium nostrum: et denuo iteratam suam precatiunculam: mi Domine Iesu, dolores mortis abbreviato mihi: quibus dictis recubuit et in Christo vere obdormivit. Edita sunt in obitum viri excellentis carmina epitaphia variorum auctorum: de quib. hoc est Pauli Melissi poetae clarissimi:
Fortiter immensos postuisti ferre labores.
Aerumnasque domi militaiaeque pati.
Fas erat, ut caperes dignissima praemia factis,
Teque optata aleret, fesse SEPHAEE, quies:
Invida Parca colus incidit stamina ruptae,
Et vetuit vitae longius ire vices.
Tu tamen absolvis coeptae subtemina tramae.
Extremamque manum nobile sentit {*Dequo mox dicetur.}opus;
In quo perpetuum vives, Mortemque iubebis
Cum Laechesi tenebras carpere Cimmerias.


page 346, image: s379

Nam tibi, qui fueras in vivis clarus abunde,
Post obitum multo clarior exstat honos.

Symbolo usus fuit: PIETATE ET LABORE: quod ipsum intota vita praeclare expressit. Nam pius in Deum et in homines fuit. Sacra Biblia ab adolescentia quottidie legit relegitque: quae ipsum ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu, instruerent: ut esset homo Dei ad omne opus bonum perfectus. A precibus omnes actiones et lectiones librorum est orsus, cum precibus quoque finiit: in libris rempus, quo inceperat, et quo finierat lectionem, adscripsit cum hoc voto: faxit Deus; ut firmiter omnia haereant! In militia pie et modeste vixit, ac vel suo exemplo egregie refuravit illud vulgatum:
Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur.
Ita et in aula viginti annis amplus se gessit: ut nihil, quod pietati pudorive repugnet, fecerit, vel invidia reste, et ipso Momo, Illud etiam de eo praedicant, quod cum haberet plurium regum et principum imagines et auto et opere pretiosas, in clementiae signum ab illis sibi donatas, nullam earum; sed Christi crucifixi fusile ex auro signum, ad pectus dependens, gestarit. Magistratum vera animi submissione coluit: et Caesari: quae sunt Caesaris, reddidit. Parentes ab ineunte aetate honore est prosecutus eo, quem lex requirit. Matrem viduam, aetate fere delira, tahbernis montanis ad se Mundelshemium vocavit: et sexennio liberaliter aluit: donec nonagenariam cum luctu extulit. Liberos itidem [Gap desc: Greek words] uti Apostolus monet, educavit, praescriptis precationum formulis expsalmis; quas quottidie recitarent. et quotirescumque aliquo erar profecturus, admonitionem hane ad parietem creta inscriptam vernacule reliquit: Liberi ante et post mensam, et alias more solito orent. Filias quidem ad focum acum, et colum crudiendas matribus commisit: filios autem ipse in literarum studiis erudiendos curavit. Uxores habuit tres: primam et secundam ipse luxit, tertia ipsum.

In praefectura Mundelsheimensi, quam ultra annos octodecim obiit, talem se gessit: ut cives eius similem optarint: in adeundo facilis, in respondendo placidus, cum auctoritate gravis; non [Gap desc: Greek word] omnibus equus, pupillis et viduis, uti et pauperibus piis defendendis ac iuvandis pro modulo facultatum suarum deditus: aegrotantibus saepe cibum potumque misit; egenis, et praecipue Mundelsheimensibus, de vestitu stato anni tempore, suis impensis prospexit.

Virtute et doctrina sua conciliavit sibiae devinxit animos summorum principum, nobilium, et virorum clarissimorum, de quorum numerosunt Melanchthon, David Chytraeus, Richardus a Schulenburg, Augustus ab Assenburg, Ioannes Ridesel in Eisenbach, mareschallus Hassiae hereditarius, Paulus Melissus, alii.


page 347, image: s380

Fuit praeterea philosophiae et politioris literaturae, linguarum item principum peritissimus: historicus excellens: Platonem semper in manibus habuit: Poetas diligenter legit: patres ecclesiasticos, et inrimis Augustinum ac Hieronymum, sedulo evolvit. A studiis si quando animum remittebat, id quod rarissime fecit; Musica se et suos tam instrumentali, quam vocali recreabat: interdum etiam, ut erat pugil exercitatus, in palaestram descendebat.

Quod autem Cato de se dixit: se numquam minus solum esse, quam cum solus, et numquam minus otiosum, quam cum otiosus, idem de hoc Wolfio vere affirmari potuit. Quicquid enim subsecivi temporis nactus fuit, id omne studus praesertim historicis impendit: et quotiescumque obrepserat gravioris negotii taedium, ad bonorum auctorum lectionem se conferebat, animum inibi refecturus. Utque ad studium historicum alios invitaret, et quasi facem rudioribus praeferret: conscripsit Clavem, uti indigitat, historiarum, eamque Friderico duci Wurttembergico inscripsit. Deinde Robertum Guaninum, historiae Gallicae scriptorem celebrem, cum exempla cius desiderarentur, recudendum emendatius {*A. 1577.}curavit: idem in Alberti Crantzii chronicis et metropoli praestitit.

Postremo ab aulicis occupationibus et praefecturae curis liberatus, rotum se operi, multis annis ante a se incoato, mancipavit: nullique operae, nulli impensae, ne valetudini quidem in eo continuando et absolvendo pepercit: quod tandem siniit cum ipsa vita. Titulum ei fecit talem: Lectionum memorabilium et reconditarum Centenarii XVI. Prodiit ipsius sumptibus Lavingae, codem uti diximus, quo auctor obiit anno.

Atque haeo de hoc Wolfio ex panegyrico ae Gregorio Roll Wagen, scripto ac edito.