MULTIPLICI laude nomen suum Boetius Epo Frisius Rordalinsanus immortale reddidit. Nam linguae utriusque exacta notitia, quae ad homines illustrandos una fere sufficere semper existimata est, exiguam partem in huius viri laudibus occupat. Praefulget enim rata quaedam iuris, atque inprimis Pontisicii cognitio: quippe qui Tolosae suprema Iurisprudentiae laurea decoratus, primum Lutetiae Parisiorum, post Lovanii Grudiorum cam ipsam summa cum ingenii, tum doctrinae gloria tradidit. Qua una re promeruit; ut veluti coloni regiis auspiciis Lovanio, Duacum Catuacorum ad Scarpum fl. cIo. Io LXII. deducta, et ipse suos inter antesignanus mitteretur. Qua in Academia septem ipsos et triginta continenter annos, raro certe constantiae exemplo, de superiore loco proficendi munus sustinuit; honorarii etiam vice, Palatini Comitis titulum adsecutus.
Antiquitatis vero ecelesasticae peritissimum fuisse arguunt eius Syntagmata, et Ecclesiastica atque Heroicae quaestiones. Scripsit etiam tractatum de honorum Academicorum usu et progressis; nec non commentarios novem Testamentarios. Collegas eodem secum profectos ad unum omnes praemisit: quibus compositis ipse superstes vixit septuagenario, in tor tantisque
lueubrationibus, maior; maior; duodecim etiam liberorum ex honesta coniuge parens. In his et filium, ut tituli, sic et cathdrae consortem reliquit. Obiit Lovanii, anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo nono; conditus est in aede societatis Iuesu, hac brevi, ut iussetat, inscriptione:
BOETII CORPUS QUIESCIT HIC EPONIS; ANIMAM RESPICE O IESU BENIGNITER. Aubertus Miraeus in elogiis Belgicis.