PRAECLARUS hic iuris antistes, et in omni literarum genere vir versarissimus, patriam habuit Stralsundam, Pomera niae oppidum: ubi natus est circa annum Christi millesimum, quingentesimum, quinquaegesimum octavum.
Adolescens ad literas adhibitus, ius civile est aggressus: in quo diligentia singulari felicique ingenio progressus fecit eos: ut ab Augusto Electore Saxoniae pene adhuc iuveni, partes publice Wittembergae docendi, ac de iure respondendi fuerint demandatae. Hoc in professionis munere sollenne suum obtinens, se dulus iuxta et fidelis fuit in legibus explicandis disertus: in extricandis acutus: in controversiis diiudicandis providus ac felix.
Praeterea non minori cum laude Adsessoris tam in iudicio provinciali, quam in illa regione summo, quod appellationi dicatum est, (appellation rath) functus est officio. Ubi causas semper legibus, non leges causis et casibus adaptavit: et omnia ad bonum et aequum, certissimam veritatis legalis normam, ceu ad Critolai libram, iusta interpretatione, sanoque iudicio, quo plurimnm valuit, accommodavit.
Post ubi non ita dudum in gravissimum consiliariorum aulicorum senatum singurali cum clementiae significatione, et dispensatione, adoptatus fuisset: virum quoque se et talem prae buit, qualem in ea dignitate constitutum decet. Vere enim a Biante {*Aristot. lib. 52 Nicom. cap. 3, Magistratus virum ostend.} dictum: [Gap desc: Greek words] quasi nullibi mortalium ingenia dignoscantur rectius; atque quando gubernationi publicae adhibentur.
Tali in statione altoque honoris fastigio collocatus, dum nulli gravis, omnibus est usui, e vita evocatur anno Christi millesimo, quingintesimo, nonagesimo nono, cum nondum quadragesimum primum aetatis annum explesser: et peretuo
imitandum sibi proposuisset magnum ICtum Davidem Peiferum, cancellarium Saxonicum.
In usum iura dicentium colligere cepit multas iuris controversias, easque arduas et usu frequentiores, quae post obitum auctoris prodierunt opera Ludovici Person ICti, et Professoris Wittembergici, titulo; Quaestionum iuris taem civilis, quam Saxonici: in quos commentatios tale scripsit idem Peifer IC. epigramma:
Non igitur totum te nobis abstulit Heigi
Mors: quae te iustum sustulit ante diem.
Leucorea iuvenes docuisti vivus in urbe:
Erudiunt tua nunc posthuma scripta senes.
Vixisti semel in terris: post funera duplex
Est data, sopito corpore, vita tibi.
Elysiis in agris animo novus incola caeli:
Nobiscum scriptis vivis et ingenio.
His vives, mundi dum stabit machina: vite
Caelestis nullo tempore sinis erit.
Ex ipsius Heigii Quaestionum tomis.